Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 11 mensis Octobris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
De Iohanne Milton

De Iohanne Milton (1608 – 1674)

Quamquam de vita et scriptis Ioannis Milton, qui die 9 Dec. a. 1608 Londinii ortum habuit, non eodem modo viri quidam docti iudicarunt, is tamen in litterarum Anglicarum historia locum praeclarum occupat. Postquam anno 1632 studiorum curriculum Cantabrigiae perfecerat, linguam litterasque Graecas, Latinas, Italicas penitus comprehendere perrexit et carmina de variis rebus non modo Anglice, sed etiam Latine et Italice facilius panxit.

Annis 1638-39 itinera in Francogalliam, Helvetiam, Italiam suscepit: Florentiam, Romam, Neapolim visit et Galileum, cuius fama latius vulgata erat, gratulabundus convenit. Bello civili conflato regem Carolum I Stuart inter et nimiae sanctimoniae affectatores sive 'puritanos', quorum dux erat Olivarius Cromwell, huius viri factionem Ioannes Milton adeo amplexus est, ut non modo acriter doctrinam catholicam pontificumque potestatem impugnaverit, sed etiam puritanorum adversarios aspere pupugerit opere, quod 'Areopagitica' inscribitur. Anna Powell, quam anno 1642 adulescentulam is uxorem duxerat, nuptias diremit post unum mensem ex quo ipsae celebratae erant. Et hac praecipue de causa fautor divortii Ioannes factus est, posteaque duas mulieres (videlicet non eodem temporis spatio) uxores duxit.

Itaque septem liberis auctus est. Anno 1645 opus quoddam editum est, quo continentur omnia fere carmina, quae antea is composuerat. Carolo I obtruncato, cum istam necem aliqui improbavissent, Milton, quippe qui popularia iura et libertatem semper foverat, librum scripsit c. t. 'Pro populo Anglicano defensio' non sine acerbitate respersum praesertim in Claudium Saumaise sive Salmasium, virum Francogallum doctissimum.

Mortuo Cromwell (a. 1658) eversoque huius tyranni regimine, Ioannes in carcerem a. 1660 coniectus est et post aliquot menses liberatus. Paucis ante annis opus maius poeticum, quo narratur vita hominum in Paradisi hortis primum habitantium explicaturque cur deinde satores nostri ex loco illo amoenitatum pleno sint expulsi, componere coeperat. Quod poema non semel Latine redditum hoc titulo est: 'Paradisus amissus'. Eisdem annis librum 'De doctrina chistiana' edendum curavit et usque ad ultimos aetatis suae dies operam ad alia scripta componenda (v. g. ad librum, qui est 'De ampla artis logicae institutione') indesinenter navavit etiamsi valetudine improspera iam pridem adfectus esset. Hunc autem virum, qui die 9 Nov. 1674 mortuus est, indole parum amabili ac superciliosâ praeditum fuisse quidam adserunt. Utique in huius commemoratiunculae fine saltem unum carmen Latine ab Ioanne Milton compositum legere fortasse praestat:

Ad Leonoram Romae canentem (anno 1638 verisimiliter scriptum).

Angelus unicuique suus- sic credite gentes-
obtigit aethereis ales ab ordinibus.
Quid mirum, Leonora, tibi si gloria maior ?
Nam tua praesentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certe mens tertia coeli,
per tua secreto guttura serpit agens;
serpit agens facilisque docet mortalia corda
sensim immortali assuescere posse sono.
Quod si cuncta quidem Deus est per cunctaque fusus,
in te una loquitur, cetera mutus habet.
.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: