Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 11 mensis Octobris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
De Mata Hari, quae mortem impavida occubuit

De Mata Hari,
quae mortem impavida occubuit.

Impavida, sicut impavide vixerat, primâ luce diei 15 Oct. 1917 coram nonnullis militibus, qui in cavaedio castelli Vincenniensis erant instructi, processit Margarita Gertrudis Zelle, quam omnes 'Mata Hari' vocabant, quia hoc cognomentum, quod 'lucem diei' significat, sibimet ipsa imposuerat.

Anno 1876 Margarita ortum habuit in oppido Leeuwarden, quod in Frisia, Septentrionalis Bataviae sive Nederlandiae provincia, situm est. Modice locupletes erant eius parentes, Antia van der Meulen, mater, et pater Adamus, petasorum mercator, qui postea, ob negotia quaedam inconsulte contracta, rei familiaris prosperitatem amisit. Iam adulescentula non animi reses fuit Margarita, quae immo ad felicioris vitae occasiones captandas proclivior videbatur esse: nemo enim eam cupide non contemplabatur, quam natura omnibus venustatis gratiis atque illectamentis ditaverat. Procera enim erat Margaritae statura, capilli et oculi nigri; latera et crura iuste opima; mammae tam pulchrae, ut illam partem 'Cantici Canticorum', qua pulcherrimi feminei corporis virtutes describuntur, pro hac femina scriptam esse crederes.

Anno 1895, postquam nuntio cuidam matrimoniali in actis diurnis edito responderat, nupsit Rudolfo Mac Leod, exercitus Batavici centurioni, qui paene quadragenarius erat et multos annos in terris dicioni Batavorum subiectis vitam degerat, e qua tamen vita tristior factus erat. Anno 1897 Margarita infantulum peperit, nomine Normannus Ioannes, deinde in Indonesiam coniuges profecti sunt. Ibi autem brevi felices Rudolfus et Margarita vixerunt etiamsi anno 1898 puella nata est, quam Ioannam Aloisiam appellarunt, quoniam Rudolfus alcoholismo pronior fiebat, et maxime quia mense Iunio 1899 Normannus mortuus est, incertum utrum is morbo quodam correptus an cibo venenato, quem ancilla puerulis custodiendis addicta consulto dederit. Utique matrimonium vacillare coepit et anno 1902, postquam uterque in Bataviam reverterat, discessio facta est.

Tunc Margarita in Francogalliam se contulit, quia suam ipsius venustatem atque artem saltandi, quam in insula Iava et Sumatra praeclare didicerat, maxime ea in urbe a plerisque viris aestimatum iri non immerito putavit. Ex anno igitur 1905 Margarita maximo successu se exhibere coepit variis in theatris, quae tunc adire solebant multi proceres. Per duo lustra Mata Hari illorum regina fuit spectaculorum, et propter eius pulchritudinem et molles in saltando motus, quibus efficiebatur ut virorum animi ardenter excitarentur, quadamtenus obscurari visa est etiam fama, quam aliae celeberrimae feminae, veluti Isidora Duncan, Lola seu Dolores Montez, Carola Otero non sine meritis sibi comparaverant. Viros praeterea Mata Hari rapiebat etiam arte narrandi: iis enim, qui eius vitam cognoscere cupiebant, fabulas narrabat ipsa seseque filiam esse dicebat cuiusdam principis.

Postquam autem anno 1914 bellum illud mundanum exortum est, Mata Hari, cui maxime placebant viri militares, praesertim centuriones et duces, horum Berolini multos convenire coepit atque ex ipsorum sermonibus haud pauca comperire valuit ad bellum spectantia. Sed in animo semper habebat consilium Lutetiam redeundi, quia hac in urbe, quamvis condiciones vivendi haud parum essent mutatae, etiamtunc iucunda vita degi poterat. Asperiora autem cum fierent Germanos inter et Francogallos proelia, cumque hi, etsi multo militum sanguine effuso, Germanis resistere valuerint, accidit ut utroque in exercitu maximi momenti in dies fieret occulta exploratio in hostes exercenda. Margarita igitur hoc munere explendo sive his iocis periculosissimis agendis- invita aut consulto, varie scribunt historici, quorum tamen plerique ipsam invitam hoc fecisse autumant- se implicata est.

Accedit quod si illa cum sescentis et amplius viris iacuit, unum vere amasse traditur, Vladimirum de Masslov, centurionem Russum. Quem, cum quodam in proelio vulneratus esset et in valetudinario militari degeret, quod in oppido Vittel appellato situm erat, Margarita visitare voluit; sed ita nihil aliud fecit nisi suspiciosiores in se ipsam reddidit viros Francogallos, qui speculatorum explorationem investigabant. Nam illud oppidum erat nonnullarum centrum copiarum Francogallicarum, et quoniam cibos sumere solebat Margarita unâ cum illius praesidii centurionibus, facile erat- hoc investigatores suspicabantur- ut ipsa de quibusdam consiliis bellicis certior facta esset eademque consilia postea ad Germanos transmitteret. Quibus quidem suspicionibus pondus addiderant relationes quaedam ad Margaritam spectantes, quas Britanni investigatores collegis Francogallis dederant.

