Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 22 mensis Octobris 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

Equitis Arturi Conan Doyle
HOLMESIACA
sive gesta memorabilia detectoris Sherlock Holmes

imaginibus originalibus Sidneii Paget ornata - In Latinum vertit Stanislaus Tekieli


Equitis Arturi Conan Doyle

"Gloria Scott"

- Teneo hic chartulas nonnullas – dixit amicus meus Sherlock Holmes vesperi hiemali, cum assedebamus alter a laeva, alterque a dextra latere fornacis – quae, puto, etiam tua intersint, mi Watson. Haec sunt documenta illius insoliti casus navis "Gloria Scott", dum hic habes nuntium, qui iudicem pacis nomine Trevor ita perterruit, ut mortuus sit eo modo perlecto.

E forulo ductili mensae produxit parvum cylindratum involucrum, dissolvit taeniolam et porrexit mihi parvam chartulam, cui aliquis parum clare inscripserat sententias nonnullas:

Ludus harpasti male progressus est. Adsit nostris voluntas, finitus tamen robur pristinus. Hudson valet. Altilium curator dixit bene se habitura omnia ad phasanos pertinentia. Serva effugit, sed capta, vitam ut servet obsecrat. Tuam pituitam bene medearis!

Quas miras sententiolas legere atque intellegere cum conabar, inspexi amicum meum subridere impressionem vultus mei intuens.

- Aliquantulum mirari mihi videris, amice – dixit.

- Vix crederem hunc nuntium aliquem exterruisse. Mihi is ridiculus tantum videtur.

- Certe ita. Sine dubio tamen vir robustus et fortis, qui usque ad mortem erat Trevor licet esset provecta iam paululum aetate, notula hac perlecta collapsus est in terram, quasi capite manubrio pistolii percusso.

- Res vero mirissima – respondi. – Huncne propter nuntiolum secretum dixisti chartulas has mea interesse posse?

- Non solum. Erat is primus casus in curriculo meo detectoris.

Iam diu conatus sum exprimere ex amico meo causam, qua ductus decreverit artem criminalisticam sequi. Adhuc tamen numquam contigit mihi eum affabili anima arreptum hoc rogato adoriri. Nunc tamen se prorsus aliquantum in sella proclinavit, ut super genubus chartulas poneret. Post breve temporis momentum pipam accendit, chartas vertere pergens.

- Re vera numquam tibi de Victore Trevor narravi? – rogavit. – Erat solus meus amicus his duobus annis, quos in collegio trivi. Numquam homo valde sociabilis eram, mi Watson, semper libentius in conclavi meo manerem methodos meas futuras deducendi excogitans, quam inter collegas meos coaetaneos versarem. Praeter battualia pugilatumve nulla athletica arte delectabar, insuper petita mea academica omnino alia erant quam collegarum, nullum ergo manebat nostris forum una conveniendi. Trevor solus ibi homo erat, quem profundius noscerem, quod quoque quidem per casum evenit: canis eius, seminio tauriterrarius, talum mihi momordit.

Non bonis ergo auspiciis haec amicitia coepit, optimo tamen postea effectu. Per decem dies in lectulo manere debui, tunc Trevor visitare me cottidie solebat, ut disceret, an melius me haberem. Sermones nostri initio breves, postea tamen longiores longioresque fiebant ita, ut in fine semestris iam boni amici redderemur. Erat ille iucundus hilarisque iuvenis, bona anima plenus, in multis contrarium purum mei, invenimus tamen etiam nobis nonnullas res communes, at amicitia nostra propior quoque facta est, postquam inveneram eum, sicut me, a collegis ceteris abhorrere. Deinde invitavit me, ut aedem patris sui visitarem in vico Donnithorpe comitatus Norfolk, ubi igitur postea cunctum mensem feriarum principalium terebam.

Vetus dominus Trevor erat sine dubio vir satis opulentus ac venerabilis – huius regionis iudex pacis necnon dominus magni praedii. Donnithorpe est vicus parvus, paulum ad septentrionem a Langmere situs, inter paludes Broads. Aedes Trevorum erat antiqua ac vasta, structa e latere trabesque quercus, praedita splendido aditu via tiliis arboribus utrimque saepta. In paludibus fabulosae venationes anatis ferae necnon piscatus uberrimi habebantur. Accedit quod habebant in aedibus parvam sed optime instructam bibliothecam, quam coemerant – audivi – a pristino possessore praedii. Tenebant quoque coquam artis sui satis gnaram. Rebus ita stantibus homo re vera valde fastidiosus non delectari feriis ibi tritis possit.

Vetus dominus Trevor viduus erat, amicus meus Victor solus filius eius. Audivi eum habuisse quoque filiam, hanc tamen interiisse ob diphteriam, cum Birminghamiam visitabat. Pater homo mihi maximi momenti esse videbatur: non valde fortasse educatus, plenus tamen vi quadam aspera, tam psyches quam animi. Libros verisimiliter non legit, sed olim multoties itinerari solitus erat, haud parvum tractum mundi ipsius oculis videbat necnon optime memoria tenebat omnia, quae didicerat. Erat ille homo robustus canis capillis, verberata ventis facie adustiore, caeruleis oculis, quorum visus tam penetrabilis erat, ut ferocitatem quandam, diceres, paene redoleret. Apud suos opinione philanthropi gaudebat lenitasque sententiarum eius nomine iudicis pacis prolatarum idiomate regionis ut proverbium tenebatur.

Uno vespere, mox post adventum meum, assedebamus post cenam ad pocula vini Portucalensis, cum Trevor iuvenis loqui coepit de meis ingeniis observationis atque iudicii, quorum systema quoddam satis cohaerens iam construebam, nesciens tamen adhuc, qualis momenti mihi id in vita mea fore. Dominus vetus sine dubio eum exaggerare putabat, dum narrabat iuvenis de nonnullis meis parvis experimentis, in quibus mihi successerat.

- Occasione utere, domine Holmes – dixit, benevolenter subridens. – Obiectum sum optimum ad coniecturas tuas deducendas.

- Timeo – respondi – in tuo casu non multas res deduci posse. Dicerem tamen te ultimis in duodecim mensibus pavore correptum esse aliquem hominem in te vim illaturum.

Risus de vultu eius omnino evanuit et intueri me attentius nunc coepit.

- Hm, haud male coniectasti – confirmavit. – Tu ipse scis, mi Victor, cum istam mandram feripetarum apprehenderimus, iurabant praedones cultris nos necaturos at equitem Eduardum Hoby re vera adorti sunt. Ab hoc tempore semper vigilo; quomodo tamen tu scire possis, omnino non intellego.

- Habe, mi domine, perpulchrum baculum – respondi. – Inscriptio eius docet te eum non longius uno anno possedisse. Operae pretium tamen esse considerasti caput eius exterebrare baculumque intus liquefacto plumbo implere, hoc modo mutans eum in telum vero horribile. Coniectavi te talia consilia non capturum, nisi aliquo periculi timore coactum.

- Bene! – clamavit denuo subridens. - Quid porro?

- In iuventute pugil fuisti.

- Optime, puerule! Quomodo id invenisti? Num nasum paululum distortum habeo?

- Minime. Prodeunt hoc aures tuae – nimis solito planae necnon quasi crassae, ut mos est apud pugiles.

- Aliquid plus?

- De cornea cute manus deducerem te multum dolabra fodisse.

- Totam rem familiarem in aurifodinis effodi.

- Adfuisti Novae Zelandiae...

- Optime!

- Visitasti Iaponiam...

- Ita.

- Mansisti in satis intima relatione cum aliquo homine initialibus I. A., deinde valde conatus es hunc hominem e memoria delere.

Dominus Trevor lente surrexit et e propiore intuitus me est suis magnis caeruleis oculis, vultu attonito ac fero. Tunc animo statim relictus collapsus est ut caudex securi caesus, facie tundens putamina nucum in mappa mensae sparsa.

Potes tibi fingere, Watson, quomodo hoc facto et ego et filius domini percussi simus. Languor deo gratias non longe durabat – postquam laxaveramus ei collare necnon sparseramus faciem aqua de patella ad digitos lavandos, respiravit aliquotiens plenius deinc corpus denuo mandavit arcui sellae.

- Spero me, pueri mei – dixit, ad risum vultum cogens – vos non tam valde exterruisse. Prima facie homo robustior videor, re vera tamen corde infirmo praeditus sum – re parva etiam percussus collabi possum. At haec res minime parva erat! Nescio, domine Holmes, quomodo id coniectaveris, puto tamen omnes detectores, cum veros tum in fabulis fictos, tibi comparatos ignaros prorsus esse. Tu huic arti natura ipsa destinataris, domine; mihi crede, qui nonnulla iam in vita mea vidi!

Et haec verisimiliter commendatio, una cum aestimatione exaggerata domini Trevor ingenii mei, erant, si credere velis aut nolis, primi stimuli, qui me ad cogitandum coegerunt, an quod adhuc ut oblectationem puram tractaveram non deberem in operam cotidianam mutare. Tunc enim subita aegritudo hospitis mei mihi tantae curae erat, ne de aliis rebus cogitare possem.

- Spero me non dixisse aliquid, quod te laedere posset...? – rogavi.

- Hm, sine dubio locum dolosum tetigisti, domine Holmes. Explanabisne nobis, sodes, quomodo id inveneris? – locutus est quasi iocose, in oculis tamen adhuc terroris relicta nitebant.

- Res minime difficillima inventu erat. Cum nuper manus denudasti, ut piscem captam in cymbam detraheres, animadverti notas Threicias prope cubitum litteras initiales I. A. monstrantes. Litteras adhuc legibiles, sed paululum obscuras pigmentoque cutis circa hunc locum quasi dissoluto. Ex quibus patebat tibi haec initiales olim valde cordi fuisse, postea tamen conatus est e cute, ergo etiam ex animo, eas delere.

- Oculi tibi sunt lyncei! – voce admiratione plena clamavit dominus Trevor, simul magno cum levamine respirans. – Omnia ita se habent, ut dixisti, nolo tamen plus de hac re loqui. Umbrae nostrorum veterum amorum horrendissimae sunt omnium. Eamus potius in aulam lusoriam, ut sigaribus paululum delectemur.

Ab hoc die in habitu domini Trevor erga me, licet esset adhuc cordialis, aliquid suspicionis haerebat. Quod mox et amicus meus animadvertit dicens ad me: - Post cibum, quo eum aluisti, numquam iam certus erit vetulus, quae tu de eo noveris quaeque ignores.

Dominus Trevor noluit certe suspicionem hanc ostentare, haerebat tamen tam profunde in animo eius, ut omni fere sui motu eam insciens monstrabat. Demum inveni hanc perturbationem eius sola praesentia mei excitari, decrevi igitur me mox abiturum.

Paenultimo tamen die meae ibi morationis evenit aliquid, quod rem maximi momenti praebiturum erat.

Assedebamus omnes tres in horto, facies nostras amoenis radiis solis praebentes necnon perpulchrum aspectum ad Broads admirantes, qui oculis nostris patebat, cum venit famula, nuntians quendam hominem ad portam exspectare velleque cum domino Trevor loqui.

- Quomodo nominatur? – rogavit hospes noster.

- Noluit dicere.

- Quid ergo sibi vult?

- Dicit te eum nosse, se velle tecum per tempus parvum colloqui.

- Adduc eum huc! – iussit. Mox postea conspeximus parvum, rugosum homuncionem, corpore aliquid gibberoso laboriosoque gradu. Indutum laxata veste (in manica pice maculata), sub qua perspiciebatur rubronigra scutulata camisia, bracis dungariensibus necnon gravibus ac valde detritis calceis. Facie erat macra, sole infecta cum visu versuto, subridens homo ille detegebat irregularem ordinem flavicolorum dentium. Manus ad gremium suspensas tenebat, palmis complexis, ut mos est nautarum. Cum segniter ita ad nos per caespitem gradiebatur, audivi repente dominum Trevor breviter singultientem vidique eum e sella surgentem domumque deinc currendo petentem. Post breve tamen momentum revertit; praetereuntem sensi vino adusto olere.

- Quid igitur tibi vis, mi domine? – rogavit.

Nauta stabat ibi Trevorem intuens parum compressis oculis, risu adhuc in vultu haerenti.

- Non recognoscis me, domine?

- Di immortales! Tu ille Hudson esse debes? – clamavit dominus Trevor, quasi non omnino certus.

- Ita, domine, Hudson ille sum – confirmavit nauta. – Triginta iam annos nos non vidimus. Tu tamen domum nunc possides, dum ego adhuc vagor per maria terrasque.

- Mox videbis me pristinas amicitias non oblitum esse – dixit dominus Trevor, nautam appropinquans, dicens ei tacite quaedam verba in auriculam, deinde vocem attollens, ut omnes audiremus: – Eas in culinam, quaeso, dabunt ibi tibi aliquid escae potusque. Postea munus quoddam tibi hic inveniam.

- Gratias permagnas – respondit nauta, manu floccum in oculos cadentem detrahens. – Modo duobus annis in navi oneraria serviebam, lenunculus erat octo nodorum. Sine pecunia sum, at fessus quiete paululum frui velim. In mentem venit te aut dominum Beddoes quaerere.

- Scis ergo, ubi habitet ille? – miratus est Trevor.

- Certe bene scio, ubi omnes mei amici veteres habitent – respondit Nauta subridens, nunc tamen risui eius sine dubio aderat quid mali ominati. Deinde gradu suo gravi secutus es famulam in culinam. Murmurando breviter dominus Trevor explanavit se una cum illo stipendium olim in navi quadam meruisse, qua ad aurifodinas revertebatur, deinc nos in caespite sedentes reliquit pedes domum dirigens. Post unam circiter horam eum omnino ebrium dormientem invenimus in stibadio triclinii convolutum. Casus hic peius quoque me ibi sentire coegit nec nimis paenitebat me postremo die a praedio Donnithorpensi abiturum esse, praesentiebam enim praesentiam mei amico meo novis tantum difficultatibus fore.

Haec omnia evenerunt in primo mense feriarum aestivarum. Reverti in conclave meum Londinii et per septem septimanas experimenta varia faciebam chimiae organicae. Uno tamen die, autumno iam bene maturescente, telegraphium ab amico meo accepi, quo obsecrabat, ut in Donnithorpe reverterer, valde enim consilia auxiliaque mea usui ei essent. Sine haesitatione omnia reliqui et me in iter boreale dedi.

Amicus exspectabat me ante stationem cum essedo venatiorio. E primo vulti eius aspectu patebat ultimos duos menses molestissimos ei fuisse. Multo macrior hoc tempore factus est, tum vultus hilaritatem cum vox solitam claritudinem omnino amiserant.

- Herus noster moritur – prima eius ad me verba erant.

- Quid, edepol, dicis? – exclamavi. – Quid factum est?

- Apoplexis. Collapsus nervorum. Vita eius e pilo pendet iam per biduum. Dubito, an vivum eum inveniamus.

Potes tibi fingere, mi Watson, quomodo percussus essem hoc nuntio novissimo.

- Sed qualis causa est? – rogavi.

- Haec est res illa ipsa, ubi auxiliis tuis egeam. Ascende et in via tibi omnia narrabo. Meministine hunc hominem, qui visitavit nos ante reditum tuum?

- Sine dubio.

- Scisne ergo, quem tunc domum nostram intrare siverimus?

- Nullo modo id sciam...

- Diabolum ipsum, Holmes – conclamavit.

Obstupui.

- Ita, diabolus ipse erat ille. Ab adventu eius ne singulo quidem quietis momento fructi sumus. Herus noster ab illo vespere numquam caput sustulit, quasi aliquid animum e pectore eius expulisset corque ei fregisset. Quorum omnium reus iste damnatus Hudson est.

- Quomodo fieri potest illum tantam vim super dominum Trevor habere?

- Hoc ego primus scire vellem! Herus enim homo tam sapiens, clemens et bene moratus est; quomodo vir talis in manus venire se sinere posse istius verberonis! Gaudeo tamen valde te nunc nobis adesse, Holmes. Maxime aestimo iudicia ingeniaque tui, scio immo neminem magis nos adiuturum posse, quam te.

Vehebamur plana, alba via rurali, tractusque longus terrae Broadsoniensis adversus nos patebat in rubro lumine occidentis solis. Iam caminos super arbores luci a laeva eminentes vidi, iam perticam vexilli conspicere possum, aedem equitis denotantem.

- Pater – continuabat amicus – munus hortulani ei apud nos fungendo decrevit, deinde, nam hoc labore se non satis honoratum iste sensisset, in pincernam promovit. Mox tota aedes nostra ei ad regendum tradita esse videbatur – ambulabat quo quandoque vellet, delectabat omnibus ad sui libitum. Famulae querebantur eum se in ebrietate adoriri impudiceque eas alloquentem; has excruciationes pater eis auctis salariis compensare conabatur. Solebat iste sine ulla rogatione nec monitione capere optimum patris sclopetum et cymbam, ut venando se delectaret. At haec omnia tam fastidiose, tam contemptionis nostrum plena facie faciebat, ut vicies saltem a me vapularet, si coaetaneum meum esset. Dico tibi, Holmes, debui me ipsum semper vincere ne id nihilominus facerem et nunc me ipsum rogo, num melius evenerit, si fecissem.

Res in dies peiores peioresque fiebant, omni novo die bestia ista molestior praeterito mihi videbatur. Tunc tandem, cum me praesente aliquid rude ad patrem dixisset, umerum eius prendi atque e conclavi deduxi; ambulabat ita a me foras coactus facie omnino livida oculisque plus veneni emittentibus quam lingua eius poterat. Nescio quid postea inter istum et patrem meum actum sit, postero tamen die pater ad me venit, obsecrans, ut apud hanc bestiam veniam peterem. Negavi certe rogavique patrem, quomodo sinere hominem nequam posset tam impudice erga se aliosque domesticos gerere.

- Id, puer mi carissime – respondit – tibi tam facile est dictu, nam fingere tibi non potes, qualibus condicionibus tenear. Aliquando id disces, mi Victor, promitto. Curabo, ut id scias, etiam si aliquid mali id prohibere conetur. Non putas certe patrem tuum miserum tibi male optare? – loquebatur valde commotus, deinde usque ad vesperem clausus in tractatorio suo mansit. Per fenestram vidi eum aliquid ibi scribere.

Vespere evenit aliquid, quod primum ut levamen nostris maximum putabam. Hudson dixit nobis se abiturum. Nuntiavit id voce rauca hominis vinolenti, cum ad cenam in triclinio sedebamus:

- Satis mihi iam terrae vestrae Norfolkiensis. In comitatum Hampshirensem ibo, ut dominum Beddoes ibi petam. Puto eum adventu mei gaudere, sicut vos gavisi estis.

- Spero te non malo animo nos relinquere, mi Hudson? – rogavit pater, sanguine in venis meis fervescenti.

- Iuvenis ille nondum veniam apud me petivit... – respondit iste morose, me oculis intuens.

- Nonne fateris, mi Victor, te heri nimis rude cum hospite nostro gessisse? – locutus est pater ad me.

- Econtra – respondi. – Puto nos ambos cum eo nimis patienter egisse.

- Ita ergo tu putas! – hirrivit bestia. – Bene, mi iuvencule, sit ut tibi vis – haec dicens reliquit aulam et post dimidiam horam aedes nostras. Pater meus tamen abhinc in statu manebat alicuius lamentabilis nervositatis. Cunctis noctibus audiebam eum in conclavi suo ambulare et cum tandem ad fiduciam sui lente revertere videbatur perculit plaga haec ultima.

- Quid tale? – rogavi amicum meum avide.

- Aliquid omnino inopinatum. Heri vespero accepit pater epistulam, sigillo Fordingbridgensi signatam. Quam epistulam cum modo legisset, caput suum ambabus manibus apprehendens currere circum conclave coepit, quasi mente captus. Cum tandem mihi contigerat eum in stibadium ponere, adverti distortum oris angulum necnon detractam palpebram – manifesta signa apoplexis. Advocavimus statim medicum Fordham patremque in lectulum transtulimus; paralysis tamen progrediebatur, vultui patris nulla signa mentis sanae revertentis aderant nec puto nos eum vivum quidem inventuros.

- Exterruisti me, Trevor! – vociferatus sum. – Quid gentium epistula haec contineat, quod ad effectum talem ducat?

- Nihil. Et haec est res, quem omnino non intellego. Nuntius absurdissimus tritissimusque est. Sed... mi deus! Iam factum est!

Essedum nos iam in aditum aedium advexit. In palescenti lumine caeli conspeximus omnes fenestras velis opertas esse. Cum ad ostium accurreramus, vultus amici mei maerore contorta est. Foras exit homo quidam nigro habitu.

- Quando id factum est, domine medice? – rogavit Trevor.

- Statim post abitum tuum.

- Recepitne omnino mentem sanam?

- Per momentum parvum, modo antequam mortuus est.

- Dixitne aliquid?

- Dixit tantum documenta esse in posteriore loculo scrinii Iaponici.

Amicus meus una cum medico scalas ad tabulatum ascendit, dum ego in tractatorio patris mansi, ut rem totam profunde mente verterem, licet maxima fortasse totius mei vitae maestitia tunc afficerer. Quis homo fuerat ille Trevor? – me rogabam. Pugil, peregrinator, aurilegulus – quomodo talem hominem nauta ille facie vennenosa in potestate habuisse poterat? Cur animo relictus est Trevor post mentionem solam parum visibilium notarum Threiciarum? Cur horrore percussus est, postquam epistulam e Fordingbridge missam legerat? Tunc in mentem mihi venit Fordingbridge in comitatu Hampshirensi situm esse, ubi et ille dominus Beddoes habitet, quem se petiturum nauta dixit, ex quo etiam verisimiliter pecuniam iam expressit. Epistula ergo esse poterat aut nautae Hudson, nuntiantis se prodisse aliqua peccata secreta domini Trevor, quae videlicet qualia exstent, aut ipsius domini Beddoes, monentis amicum veterem de periculo imminenti. Adhuc omnia mihi videbantur satis clara, quae tamen haec absurda – ut filius Trevoris ea nominaverat - verba erant epistulae? Fortasse male ea intellexit? Tunc tamen epistula notis secretis scripta esse debet, quae notae prima specie significare unam rem videntur, dum re vera aliam significant. Epistulam ipsam videre debeo; adsit ei aliquis nuntius obscurus, sine dubio continget mihi eum denudare.

Ita mecum cogitans totam horam sederam in dubia luce tractatorii, donec famula venit plorans lampadem manu tenens, quam in mensa posuit. Mox venit etiam amicus meus Trevor, pallidus sed iam tranquillus, ferens omnes has chartulas, quas nunc in genubus meis vides. Consedit me adversus, lampadem ad limen mensae admovit, deinc porrexit mihi brevem nuntium, scriptum in cineracea charta: Ludus harpasti male progressus est. Adsit nostris voluntas, finitus tamen robur pristinus. Hudson valet. Altilium curator dixit bene se habitura omnia ad phasanos pertinentia. Serva effugit, sed capta, vitam ut servet obsecrat. Tuam pituitam bene medearis!

Minime negem, mi Watson, me, epistula hac primum perlecta, eodem modo ut tu obstupuisse. Deinde tamen eam cautissime legi rursus. Res ita recte videbatur ut eam esse exspectaveram: haec mira copulatio verborum omnino aliam rem significare debebat. Nam qualis sit significatio huius ‘ludi harpasti’ adiunctis postea ‘phasanis’, ‘serva’ necnon ‘pituita’! Haec omnia, una collecta, significaverunt nihil. Sola res tamen ex hac mixtura statim clare patebat: mentio Hudsonis monstravit auctorem dominum Beddoes fuisse.

Conatus sum legere epistulam a tergo. Frustra. Deinde alterum quodque verbum. Frustra rursum. Deinde tertium. Frustra. Deinc quartum... et hic clavem ad epistulam intellegendam tandem inveni. Quarto quoque verbo perlecto detegebatur nuntius, qui ad summam desperationem dominum Trevor adduxerat. Erat haec monitio brevis, quam statim amico meo recitavi: Ludus est finitus. Hudson dixit omnia. Serva vitam tuam!

Victor Trevor faciem in trementes manus demisit. – Ita ergo – dixit - res se habeant? Quod peius morte est, nam ignominiam rei toti addit. Sed quid de illo ‘ludo harpasti’ vel ‘phasanis’? Quid sibi volunt isti?

- Ad sensum nuntii nihil referunt; alicuius momenti tamen esse nobis possent, si nequiremus aliter auctorem quis esset conicere. Ille certe primis verbis usus est, quae ad mentem veniebant, ut imprimis loca vana, inter scilicet quodque quartum verbum, impleret. Sed de copia verborum ad ludum pilae ovatae pertinentium praesumere possumus eum hominem philathlum esse. Scisne tu aliquid de illo Beddoes?

- Nunc – resondet Trevor iunior - cum mihi haec dixeris, meminisse videor eum invitare patrem ad harpastum spectandum conatum esse semel saltem per annum.

- Ita sine ullo dubio ille est auctor epistulae – dixi. – Restat nobis coniectare secretum hoc Hudsoni notum, quod super capitibus amborum virorum ut gladius Damoclis pependisse videtur.

- Pro dolor, mi Holmes, timeo hic de aliqua re turpi agere posse – confessus est amicus meus. – Coram te tamen nolo secreta ulla obscura tenere. Ecce epistula e scrinio Iaponico modo a me deprompta, scripta a patre meo cum periculum imminere iam sensit. Habe et recita, sodes, nam mihi nec vires neque animus ad id faciendum adsunt.

- Et has mihi tunc chartulas porrexit, Watson care, quas nunc in manibus teneo quasque recitabo tibi nunc ut recitavi illo vespere ad amicum meum. Summae primae paginae, ut ipse vides, inscriptio adest: "Nonnullae res singulares ad iter pertinentes navis Gloria Scott, quae reliquit Falmouth 8 Octobri 1855 et submersa est 6 Novembri positione 15°29’ latitudinis septemtrionalis et 25°14’ longitudinis occidentalis." Ausculta ergo epistulam veteris dominis Trevor:

"Fili carissime! Nunc cum infamia imminens incipit obcaecare ultimos annos vitae meae, omni cum veritate honestateque confiteor me minime raptum esse timore aut poenae legis, aut iacturae dignitatis in comitatu, aut irrevocabilis casus mei ante oculos omnium, qui me noverunt; excrucior tamen hac sola sollicitatione, ne te – qui me diligis nec saepe, credo, causas habebas, ut male me aestimares – nunc pudendum sit gestorum patris. Si ictu gladii, qui sub capite meo semper pendet, tandem percutiar, rogo ut legas haec discasque recte a me quousque erraverim. Si tamen iudiciis fatorum res meae bene evenient (det ita deus omnipotens!), at litterae haec aliquo modo in manus tuas pervenerint, obsecro te nomine omnium, quae tibi sint sacra, memoria matris tuae necnon amoris mutui nostrum, ut eas statim igni mandes nec umquam plus in memoriam adducas.

Si ergo oculi tui pergunt nunc legere hos versus, scio me hoc tempore accusatum ac domo detractum fore, aut – quod probabilius sit, nam corde infirmo laboro – humi me iam iacere, sigillo mortis lingua in sempiternum clausa. Quidquid amborum sit, operi pretium non erit tunc rem plus occultare. Misericordiam petens tibi iuro omne verbum a me hic scriptum veritatis purae esse.

Nomen mihi, mi puer, non est Trevor. In iuventute vocabar Iohannes Armitage; nunc ergo certe intellegis horrorem meum, cum amicus ille tuus ante nonnullas hebdomades mentionem initialium litterarum huius nominis fecisset, quasi historiam meam secretam bene sciens. Ut Armitage munus tenebam in aliqua officina argentaria Londinii, ut Armitage convictus sum violationis legis deportatusque hac terra. Noli me nimis dure iudicare, puerule. Debui exsolvere debitum, ut dicitur, honoris, ad quem effectum usus sum pecunia, quae non erat mea, credens me eam citissime repositurum. Hic tamen calamitas evenit: pecunia nova, quam mox afferendam exspectavi, numquam in manus meas venit at recte inexspectata inspectio tabularum lacunam detexit. Qui casus hodie verisimiliter multo indulgenter iudicaretur, ante triginta annos tamen, legibus tunc durioribus, die meo natali vicesimo tertio una cum triginta septem aliis damnatis cavernis adcatenatus sum navis Gloria Scott Australiam petentis.

Annus erat 1855, bello Crimeo modo disploso, magnis ergo navibus ad damnatos vehendos nunc maxima ex parte milites armaque in Mare Euxinum advehebantur, dum deportationibus perficiendis navigia minora minusque tali rei apta a regimine distributa sunt. Antea Gloria Scott advectioni a Sinis theae adhibebatur, fuit tamen navis iam nimis vetus vetustataeque structurae – gravi rostro, latissimis antemnis – nimirum igitur eam, a novis faselis victam, e mercatu Orientali revocatam esse. Capacitate onerum quingentos tonarum, praeter triginta octo damnatos ferebat tunc viginti sex nautas, duodeviginti milites, navis praefectum, tres classicos nautis praeditis, medicum, sacerdotem capellanum necnon quattor vigiles damnatorum. Falmouth relinquentes omnes centum fere animae navi affuimus.

Parietes inter cellas Gloriae Scott, minime e firmo ligno querneo facti, ut mos est harum navium magnarum ad damnatos vehendos, erant tenues et fragiles. Iuxta me, ad puppim versus, sedebat homo quem iam bene notaveram cum per molem portus ducebamur. Iuvenis erat pura facie sine barba, naso tenui ac longo, maxillis nucifragae forma. Gradiebatur capite alte erecto, gradu quasi pomposo, res tamen in eo maxime notabilis proceritas corporis erat. Credo neminem nostrum ad humeros quidem eius capite non attigisse, sine dubio homo erat staturae sex cum dimidia pedum. Mirum id videbatur inter tot homines tristes ac defatigatos vultus emineri faciem vi animoque plenam – diceres ignem in procella nivali. Nunc ergo valde gaudebam eum vicinum meum fore, gaudens plus etiam cum ei foramen exterebrare contigisset in planca, qua separati eramus. Quod multa nocte inveni e somno eius in aurem meam murmuratis verbis excitatus.

- Amice – dixit. – Quomodo nominaris, qua re damnatus es?

Respondi, vice versa eadem eum rogans.

- Nomen mihi Jack Prendergast et, pro deum, laudibus me vero etuleris, antequam valde sibi dicemus!

Recordatus sum me de casu eius audisse, nam modo antequam apprehensus sum, ille tumultum magnum excitaverat, oculos hominum in se convertens. Prendergastem e bona venisse familia, dotibus omnibus a natura praeditum, pronum tamen ad maleficium, systemate suo quodam ingenioso dolorum summas permagnas pecuniae e principalibus Londinii mercatoribus elicuisse.

- Meministine casum meum? – rogavit superbe.

- Satis bene.

- Nonne aliquid mirum tibi in hoc videbatur?

- Quid?

- Collegi paene quartam milionis partem, nonne?

- Ita dicebatur.

- Nihil tamen e me recipere iis contigit.

- Nihil.

- Ubi tu censes hanc pecuniam esse?

- Omnino ignoro...

- Teneo eam indice polliceque manus dextrae – respondit fere clamans. – Di boni, plus librarum nomine meo sunt adscriptae quam capiti tuo capillorum! Et si habes, comes, tantam copiam pecuniae et scis, quid tibi cum ea sit faciendum, potes vero omnia! Nunc, mi puer, spero te non credere hominem, qui potest omnia, velle deterere bracas sui desidem inter rattos blattasque sedens odorem olfaciens huius arcae funebris alicuius lenunculi oris Sinensibus digni? Nullo pacto! Homo talis potius fortunam sui curabit suorumque amicorum – huius rei esse potes certus. Eum sequere et bibliam mox basiabis, gratias deo agens pro liberatione!

Talis – ut postea animadverti - erat ei modus solitus loquendi. Primum non valde serio tractabam promissa eius, deinde tamen, postquam ab eo probatus necnon adiuratus eram, patefecit se re vera rebellionem una cum decuria damnatorum iam antequam navim ascenderunt caute parasse. Prendegast dux, dum pecunia eius sit spiritus movens huius coniurationis.

- Socium ab initio habebam – explanabat. – Hominem bonae mentis, fidelem. Ei omnem istam pecuniam tradidi; ubi, dic mihi, ambos nunc esse putes? Miraberis fortasse, sed hic adsunt, in lenuncula ipsa! Socius ille capellanus est. Ascendit navem supparo nigro vestitus, documentis ultra suspicionem ullam, in sarcinulis ferens pecuniam tantam, ut statim emere naviculam hanc totam posset, a carina usque ad summum malum cum vexillo ipso. Nautarum possidet et animas et corpora – emerat eos coniunctim, pretio quidem dimidiato, antequam ipsi pactum cum navarcho firmaverunt. Corrupti sunt ab eo etiam duo vigiles, alterum classicum nomine Mercer, potuisset quoque praefectum ipsum emere, si id ei operae pretii esse visum esset.

- Quid ergo nobis sit faciendum?

- Et quid censes? – respondit. – Iaccas nonnullorum militum magis rubras reddemus, quam sartor voluit.

- Sed illi armati sunt!

- Et nos armati erimus. Omni cuique nostrum adest hic par pistolium. Itaque, si navem capere militibusque pisces alere nequeamus, tempus sit nobis potius ad ludimagistrum reverti. Hodierna nocte loquere cum comite tuo a laeva, specules, an credendus esse possit.

Ita hac nocte feci et animadverti alterum vicinum meum esse iuvenem simili statu ut meo; criminis falsarii damnatum. Nomen ei erat Evans, quod nomen postea, sicut ego, mutavit; nunc est ille opulentus vir, cui bene in vita successit, habitans in Anglia meridiali. Statim paratus erat coniurationem inire, nam sola haec facultas salutis nobis erat, antequam igitur sinum Vasconibus nondum ante puppim relictis habuimus iam in coniuratione omnes praeter duos damnatos: alter mente captus, vix ergo credendus alterque febri flava laborans, omnino ergo nobis inutilis. Ab ipso initio itineris nihil rerum evenit, quae impedire nos in consiliis nostris progrediendis possent. Nautae mandra barathrorum erat, caute ad talem rem perficiendam electorum. Capellanus falsus cellas nostras visitare solebat, quasi animas nostras pascens, ambulabat autem semper cum sacculo nigro ad litteras sacras portandas. Visitabat nos ita saepe, ut tertio die iam omnes nostrum tenebat latentia sub cruribus duo pistolia, limam, duas saltem libras pulveris nitrati necnon viginti glandes plumbeas. Duo vigilum coniurationi aderant, dum classicus manus dextra erat ipsius Prendergast. Contra nos habuimus tantum praefectum navis, duos classicos, duos vigiles, medicum necnon locumtenentem Martin cum duodeviginti militibus. Hos omnes, licet viribus nos adaequare nullo modo possent, media nocte adoriri decrevimus, ne minima quidem occasio repugnandi iis daretur. Fata tamen aliter voluerunt, nam pugnatum est multo citius, quam opinabamur.

Quodam vespero, circiter tres post septimanas itineris, medicus in subconstratum descendit, ut aliquem damnatorum morbo laborantem curaret et cum casu manum spondae imae lecti applicasset, pistolium absconditum se tetigisse intellexit. Si tacuisset nihil se ibi invenisse vultu prodiens, sine ullo impedimento cellam reliquisset, totae conspirationi finem ponens. Pistolio tamen ab eo modo tacto, facies medici pallidissima facta est ipseque clamorem obstupens ore edidit, aegrotus ergo statim rem sentiens manus medico intulit. Antequam magna voce auxilium vocare quiret, ore obturamento farcta supinus iam in carina iacebat, deinde in pronum versus, ut facilius esset damnato manus eius pedesque ligare. Ianuam ad constratum ducentem reliquerat medicus reclusam, mox ergo foras nos omnes inveniemus. Repente necati sunt duo vigiles necnon decurio, qui a propinquo, ut videret quid tale hic fieret, accucurrit. Duo alii milites occisi a nobis sunt ad portam cenaculi stantes; hi, periculi ignari, sclopeta muscaria videlicet glandibus non onerata tenebant, nam omnino non valebant in nos adversus currentes sclopetare, cuspidibus sclopeta tunc instruere conantes. Deinde pedes in diaetam praefecti vertimus, sed modo hoc momento cum ianuam conclavis aperituri eramus, sclopetatum est intus et mox conspeximus praefectum, capite eius in chartam Oceani Atlantici in mensa distentam infixo; iuxta sacerdos stabat cum pistolio adhuc de fistula fumanti. Capti sunt etiam ambo classici, itaque consideravimus rem finitam esse.

Cenacula sita erat iuxta diaetam praefecti. Advenimus huc omnes, corpora nostra in stibadia commodissima iecimus et blaterare ut mente capti coepimus, libertate restituta ebriati. Locus arcarum plenus erat, ex una quarum sacerdos falsus Wilson produxit decuriam lagoenarum fuscicoloris vini Astensis. Fregimus capita lagoenarum, vina poculis infudimus et iam iamque potaturi eramus, cum sclopetatio repens muscariorum subito personuit omnesque nos statim fumo obcaecati sumus. Qui fumus cum subsedit, cenaculam in locum caedis mutatam esse reperimus: Wilson octoque alii in solo volvebantur, tota mensa sparsa mixtura sanguine eorum cum Astensi – adhuc etiam, cum hanc picturam ad memoriam revoco, male me habeo. Tantopere hoc aspectu perterriti sumus, ut sine dubio deditionem tunc cito fecissemus, defuisset nobis Prendergast. Hic horribili voce boans se adversus ianuam iecit, omnibus nobis superstitibus pedes ducis sequentibus. Foras iam stantes advertimus locumtenentem Martin cum decem suorum. Costae fenestrae rotabilis, qua lacunar cenaculae instruebatur, paululum apertae manserunt; hoc foramine utentes milites nos grandine plumbeo modo adorti sunt. Tunc tamen vis maior erat nostra – antequam reonerare sclopeta iis contingeret, iam manus in eos intulimus et quamquam fortiter repugnabant, quinque minutis pugna erat confecta. Qualis caedes, di immortales! Rabie raptus Prendergast currebat modo huc modo illuc, corpora militum, tam mortuorum quam sauciorum, tollens necnon in altum iactans. Inter victimas eius erat unus suppraefectus horribile sauciatus, cui nihilominus satis longe circum navem nare contingebat, donec quis damnatorum gratiae ictu caput ei glande perfodit. Pugna finita, non restabat hostium nemo praeter duos vigiles, tribunos et medicum.

De his, quomodo scilicet agendum cum iis esset, inter nos rixa exorta est. Omnes gaudebamus libertate restituta, multi tamen nullo modo necis merae participes esse voluerunt. Una res est in pugna milites armatos occidere, alia inermes animo praesente necare. Octo nostrum, id est quinque damnatorum necnon tres nautae, diximus nos nullo modo in tali re socios velle. Prendergasti sectatoribusque eius nullo modo tamen ad rationem nostram persuadere quivimus. Asseverabat ille nobis rem ad finem pergere debere, ne sola in mundo lingua restaret viva, quae postea contra nos testificari posset. Haud multum aberat, quin nos octo sortem militum assequeremur, tandem tamen Prendergast dixit nos posse unam cymbarum navis prendere navigareque eo, quo liberet. Quam condicionem avide accepimus, satis enim iam nobis erat huius sanguinarii furoris atque expectabamus peiora quidem ibi patranda. Donatus est quisque nostrum veste et compasso nauticis, dolio aquae potabilis necnon duobus doliolibus: uno carne muriatica, altero pane biscocto fartis. Insuper iecit Prendergast nobis in cymbam chartam et iussit simulare nos naufragos esse navis modo submersae 15° latitudinis septentrionalis et 25° latitudinis occidentalis. Deinde dissecavit restem sivitque proficisci.

Restat, ut pergam, mi fili carissimi, ad mirissimam partem meae narrationis. Tempore pugnae nautae dimiserant velum priorem, nunc tamen, nobis octo amotis, denuo eum intenderunt et leni Cauro utentes a visu nostro lente evanuescebant, dum cymba nostra modo surgebat modo cadebat motu undarum ducta. Ego et Evans, nam ambo maxime omnium periti rerum videbamur, ad chartam nos applicavimus, positionem nostram definire ac consilium capere conantes de meta navigandi. Difficultas hic haud parva erat, nam ab Insulis Promunturii Viridis fuimus circiter quingentis miliaribus ad meridiem remoti, dum ad oras Africanas petendas esset nobis per septingenta miliaria nautica ad orientem remigare. Cum Caurus se interim in Boream mutavisset, decrevimus Montem Leonicum peti eiusque in directionem rostrum cymbae intendimus. Gloria Scott iam vix visibilis mansit a dextra. Cum eam valedicendo intuebamur, repente loco eius conspeximus arboriformem nubem densi atricoloris fumi, deinc, nonnullis secundis horae partibus elapsis, ad aures pervenit fragor tonans detonationis. Fumo deinde recesso nullum signum navis in horizonte haerens conspeximus. Statim cursum cymbae revertimus et omnibus viribus remigantes ad locum calamitatis quam celerrime adpetere conati sumus.

Post circa horae tempus ibi adfuimus. Primo aspectu neminem superstitem esse credideramus, reliquiis tantum fractae navis magnoque numero arcarum sustentaculorum veli necnon aliorum instrumentorum fluctuantibus in undis. Iam iamque cursum pristinum repetituri sumus, cum statim audivimus clamorem salutis inspeximusque procul reliquias quasdam deinde hominem iis desperanter haerentem. Cum contigerat nobis eum e mari in cymbam extrahere, invenimus eum iuvenem nautam nomine Hudson esse. Erat tamen tam fessus igneque displosionis adustus, ne ante proximum mane nobis quod in navi evenerat narrare quiret.

De narratione hac reperimus Prendergastem mandramque eius coepisse, statim post profectionem nostram, consilia sua prava ad effectum perducere. Plumbo traiecti sunt et in mare iacti vigiles ambo, item de tertio classico actum est. Prendergast deinde in subconstratum descendit, ut manu ipsa iugularet infelicis medici. Vivus adhuc mansit tantum classicus quartus, vir fortis atque audax. Inspiciens homicidam sibi appropinquantem manu sanguinolento cultro armata, pedibus catenam propulsavit, quam aliquo modo ei laxare contigerat et sine mora ipse in subconstratum decurrit ibidem evanuit.

Repertus a duodecim damnatis, pistoliis eorum in se versis, sedebat quietus pyxidem sulphuratorum prope ad apertum dolium pulveris nitrati – at iuxta centum fere aliis similibus doliis positis - tenens minansque navem displosurum. Tunc statim re vera ad displosionem perventum est, quae displosio potius – putabat Hudson – effectus male petitae glandis unius damnatorum, quam sulphurati ipsius classici erat. Sit causa qualisvis, finis id erat Gloriae Scott mandraeque nequam, quae ea potita erat.

Ita, care fili, se habuit – brevibus verbis narrata – haec tota historia horrifica, cui et ego particeps fui. Postero die reperti sumus a brigantina Hotspur Australiam petenti, cuius praefectus per reliquam partem itineris nos naufragos esse navis vectoriae sine ulla videlicet suspicione credebat. Admiralitas inscripsit Gloriam Scott libris damnorum nec homo aliquis alius umquam de eius vera sorte didicit. Descendimus de Hotspur Sydneii; Evans et ego nomina nostra clam mutavimus necnon venas auri quaerendo nos homines novos dedimus. Ibidem, in mixtura inquilinorum, haud difficile erat identitatem nostram pristinam occultam tenere.

Ultimam partem narrationis scis fere totam iam ipse. Fortuna nos adiuvabat, per orbem terrarum cursitabamaus, deinde in Angliam revertimus ut opulenti coloni, coementes nobis hic praedia rustica. Plus quam per viginti annos pergebamus ita tute ac feliciter vitam agere, putantes res praeteritas bene in sempiternum sepultas esse. Finge ergo tibi horrorem, qui me arripuit cum in persona visitatoris nostri recognissem Hudsonem illum, cui tunc vitam servavimus. Aliquo modo nos ei invenire contigerat et consilium cepit se nostro timore profecturum. Nunc certe veniam mihi dabis, quod conarer cum eo tam leniter agere, intelleges quoque sollicitudinem meam, cum iste ad alteram vicinam profectus sit, minas de ore emittens."

Deinde scriptura haud legibilis fit, sine dubio manu maxime trementi calamus ducebatur: "Beddoes nuntiavit mihi per notas secretas Hudsonem omnia patefecisse. Benevolens sit deus animis nostrum!"

Ita, mi Watson, finita est narratio huius casus, quam illo vespere recitabam iuveni Trevor; casus, credo, pro circumstantibus eius, satis horrifici. Puer hic bonus, corde eius omnino fracto, in regionem Terai Nepalensium migravit, ut plantationes theae curaret; audivi ei ibi satis bene successisse. Quod tamen ad nautam necnon dominum Beddoes pertinet: a die quo scriptum est a Beddoes nuntius hic secretus, nullum signum inventum est utriusque, diceres in barathrum ambos lapsos. Astyphylacibus autem nulla umquam delatio oblata est verae sortis Gloriae Scott – Beddoes ergo verisimiliter erravit, minas Hudsonis pro re iam facta aestimans.

Ipse Hudson a nonnullibus huius regionis incolis postea latens visus sit, biocolytae putant eum evanuisse postquam pecunia quadam Beddoes potitus erat. Ego econtra dominum Beddoes puto activas partes in fine huius ludi egisse: maxime probabile mihi videtur eum, in desperatione credentem se proditum perditumque iam esse, necavit Hudsonem et pecunia sua omnis collecta in terras quasdam remotas effugit.

Haec sunt huius casus facta, mi Watson, quae si collectioni tuae apta esse dignaveris, libenter tibi praebebo.

Haec fabula primum in commentariis "Strand Magazine" anno 1892-1893 edita est:


Fabulae jam editae:

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: