Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Lunae die 9 mensis Decembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
De Henrico Toti,

De Henrico Toti, qui die 6 Aug. 1916 mortem obiit

Etsi militari gloria raro totus Italorum exercitus eminuit, quidam tamen milites Itali non defuerunt, qui ob suam ipsorum audaciam heroes aestimandi sint. Quos inter fuit Henricus Toti.

Humillimo loco in Urbe anno 1882 natus iam adulescens admirabili constantia praeditus est adeo, ut quibusdam in longis navibus sicut famulus nauticus multa itinera fecerit. Ab anno 1905 in traminibus ferriviariis munera quaedam explere coepit, praesertim sicut fornacarius, cuius negotium scilicet in eo plerumque erat, ut carbonibus machinas curruum tractorias impleret. Quodam autem die, dum Henricus munere suo fungitur prope quendam traminum currum vaporarium, alteram vaporitraham eisdem in orbitis, in quibus volutantur curruum rotae, adventuram esse non animadvertit ideoque sinistrum huius viri crus a tubis utriusque machinae tractoriae repulsoriis compressum contritumque est.

Sectionem igitur chirurgicam passus est ampliorem Henricus, cui postea in stationibus ferriviariis laborare non iam licuit. Sed ipse animo non defecit; immo birotarius factus est et quadam bicyclula, quam uno pedali instruxerat, itinerandi studio captus est et anno 1911 aspera gravioraque itinera suscepit: tantummodo insequenti anno in Italiam rediit postquam- incredibile, sed verum- in Daniam et in Finniam quoque pervenerat. Anno 1913 iter in Africam meridianam facere voluit; sed tantum in Sudaniam pervenit, quoniam Britanni eis regionibus praepositi nimis periculosum aestimaverunt iter, quod Italus ille birotarius aliter perrexisset.

Die 24 Mai. 1915 etiam Itali bello mundano se implicarunt statimque Henricus ut exercitui conscriberetur ter nomen dedit suum. Sed ter non impetravit. Ineunte autem anno 1916, favente Emmanuele Filiberto familiae Sabaudae-Augustanae eodemque claro tertii peditum corporis (Italice: Terza Armata) duce, in exercitum Toti ascitus est veluti 'civis voluntarius' et paulo post cuiusdam cohortis plumatos milites (Italice: 'bersaglieri') birotarios colligentis particeps factus est. Paucis post septimanis, commilitonibus plaudentibus, Henrico cassis plumata adtributus est nec non stellulae veluti militis insignia.

Die sexto mensis Augusti a. 1916 prope Santium (Italice: 'Isonzo') fluvium, qui non longe ab oppido 'Monfalcone' decurrit, acriter Austrios milites inter et Italos proeliatum est. In prima Italicarum copiarum acie erant plumati milites, qui in hostium munimenta statim impetum fecerunt; retro haud mansit Henricus, quin immo multos commilitones praecessit atque impavide pyrobolos manuales iecit dum bis vulneratur. Quem cruore conspersum gregalis amicus in foveam trahere conatus est, ut ambo alios ictus vitarent; sed frustra. Nam Toti, indomita vi incitatus se erigit et clamans "Non morior ego!", subalare baculum veluti telum iactat contra hostes dum glande plumbea iterum confossus cadit, plumatam cassidem osculans.

Huius viri memoria ac heroica virtus aureo nomismate, iubente ipso Victorio Emmanuele III, rege Italiae, honestata est.

De hoc viro quaedam Anglice: http://tinyurl.com/jxswt7w

Italice: http://tinyurl.com/zh2a4m

 

Scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: