Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Veneris die 4 mensis Julii 2008
Prima
Nuntii
Acta
Ultimi nuntii (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Italici
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Bloga Latina
Pastrix
Ansgarii locus
Elessar
Verba & facta
Thersites
Mercatorius
Deus ex Crapula
Pseudolus
Archiva
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

VALETUDO & MEDICINA
De staminalibus cellulis contra morbum Parkinson adhibendis

De morbo Parkinsoniano novis rationibus curando

Primum mures morbo Parkinsoniano affecti, postquam cellulis staminalibus clonatione creatis curati sunt, convaluerunt: quem exitum studiosi magni momenti reputant, nam inde facultas oriri possit staminales cellulas singulo aegrotanti homini idoneas fabricandi, si investigationes posteriores feliciter perfectae erunt.

Nuntius in actis "Nature Medicine" recenter apparuit, manipulum medicorum Novi Eboraci a Lorenz Studer conductum apud Memorial Sloan Kettering Cancer Center, eadem methodo usum qua ovis "Dolly" nata erat, cellulas embryas produxisse singulis muribus morbo Parkinsoniano aegris aptissimas: quae in cellulas neurosas conversae et in bestiae cerebrum translatae morbi incurabilis signa magnopere deminuerunt, nulla cum corporis reiectione. Nam eaedem erant, atque hospitis cellulae neurosae.

Ex hoc constat methodos illa: muris caudae cellula erepta nucleo orbatur, qui in cellulam nucleo pariter privatam inseritur, cuius condicio ovi tantum est. Ovum deinde crescere coepit quoad blaston fit, unde cellulae ebryae amoveri possint. Cellulae illae iterum iuvenescunt, pristinum statum staminalem attingentes, unde commutatio quaelibet fieri potest, neque reiciuntur propterea quod ex eodem corpore ereptae sint.

"Idem efficere ad homines curandos perarduum est, - ait diurnariis Lorenz Studer - nam nuclei translatio in humanis cellulis minime comprobatum est."

Scripsit Herimannus Novocomensis - 06/04/2008 07h30



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


BREVES
Institutum USAe naturae tuendae addictum (EPA) comperit thynni carnem in Novi Eboraci cauponis subministratam nimia vi hydrargyrii contaminatam esse. - 24/01/2008 21h43
Capsicino, id est materia illa, qua acerrime capsicum annuum sapit, dolores nulla cum damno efficaciter leniri posse putant studiosi Britanni. - 03/10/2007 20h21
Decennio 1994-2003 numerus casuum disfunctionis bipolaris sive morbi maniaco-demissivi inter pueros Americanos quadragies (40x) crevit - patet ex analysi modo perfecta datorum Sedis Statisticae Medicinalis USA (National Center for Health Statistics). - 05/09/2007 14h42
VIDE ETIAM