|
|||||||||||||||||||
FACETIAE
De re statisticaTres rei statisticae periti anates feras in palude venantur. Avolat in aera anas. Primus vir sclopetat: glans uno metro a laeva avem praetervenit. Secundus sclopetat: glans uno metro a dextra anatem praetervenit. Tertius non sclopetat at clamat: Mortua est!*** Ego canisque meus in summa intermedia tres pedes habemus. Proposuit Stanislaus Varsoviensis Amores programmatorum computatriProgrammator computatri in convivio sui collegarum, item rerum computatralium peritissimorum, narrat eventus praeteritae noctis:- In caupona nocturna mulierem conveni, incredibili pulchritudine, flavissimis capillis... - O, te felicem! - Statim fere eam in habitaculum invitavi at illa dixit se libenter ituram... - Incredibile! - Modo limen domus transgressi sumus, illa poscit: Detrahe vestes meas!... - Di immortales! - Detraxi ergo vestes eius omnes usque ad subligar, quod in mensa nocturna posui, prope computatrum portabile... - Quid!!! Laptopium emisti? Quale? Proposuit Enec Manga Latinaa Sara Wielichowska Posnanensi in Latinum versa.(Preme in imaginem ad eam ampliandam) ![]() ![]() ![]() Proposuit Sara Wielichowska Propositum...
Proposuit Anderson R. G. Inspiratio![]() Proposuit Riellus de Almeida MAGIA![]() Proposuit Riellus de Almeida Studiorum exactorPublicae institutionis exactor in classem intravit et puellam interrogavit: «Dicas mihi quo modo Pandorae vas fractum sit!». Et puella, flere incipiens: «Vas illum non fregi... Cur id frangerem?... Iuro me semper in classe mansisse, et magister testificetur...».Exactor magistrum adfatus est: «Responsum huius generis numquam audire voluissem! Intellexistine quid discipula tua dixerit?». «Quod ea dixit verum est!», respondit magister; «certe puella noxia non est, quia numquam a classe discessit! Utinam verus reus deprehendi possit!». Tunc exactor, exardescens, cucurrit ad scholae rectorem: «Quis Pandorae vas fregerit neque discipuli, neque magistri in hac schola mihi dicere sciunt!». Et scholae rector: «Defervescas, exactor! Vas hoc ne sit sane reparabile: certe, tamen, pretium eius profusum esse non potest! Cui frangit resarciendum est? Dicas mihi quantum sit detrimentum!». Proposuit Nestor Homerus PraeconiumUxorem 40 annos natam mutuum dabo pro duabus 20 annorum.Proposuit Herbert von Fischke IMAGINES...![]() ![]() Proposuit Maximus D. Meridius Nimis pilosum, nonne?Puer afflictissimus quidam domum perveniens: "Mamma" inquit "omnes in ludo pilosum nimis me habent!!"At pavida mater: "Marce mi vir!! Canis noster mihi locutus est!!" Proposuit Ansgarius Legionensis |
|
||||||||||||||||||