Anno 1916 haec femina, quae de gravioribus periculis sibi impendentibus nihil suspicabatur, in Hispaniam se contulit et Matriti commorata est. Quoniam Hispani ab illo atroci bello se ipsos abstinuerant, in eorum urbe principe multi peregrini commorari solebant, quorum non pauci erant investigatores et Germani et Francogalli. Horum illorumque multos convenit Margarita, sive quia amari delectabatur sive quia ingentem pecuniam, quam illi elargiri solebant, minime recusabat.

Ipsa tamen ignorabat in ipso deversorio, ubi pernoctabat, esse quandam feminam, nomine Martha Richard, quae viros Francogallos certiores cottidie faciebat de Margaritae vivendi consuetudinibus. Et quoniam haec femina saepe cum quibusdam legationis Germanicae viris et militibus colloquebatur, hoc statim investigatores Parisienses sciebant. Sed etiam Germani, quibus erat fasciculus Margaritae dicatus et siglo signatus, hac de muliere diffidere coeperant, quae demum iussa est ut Lutetiam rediret. Aliis verbis Germani Margaritam, quae ispsis veluti exploratrix non iam fidelis esse videretur, de medio tollere voluerunt. Sed illa, cui inter Parisienses multi et magnae auctoritatis amici etiamtunc erant, in eorum auxilio sperare non desiverat.

Paucis autem post diebus, ex quo Lutetiam reverterat, id est nocte concubia diei 13 Febr. 1917, dum Margarita dormit in cubiculo deversorii c. n. 'Elysii Palatium', quinque publicae tutelae procuratores ianuam cubiculi pulsarunt, atque illa eis aperire est coacta. Frustra se innocentem esse adseruit. Primum in eorum sedem ducta est, deinde in taetrum carcerem 'Sancti Lazari' dictum. Mense Iulio eiusdem anni iudicium habitum est ianuis clausis, ut dicitur, ne quid vulgaretur. Adfuit iudicio Mata Hari, quae firmiter omnia argumenta in se ipsam perfide ab inclementiore accusatore inlata refellit; hac in perdifficili condicione sustinenda advocatus quidam, qui contra Borussos anno 1870 non sine gloria pugnaverat, adiuta est adeo, ut Albertus Ernestus Sompru, illorum sex iudicum praeses, audito advocato docte et enixe perorante, vehementer commotus sit.

Sed tempus quoque Margaritae adversari videbatur; nam aestate illâ multas clades exercitus Francogallicus acceperat; opinio publica, quae dicitur, valde eis hominibus adversabatur, qui iure aut iniuria parum de Patriae salute sollicit esse credebantur. Milia et milia adulescentium cottidie mortem obierant, et hoc accusator in sua contione, ut iudices nullâ mollitie adficerentur, saepius memoratus est. Auxilium illa petivit a quibusdam viris, quos sibi amicos esse putaverat. Omnes iudicio adesse recusarunt, etiam Vladimirus. Recusatione ab hoc viro patefacta fractus est Margaritae animus, quae tamen se ipsam innocentem adfirmare non desistit neque vultum mutavit statim ut iudicium poenae capitis audiverat. Mortem sibi adpropinquantem sensit. Ut autem cuique homini, qui proximum sibi animadvertat diem supremum, accidere solet, ita et ipsa sperare perrexit. Sed frustra. Neque enim illud prius iudicium mutarunt alii iudices tribunalis secundae, ut olim dicebatur, instantiae, neque gratiae petitio a Raimundo Poincaré, Rei publicae Francogallicae praeside, accepta est.

Quare diluculo illius diei, expletis ritibus tristissimis, qui morituro apparari solent, Mata Hari ducta est in castellum Vincenniense. Hanc feminam comitabantur, praeter nonnullos milites et iudices, etiam advocatus et duae monachae, quas, cum lacrimis ipsae temperare non valerent, Mata Hari consolabatur dicens: "Longum iter susceptura sum, sed postea nos revidebimus". Coram duodecim manuballistariis erecta mansit, vittam ad oculos obducendos aptam recusavit, oscula misit illis militibus dum crepitus manuballistarum auditur. Tantum tribus glandibus plumbeis adfecta est, fortasse quia- sunt qui putent- aliquibus manuballistariis manus tremuerunt. Ita mortem haec femina obiit eodem animo, quo vitam vixerat: "sicut papilio, qui solem invenire contendat".

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: