Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Lunae die 9 mensis Decembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
De Elemiro Zolla (1926-2002)

De Elemiro Zolla (1926-2002)

Non inter eos viros plus minusve doctos, qui se ipsos 'intellectuales' appellari gloriantur, adnumerandus est Elemirus Zolla, sed in iis magis magisque rarioribus collocandus, quibus nihil tam sit cordi quam ad vera propius accedere ipsaque, pro cuiusvis hominis captu, penitus intellegere.

Iam ex adulescentulo is proclivior fuit multis rebus investigandis ratione usus methodove diversā a non paucorum virorum potius temporis consuetudinibus, quam veritati adipiscendae, saepe obnoxiorum. Multos libros ille scripsit, quorum themata alii nec tractare solebant quaeque aliqui contemnebant, utpote ipsa nec societatis progressui nec 'novo mundo instaurando'- ut isti intellectuales dictitant- utiliora essent.

Quare non sine difficultate munus universitarium explendum adsecutus est, quia huic viro vel doctissimo atque 'nullius addicto iurare in verba magistri' complures non defuerunt adversarii, quos inter acri vehementiā eminuerunt philosophiae positivisticae fautores et marxisticae sectatores: illi, quia male tolerabant Elemirum penitiores animi humani inclinationes investigaret demonstrando eas non semper esse rationi subiectas; odio hunc virum habebant marxistae putantes- forsan haud immerito- eius visionem perceptionemve hominum damnosam fore Caroli Marx placitis. Quorundam eventuum a compluribus vel maxime laudatorum, veluti illius rerum Francogallicarum eversionis exeunte saeculo XVIII habitae, vitia atque illusiones patefacere non dubitavit Zolla.

Qui quidem vir primus in Italia et inter primos Europaeos demonstravit quanti momenti essent, ad cultum civilem Europaeum fovendum atque intellegendum, doctrinae quaedam et philosophiae fundamentis mysticis fultae; nam "Mystici Occidentales" inscribitur opus quoddam Elemiri, quod multa scripta complectitur saepe stulte ab aliis vel doctis viris neglecta. Nec silentio praetereunda sunt alia Elemiri opera, veluti "Historia cogitationum", "De illiberalitate deque dolore", "Descensus ad Inferos et resurrectio". Quoniam varias linguas callebat, maxime Anglicam (huic viro Britannica fuit mater), aliquos libros Zolla primum Anglice, veluti "Archetypa", edendos curavit. Litterarum monumenta contemnere nihil aliud esse putabat nisi stultitiam calamitatemque gravissimam, quippe quae moribus in peius labantibus perniciose faveat. Quare haud parvi eos populos faciendos esse putavit, qui sua ipsorum consuetudines veluti patrimonium hereditarium paene sacrum custodire ac tueri contendant. Sententias prima facie parum claras, etiamsi sensu profundiore haud carentes, quam maxime diligebat Elemirus, veluti hanc: "Quando nigri corvi parturient albas columbas, tunc vocaberis sapiens".

Quamvis valetudine parum bona saepius conflictatus, tamen usque ad ultimum aetatis diem, qui fuit trigesimus Mai. a. 2002, indefesse ad studia incubuit. Natus erat Augustae Taurinorum die nono Iul. a. 1926.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: