|  
 |  | OECONOMIA Oeconomia Sinarum:
 Oeconomia Sinarum:
nuntii maiori ex parte boni Oeconomia
Sinarum crevit 6,7% secundo trimestri huius anni, eodem passu ut
primis tribus mensibus a. 2016, secundum modo divulgatam
statisticam officialem. Periti Reuteriani exspectaverunt
incrementum solum 6,6%. Gaudere
possumus quoque – nam totus orbis terrarum de statu oeconomiae
Sericae pendet – nuntio menstruo m. Maii: consumptio civium
Sinensium crevit tunc passu 10.6%, multo celerius quam
excpectatum erat (10%), citissime a mense Decembrio praeteriti
anni. Lentius
autem fit incrementum collocationum pecuniae, quae collocationes
creverunt 9% primo dimidio anni, dum in calculatione pro primis
quinque eiusdem anni mensibus (Ian.-Maius) creverant passu 9,6%. Scripsit Iconoclastes - 
		 - 15/08/2016 15h49
     
 . . 
 |  |   
 
 
BREVES
 
 
 
SCIENTIAE
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
   |