Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Veneris die 4 mensis Julii 2008
Prima
Nuntii
Acta
Ultimi nuntii (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Italici
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Bloga Latina
Pastrix
Ansgarii locus
Elessar
Verba & facta
Thersites
Mercatorius
Deus ex Crapula
Pseudolus
Archiva
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

OECONOMIA
Ubi pecuniam collocare?

Ubi pecuniam collocare? - rogitant negotiatores in toto orbe terrarum perterriti crisi creditoria

FORTASSE IN BRASILIA

- suadet Jon Markman, scribens pro MSN News.

Cuius argumenta sunt talia: Brasiliam esse maximam omnium terrarum Americae Meridionalis, habere permagna viscera sive bona terrae (et metalla et frumenta), producere crescentem copiam alimentorum ignis - a multis speratur illa mox fieri exportatrix combustibilium, novis venis petrolei in oris Atlantici repertis necnon cito crescente fabricatura benzini e cana saccharea. Porro, laborat haec terra relative minori (pro terris modo maturatis) corruptela.

Iam nunc - docet Markman - a tribus praeteritis annis Brasiliam maximi momenti esse pretiis in foris mundanis statuendis talium mercium ut chalybs, ferrum, aurum, frumentum necnon viscera energetica. Ob prognosin eam exportatricem energiae mox fieri - cum multi alii exportatores se mox importare alimenta ignis debere timent - crescit numerus pecuniae peregrinae, quam alliciunt tituli societatum Brasiliensium, ut imprimis negotiationes petroleariae Vale et Petroleo Brasileiro, fundatio collocatoria Brasil iShares, argentariae Bradesco et Banco Itau Holding Financeira, fabricatrices chalybis Companhia Siderurgica Nacional et Gerdau ac societas papyrum fabricans Aracruz Celulose.

Qua re effectum etiam est, ut bursa titulorum Bovespa multo melius aliis foris argentariis mundi se proximis praeteritis annis habebatur - crescens 535 centesimis ab anno 2003, noviens ergo tantum quam index Neoeboracensis S&P 500. Neque finem huius incrementum analytici adhuc conspiciunt, cum desiderium globale materiae combustibilis atque ciborum minime decreturum aestimetur.

Contra primas opiniones timoresque negotiatorum, politica e laeva parte oriundi praesidentis Luiz Inacio Lula da Silva, qui hoc munere fungitur ab anno 2003 (uno anno postquam Brasilia 40 mld USD in aere alieno ab Internationali Fundatione Monetaria propter crisin fiscalem ducere debuerat), oecnonomiae non noceet, immo prosit. Qui fautor reformationis socialis hominem omnino 'pragmaticum' se esse praebuit, ubi ad res oeconomicas spectetur.

Praeterito mense Aprilis agentura aestimatoria Standard & Poor's assignavit Brasiliae optimam notam, qua tantum "oeconomiae vero maturae" donari soleant. Similiae nota expectantur nunc ab aliis agenturis - Moody's et Fitch.

Fortasse ergo erravit ille dux Francogallus generalis Charles de Gaulle, sententiam pronuntians Brasiliam esse terram maxima cum spe rerum futurarum et talem semper mansuram - meditatur Markman.

Scripsit Stanislaus Tekieli - - 21/05/2008 11h21



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


BREVES
Petroleum primum post memoriam gentium limen 145 USD per dolium transgressum est; dolium crudi Londinensis generis Brent plus quam 146 dolariis die Iovis tradebatur. - 04/07/2008 01h25
Catena cafeorum "Starbucks" clausura est 500 tabernas in USA ob crisin oeconomicam, praeter 100 tabernas iam pridie ad claudendum destinatas. - 02/07/2008 10h30
Primum post memoriam gentium pretium petrolei excessit 140 dolaria per dolium. - 26/06/2008 23h11
VIDE ETIAM