Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Solis die 20 mensis Aprilis 2014
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
Quadringentesimus annus modo expletus est,

De Carolo Gesualdo (n. 1566 - m. 8 Sept. 1613)

Quadringentesimus annus modo expletus est, ex quo Carolus Gesualdo, praeclarus musicae artifex, mortuus est.

Venosae anno 1566 natus erat e parentibus, qui cum aliis nobilioribus familiis coniuncti erat. Hieronyma, huius viri mater, soror erat Caroli Borromaei, archiepiscopi Mediolanensis et cardinalis. Iam adulescens a musica est Carolus Gesualdo tam adlectus, ut, cum vigesimum annum nondum attigerat, quosdam libros in lucem protulerit musicales. Anno 1586 Mariam d'Avalos, pulcherrimam feminam bis viduam et a. 1560 e familia Hispanicae originis nobilissima natam, uxorem duxit Gesualdo. Quas nuptias brevi laetiores reddidit infantulus, nomine Emmanuel. Splendido autem in palatio Neapolitano, ubi domicilium coniuges elegerant, die 16 mensis Oct. a. 1590 nefandum accidit facinus.

Carolus, cui rumores quidam pervenerant de illicita uxorem inter et Fabricium Carafa, nobilem iuvenem ac venustum, consuetudine, Mariae dixerat se cum amicis duos dies venationibus dedicaturum. Sed cum tribus servis prope domicilium exspectavit ut Carafa in palatium ingrederetur. Dum uterque Veneri libat, servi et Carolus in thalamum irrumpunt: Maria iugulatur, plumbeis glandibus Fabricius confoditur. Carolus, cui non deerant auxiliatores, per aliquot annos clanculum vixit, antequam anno 1594 Eleonoram, e Ferrariensi familia 'Este' natam, duceret uxorem. Quae puerum peperit, nomine Alfonsum; hic autem patri, adaeque Emmanuel, non supervixit. Carolus, etsi his calamitatibus prostratus, musicam artem colere haud destitit; et quoniam facili libentique ingenio musicali praeditus erat, matricalia carmina componere perrexit aliaque musicorum genera modorum. Per saecula nomen Caroli Gesualdo mansit paene ignotum, fortasse obscuratum ab illo duplici homicidio.

Sed abhinc nonnulla decennia multi artis musicae peritiores viri doctrinam Venusini compositoris investigare coeperunt omnesque Carolum Gesualdo laudant (quod legerim) praesertim ut antesignanum illius generis musicalis, quod 'multisonus concentus' dicitur seu 'moderna ars polyphonica'.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  ARS VIVENDI
De desiderio rerum naturalium
Mores Polonorum increscenti pecunia mutata sunt.
  CINEMATA
XII annos servus
Pellicula Americana describit condicionem miseram servorum saeculo XIX, sed antiqui tantam iam saevitiam vituperaverant.
  LIBRI
Doppler - Vita cum alce communis
Librum lepidum propono auctoris Norvegiensis, ubi vir vitam urbanam deserit ut cum alce in silva vitam agat.
  CULTUS
De anatomicorum Californensium Italophilia
... seu de Italoamericani cuiusdam amore in patriam avorum.
  HISTORIA
In Auschwitz, ubi Deus quoque tacuit
... sed historia post haud multos annos repetita est.

Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: