Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Veneris die 4 mensis Julii 2008
Prima
Nuntii
Acta
Ultimi nuntii (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Italici
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Bloga Latina
Pastrix
Ansgarii locus
Elessar
Verba & facta
Thersites
Mercatorius
Deus ex Crapula
Pseudolus
Archiva
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
HEDVIGIS REGINA POLONIAE

NICOLAVS MYRANVS

Myra (hodierna Demre) fuit urbs caput Lyciae, quae Asiae Minoris siue Anatoliae (hodie in Turcia) pars est spectans inter meridiem et solem occidentem. Ineunte saeculo IV Myranus episcopus cactus est Nicolaus. Iuxta piam opinionem, quam medio fere speculo IX tradidit Constantinopolitanus patriarcha Methodius, ille paulo ante suam electionem in episcopum, in contemplativa visione ad dexteram suam conspexisset Christum Dominum sibi porrigentem librum Euangeliorum, ad sinistram autem uidisset Beatam Virginem, quae ipsi imponeret uestes episcopales. Vtique ita Nicolaus monstratur in plerisque imaginibus orientalibus: ipse nempe uestibus indutus episcopalibus, ad eius autem caput in spectantis parte sinistra ponitur imago Christi, in dextera uero – Beatae Virginia. Natus autem erat Patarie, in urbe Lyciae anno circiter ducentesimo septuagesimo (270) unicum filius parentum diuitum, sed etiam piorum, qui diu precati erant, ut Deus sibi prolem concederet.

Christianorum persecutione Diocletianea, quae saeculo exarsit quarto ineunte, Nicolaus in uincula coniectus est, ubi permansit usque ad Constantini et Licinii edictum Mediolanense. Reuersus et denuo pastorale munus exercens tener fuit pater populi sui, defendens eum imprimis ab erroribus in fide Christi, idque tempore difficili Arianae contagionis. Interfuisse ceterum traditur Concilio Nicaeno (325), quod Arium condemnauit, declarans Dei Filium esse homoousion – consubstantialem Patri.

Paternâ tamen curâ prosequebatur suas ‘oues’ etiam in terrenis non solum tribulationibus, sed in simplicibus quoque angustiis. Traditum est exempli gratia illum obtinuisse, ut paulo ante decollationem liberarentur tres adulecentes, qui nimia cum seueritate iudicis ad mortem damnati erant. Ad clementiam pro illis obtinendam ipse contulit se Constantinopolim, ut imperatorem alloqueretur. Alias succurrit piscatoribus, qui i mari venerant ad uitae periculum.Melius autem notum esse uidetur illum noctu allatâ pecuniâ eaque ad fenestram relictâ uoluisse tres uirgines ibi habitantes leuare inopiâ itaque saluare a uita indecenti, ad quam se forsitan censerent coactae ad uictum procurandum, simulque, ut digne – scilicet cum dote – pubere possent.

Hoc ultimum beneficium uidetur effecisse, ut in multis nationibus Europae septentrionalis die 6 mensis Decembris, quo recolitur Nicolai memoria, fieret dies, quo uicissim – ante omnia in familiis – dona offeruntur, non solum pueris et puellis. Vsque ad saeculum XIII, quo illuxit eximia sanctitas et cura pauperum in Antonio Patauino, Nicolaus in toto orbe terrarum fuerat sanctus maxime amatus in populo Christiano.

 

Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM - 14/06/2008



  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS