Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Lunae die 9 mensis Decembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
SPIEGEL ONLINE - 28

CAROLUS FRIDERICUS DE WEIZSÄCKER

Mortuum esse virum monentem atque praecogitantem

Hic vir fuit physicus et philosophus et habebatur pro uno ex ultimis hominibus orbis Germanicê loquentium universaliter doctis: Frater maior natu Richardi de Weizsäcker praesidis olim foederalis aetate 94 annorum mortuus est in oppido Bavarico Starnberg.


Weizsäcker philosophus et physicus: Qui mortuus est 94 annos natus

Starnbergâ ex oppidoMarion Comitissa Dönhoff publicatrix cum orationem haberet in Caroli Friderici de Weizsäcker diem natalem 85.um: "Duae disciplinae" inquit „scientificae ei sunt familiarissimae, nam post studium physices completum absolvit studium philosophiae completum, et insuper religiones sunt ei familiarissimae, a sapientiâ Orientis Remoti usque ad doctrinam Christianam". Necnon eadem Comitissa addidit verba haec: "In hac re homo communis scilicet eum nesciat aequiperare".

Carolus Fridericus de Weizsäcker d.28. m.Iun. a.1912 Chilonii natus est primus filius Ernesti et Mariannae de Weizsäcker. Ab a.1929 usque ad 1933 Carolus Fridericus studuit physicae et astronomiae er mathesi pernoscendis in urbibus Berolino et Gottinga et Lipsia, ubi ad eum multum valuerunt opera magnorum physicorum theoreticorum, qualis fuit Ervinus Schrödinger necnon Varnerius Heisenberg praemio Nobeliano honestatus, cuius discipulus atque amicus personalis fuit.

A.1937 Carolus Fridericus in claritudinem suae disciplinae scientificae internationalem pervênit eo quod formulam invênit substantiae nucleorum atomicorum energeticae. Quae formula secundum inventorem est appellata Weizsäckeriana. Ab a.1939 usque ad a.1942um Carolus Fridericus particeps fuit investigationis Germanorum atomicae. Postea cum affirmaret se his rebus deditum fuisse studio merê scientifico, concessit se ipsum consilium cepisse Germanicae bombae atomicae construendae. Carolus Fridericus apertê dixit se valdê erravisse eo quod fuisset particeps Germanici „consilii uranici". Gratiam agendam esse pro "veniâ divinâ", qua bomba atomica in Germaniâ non potuisset construi. „Quod si fieri potuisset, evenisset mortiferê."

Idem noluit fieri praeses foederalis

Temporibus autem simultatum orientali-occidentalium Carolus Fridericus praecipuê id sibi proposuit, ut indagaret, quomodo pax servaretur: Idem physicus et philosophus fuit initiator praecipuus „declarationis Gottingensis", qua 18 investigatores nucleares d.12. m.Apr. a.1957 dissuaserunt, ne militia foederalis instrueretur armis atomicis. Quinquennio post Carolus Fridericus „Memorando Tubingensi" adversatus est consiliis Francisci Iosephi Strauß (partis christiano-socialis) illo tempore ministri defensionis, qui voluit militiam foederalem instruere systematibus atomicis.

Ex a.1957 Carolus Fridericus de Weizsäcker in universitate studiorum Hammaburgensi cathedram tenuit philosophiae. Ibidem tractavit quaestiones physices et theoriae scientiarum, praesertim quoad fundamenta notionum physices quantorum.

A.1970 idem scientista Starnbergae condidit Institutum Maximiliani Planck condicionibus vivendi orbis scientifico-technici investigandis, quod usque ad a.1980um unâ cum Georgio (Jürgen) Habermas moderatus est. Periculum belli atomici, destructio circumiectorum, conflictus boreali-australis praecipuê in hôc instituto sunt investigata et pertractata.

Denfensor pacifismi radicalis

A socialistis democratisque liberalibus rogatus, ut fieret candidatus muneris praesidis foederalis, Carolus Fridericus, qui fuit frater maior natu Richardi posterioris praesidis foederalis, recusavit eâ de causâ, quod noluit esse „candidatus subsidiarius" adversus Carolum Carstens (qui fuit partis Christiano-democraticae). Richardus autem frater eodem munere functus est ab a. 1984 usque ad a.1994um.

Postquam a.1980 est rude donatus, Carolus Fridericus defendit pacifismum radicalem, annis nonagenariis operatus est in opere suo philosophico perficiendo, c.t. "Tempus et scientia".

Idem physicus et philosophus et pacis investigator praemiis laudibusque abundantissimê ornatus est. Nulli alii homini docto in vitâ Germanorum publicâ per decennia attributa est tanta auctoritas aetatem aestimandi et homines monendi et „rationem politicam mundi domesticam" praecogitandi. Fissione uranii inventâ cum fieri posset, ut construerentur bombae atomicae, Carolus Fridericus pro certo habuit scientistas esse responsabiles rebus a se inventis – etiamsi earum effectûs non optati, immo ne praevisibiles quidem essent.

M.Febr. a.2002 Carolus Fridericus, qui senex magis magisque se dedit fundamentis ethices globalis (ut ita dicamus) religiosis, ipse iterum implicatus est responsabilitate scientistarum. Nam „chartis Bohrianis" publicatis, quibus innotuit, quomodo Nicolaus (Niels) Bohr physicus Danus eiusque discipulus Varnerius Heisenberg a.1941 Hafniâ in urbe occupatâ inter se convenissent, denuo alii aliter suspicati sunt, quantopere physici Germaniae praecipui involuti essent regimini Hitleriano.

Carolus Fridericus de Weizsäcker ab a.1937 usque ad mortem eius, i.e. a.2000 connubio coniunctus erat cum quadam muliere Helvetiâ historiam profitente. Carolus Fridericus pater fuit trium filiorum uniusque filiae.

Hanc relationem d.28. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: