|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
BIOGRAPHIAE
Quaedam de Ioanne Bosco, qui abhinc 125 annos mortuus est
Etiam nonnulli viri proceres Taurinenses, quamvis praecepta religionis catholicae paulum vel nihil observantes, auxilia tulerunt huic sacerdoti, qui pro adulescentibus natus esse videretur. Multa scripta composuit Bosco, et familias quasdam- virorum scilicet et sororum- condidit, quarum pernota est 'Salesianorum'. Hi enim etiam aetate hac nostra operam dare solent ad munus educationis plerumque christianae explendum, vestigia sancti illius persequentes. Quem sanctum ferunt in precibus effundendis saepius dixisse: 'Da mihi animas, cetera tolle'. Nam Ioannes Boaco numquam oblitus est verba Christi haec: «Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit» (Evangelium Marci, IX, 37). Scripsit Victorius Ciarrocchi |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||