Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Jovis die 20 mensis Junii 2013
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CINEMATA
Fraus

Fraus

(Arbitrage - USA - 2013)

Dispositor scaenarum: Nicholas Jareck.

Histriones maximi momenti: Richardus Gere, Susanna Sarandon, Tim Roth, Brit Marling.

Sunt qui, opere filmico spectato, quaerant: utrum “fraus” titulus pelliculae sit an vera fraus spectatoribus qui tessaerae pretium solverint? Richardus Gere, clarus histrio cuius gloria transactis annis imminuitur, quamquam venusto corporis habitu, partes agit hominis quaestuosissimi, sexaginta annos nati, cui nomen est Robertus, venum daturus opus mercatorium ut quam primum pecuniam colligat qua expleat rei nummariae lacunas et fraudes patratas occultet. Nec desunt res quae sunt generis Americae vivendi: actor praecipuus pelliculae pingitur ut exemplar cui ficte omnia bene evenerint sive in negotiis sive apud familiam.

Omni ratione nititur ut celet uxorem (Susanna Sarandon) et filiam, suam heredem designatam (Brit Merling), de re pecuniaria et fraudibus; sed non satis est; ab eo celandus est usus adulterinus cum puella (Laetitia Casta), quae eius auxilio opificum artes et munera venditat. Intempesta nocte autoraedam vehens ea comitante repente Robertus ob lassitudinem obdormit: autoraeda via devertit, puella perit, ipse sauciatus non graviter eam mortuam derelinquit domumque redit insciente prima specie uxore. Flagitium videlicet detrimento esset eius negotiis nummariis. Sed custos publicus, re inquisita, de illo suspicatus, ut eum accuset documentum falsum effingit. Cum hoc Robertus animadvertisset, iudicio vitato, aere alieno venditione soluto, fabulae laetus epilogus videtur esse, sed re vera uxor invenit quo modo viro minitans sese et filiam fraudum insciam ulcisci possit, servata honestatis specie et ostentatione.

Cui operi primo dispositoris scaenarum Nicolai Jarecki fabula est formidulosa et “oeconomica” mixta libidini et animi motibus sinceris, sed nihil novum in rebus: vices actoris praecipui optime fingunt avaritiam, cupiditates ac praesertim probitatis simulationem fictamque severitatem quae interdum in civitatibus hodiernis praevalent.

Scripsit Lydia Ariminensis


Superbia
& odium
Caput XXXI
editum est

  LAMPAS
De cannabi deque carnifice mediaevali...
...seu summarium "Lampadis" mensium V-VI a. 2013
  PERIEGETICA
De itinere Siculo discipulis instituendis (IX)
De cyclopum litore
  SANCTUS
SANCTVS FRANCISCVS
Iam undecimam partem biographiae praeclari sancti Assisiensis lectoribus praebemus.
  ARS VIVENDI
De voce colorum
Historia hominis achromatopsia laborantis, qui usu machinae specialis colores audire potest.
  CINEMATA
Fraus
De avaritia, cupiditate et simulatione narrat ultima pellicula filmica, cuius Richardus Gere est histrio princeps.

Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: