Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Lunae die 9 mensis Decembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
De Renata Tebaldi (1922-2004)

De Renata Tebaldi (1922-2004)

Per nonnullos annos praeteriti saeculi, nempe annis quinquagesimis et sexagesimis et septuagesimorum primis, duae feminae, quibus voces suavissimas natura donaverat, fabularum melicarum spectatoribus maxime placuerunt: Maria Callas et Renata Tebaldi. Haec triginta duos annos maximis in totius fere orbis theatris cecinit: postquam paralysim infantilem, ut olim dicebatur, sive rectius morbum polyomieliticum, quo tertium cum haberet annum correpta erat, non solum medicamentorum auxilio sed etiam constanti voluntate vicit, Renata canendi artem colere coepit atque brevi tam perita facta est, ut ab Arturo Toscaněni (1867-1957), maximo id temporis inter Italos at difficillimo symphoniae moderatore, eligeretur ut in concentu musico, qui die 11 Mai. 1946 in theatro Mediolanensi c. n. "Ad Scalam" primus, post bellicas caedes et ruinas, habitus est, cantricis primariae ageret partes. Eo die "Te Deum" Iosephi Verdi et precem melodramatis "Moyses" a Ioachimo Rossini compositi adeo modulate cecinit Renata, ut ipsa iure meritoque ab illo Toscaněni "vox angelica" appellaretur et hac locutione omnes melodramatum cultores Renatam illam haud dubie recolant.

Cui quidem mulieri plauserunt innumeri spectatores, quorum animi a fabulis melicis plerumque Italicis veluti "Tosca", "Adriana Lecouvreur", "Femina perdita", quas Renata voce suavi, flebili, summissa canere solebat, praecipue adliciebantur. E primis autem annis quinquagesimis plerique spectatores Mariam Callas, utpote quae dramaticas partes 'Graeco' quodam seu forsan divino adflatu incensa melius ageret, Renatae anteposuerunt. Itaque illud accidit _ quod in Italorum more antiqua ac pessima est consuetudo _, ut duae factiones ortae sint, eorum scilicet qui tantum Renatam aut solum Mariam summis laudibus dignam putarent. Quae praeterea feminae, cum inter sese canendi arte et vivendi moribus et praecipue indole maxime differrent, nullo amicitiae vinculo iunctae sunt; asperius tamen se gessit Maria, quae olim diurnario cuidam dixisse fertur haec: "Qui Renatam mihi aequiperare volunt, potionem 'Coca- Colam' a vino Campanensi ('Champagne') distinguere nesciunt". Quibus verbis Renata: "Hoc fieri potest, at cor mihi est!".

Nihilominus utramque aliquid iunxisse videtur, nempe solitudo, qua Maria praesertim ultimis vitae annis afflicta est, quam tamen solitudinem Renata sponte elegerat: nullus rumor nullumque scandalum, quod dicitur, huius cantricis vitam umquam maculavit. Pisaurum, qua in urbe Kalendis Februariis a. 1922 ortum habuerat et bis tantummodo cecinerat, Renata die 5 Aug. 2000 rediit et cuidam diurnariae quaerenti utrum aliquid desideraret, quod antea non fecisset, cantrix illa respondit hoc: "Nihil desidero, nisi quod fortasse magis audere potui: sed saepe timui, ne ad quasdam partes agendas impar essem". Praeclarum modestiae exemplum sive censurae in se ipsam factae. Quare Paulus Isotta, eximius artis musices criticus, quodam in articulo in actis diurnis q. i. "Nuntius Vespertinus" (sive 'Corriere della Sera') de Renata Tebaldi, quae die uno de vicesimo mensis Decembris a. 2004 supremum diem obiit, non immerito scripsit: "Modesto excelsoque animo praedita et cantrix supranista fuit perfecta".

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: