Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Veneris die 4 mensis Julii 2008
Prima
Nuntii
Acta
Ultimi nuntii (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Italici
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Bloga Latina
Pastrix
Ansgarii locus
Elessar
Verba & facta
Thersites
Mercatorius
Deus ex Crapula
Pseudolus
Archiva
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

INSOLITA
Lesbos islanders dispute gay name

Lesbi incolas in ius adituros esse

Quomodo appellandi sunt incolae Lesbi, insulae Graecae? Lesbii (Anglice Lesbians). Eodem verbo etiam mulieres mulierum amantes iam diu vocantur, quod prima talis mulier nota Lesbia Sappho fuerit: cui rei studiosi recenter contradicunt, nam poëtria praeclara mater familias et magistra tantum scholae nobilium puellarum fuit. Quae si re vera suae vitae finem imposuit, viri propter amorem fecit.

Nunc Lesbi cives in ius adire deliberaverunt, ne mulieres homosexuales eodem verbo ac se amplius appellentur. Causam promovit Demetrios Lambrou quidam, qui insulae incolum iura violata eorumque existimationem offensam esse ait: vitam cotidianam Lesbiorum ita molestia affici regimenque Graecorum tantopere perturbari, ut insula haud suo nomine sed ex urbe maxima Mytilene appelletur. De Hellenicorum homosexualium communitatis nomine iudices propediem deliberaturi sunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 02/05/2008 23h30


BREVES
Cairi, in capite Aegypti, dominus luxuosi deversorii Grand Hyatt, regis Saudiani propinquus, vetat, ne clientibus potiones alcoholicae venum dentur - 23/05/2008 08h04
Minister Finnicus officio se abdicavit, postquam cognitum est illum ducentos nuntios breves telephonicos mulieri sui denudatrici misisse. - 02/04/2008 08h26
Custodes publici Francogallici Pictavii (Poitiers), in oppido Galliae occidentalis, aprum armis igneis percusserunt et necaverunt per vestimentorum tabernam discurrentem atque emptores territantem. - 23/12/2007 18h19
VIDE ETIAM