Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Lunae die 9 mensis Decembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
Quoniam septingentesimus quinquagesimus annus recurrit,

Pro Dante Alagherio, qui anno MCCLXV ortum habuit

Quoniam septingentesimus quinquagesimus annus recurrit, ex quo Dantes Alagherius ortum habuit, versus quosdam

ex eius poemate ‘Divina Comoedia’ inscripto depromere duxi. Quibus versibus translationem Latinam anteposui.

Nunc ad Poetam redeo, qui in cantu trigesimo tertio primae partis ‘Comoediae’ (quae quidem pars 'Infernum' dicitur)

mortem narrat comitis Hugolini. Qui vir implacato atque inexorabili odio *caput rodit Rugerii, archiepiscopi et infamis

proditoris. Forsan dicet aliquis: "Cur hunc elegisti cantum horrendum?". Respondeo quaerens: nonne in horrendis

vivimus tempestatibus? Certe hic cantus legentibus delicatiore palato praeditis aptus non est; attamen vividissimus.

*Caput hostis rodere haud absurdum est: legantur, v. g., quae acciderunt post proelium apud Cannas confectum (Livii,

'Ab Urbe condita', L. XXII, 51, 9: «...in rabiem ira versa laniando dentibus hostem exspirasset»). Cantus, quem Latine

reddidit Antonius Catellacci (1753-1826), incipit sic:

«A dape crudeli sursum tunc ora removit/ Peccator, satagens ea detersisse capillis/ Invisi capitis, quod retro laeserat idem./

Inde incepit: “aves me nunc renovare dolorem/ Atrocem, qui oppressa gravat praecordia, vel cum/ Mente ipsum recolo,

et referant mea verba priusquam,/ Sed dum dicta queant aliquod mea gignere semen,/ Quod det probrum huic fedifrago,

quem rodere conor,/ Me simul atque loqui lacrimasque effundere cernes./ Nescio tu qui sis, nec qua ratione deorsum/

Veneris huc, vere sed Florentinus adesse/ Nunc mihi, ut has aures tangunt tua dicta, videris./ Ipse fui comes Hugolinus

et hoc bene noscas,/ Roggierusque fuit, qui hîc magnus episcopus adstat,/ Nunc ego cur sim tam ferus isti ex ordine pandam./

Me captum huius consiliis animoque maligno,/ Fidentemque huic coniectum in vincla fuisse,/ Damnatumque neci, res est bene

cognita cuivis./ Quod tamen haud unquam potuit tibi dicere quisquam,/ Nempe mihi fuerit mors quam crudelis et atrox,/

Nunc audire et scire potes, si offensus ego sim”» [vv. 1-21] «Ut nobis exorta dies iam quarta refulsit,/ Prostratum ante pedes

deiecit se mihi Gaddus/ Addens: “hei mihi, mi genitor, cur non mihi opem fers?”/ Hîc me obiit coram et quam vere conspicis ipsum/

Me nunc, conspexi ternos cecidisse deinceps,/ Unum post alium quinti inter lumina solis,/ Et sexti; coepi in tenebris

tum quaerere quemquam/ Caecus ego et palpans binis vocitansque diebus/ Exstinctos; sed cordolium ieiunia vincunt» [vv. 67-75]

Italice:

«La bocca sollevo dal fiero pasto/ quel peccator, forbendola a’capelli/ del capo ch’elli avea di retro guasto./

Poi comincio: «Tu vuo’ ch’io rinovelli/ disperato dolor che ’l cor mi preme/ gia pur pensando, pria ch’io ne favelli./

Ma se le mie parole esser dien seme/ che frutti infamia al traditor ch’i’ rodo,/ parlar e lagrimar vedrai insieme./

Io non so chi tu se’ né per che modo/ venuto se’ qua giu; ma fiorentino/ mi sembri veramente quand’io t’odo./

Tu dei saper ch’i’ fui conte Ugolino,/ e questi e l’arcivescovo Ruggieri:/ or ti diro perché i son tal vicino./

Che per l’effetto de’ suo’ mai pensieri,/ fidandomi di lui, io fossi preso/ e poscia morto, dir non e mestieri;/

pero quel che non puoi avere inteso,/ cioe come la morte mia fu cruda,/ udirai, e saprai s’e’ m’ha offeso» (vv.1-21)

«Poscia che fummo al quarto di venuti,/ Gaddo mi si gitto disteso a’ piedi,/ dicendo: "Padre mio, ché non mi aiuti?"./

Quivi mori; e come tu mi vedi,/ vid’io cascar li tre ad uno ad uno/ tra ’l quinto di e ’l sesto; ond’io mi diedi,/

gia cieco, a brancolar sovra ciascuno,/ e due di li chiamai, poi che fur morti./ Poscia, piu che ’l dolor, poté ’l digiuno» (vv.67-75).

Scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: