Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 6 mensis Augusti 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XIV)

XIV. Factum est, cum intraret in domum cuiusdam principis pharisaeorum sabbato ad manducandum panem, ut illi obseruarent eum.

2 Ecce erat ante illum homo quidam laborans morbo aquae.

3 Respondens Iesus dixit ad legis peritos et pharisaeos dicens: ‘Licetne sabbato curare an non?’.

4 Qui tacuerunt. Ille uero apprehensum sanauit eum ac dimisit.

5 Ad illos dixit: ‘Cuius uestrum filius uel bos in puteum ceciderit, et non continuo extrahet illum die sabbati?’.

6 Neque poterant ad haec respondere illi.

7 Dicebat autem ad inuitatos similitudinem – animaduertens, quomodo primos accubitus eligerent –, dicens ad eos:

8 ‘Cum inuitatus eris ab aliquo ad nuptias, ne discuberis in primo accubitu, ne forte honoratior te sit inuitatus ab eo,

9 et cum uenerit is, qui te et illum uocauit, dicat tibi: ‹Da huic locum›; et tunc incipias cum uerecundia nouissimum locum tenere.

10 Sed cum uocatus eris, profectus recumbe ultimo loco, ut cum uenerit is, qui te inuitauit, dicat tibi: ‹Amice, ascende superius›. Tunc erit tibi gloria coram omnibus simul discumbentibus,

11 quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur’.

12 Dicebat autem et ei, qui ipsum inuitauerat: ‘Cum facis prandium uel cenam, noli uocare amicos tuos nec fratres tuos nec cognatos nec uicinos diuites, ne forte illi quoque te reinuitent et fiat tibi retributio.

13 Sed cum facis conuiuium, uocato pauperes, debiles, claudos, caecos;

14 et eris beatus, quia non habent quod retribuant tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum’.

15 Haec cum audiuisset quidam e simul discumbentibus, dixit illi: ‘Beatus, qui manducabit panem in regno Dei’.

16 Qui dixit ei: ‘Homo quidam fecit cenam magnam et inuitauit multos.

17 Misit seruum suum hora cenae, ut diceret inuitatis: ‹Venite, quod iam paratum est›.

18 Coeperunt simul omnes excusare se. Primus dixit ei: ‹Villam emi et necesse habeo exire et uidere illam. Rogo te, habe me excusatum›.

19 Alius dixit: ‹Emi iuga boum quinque et eo probatum illa. Rogo te, habe me excusatum›.

20 Alius dixit: ‹Vxorem duxi et ideo uenire nequeo›.

21 Reuersus seruus nuntiauit haec domino suo. Tunc iratus pater familias dixit seruo suo: ‹Exi cito in plateas et uicos ciuitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos huc introduc›.

22 Dixit seruus [postea]: ‹Domine, factum est, ut imperasti, et adhuc locus est›.

23 Dixit dominus seruo: ‹Exi in uias et saepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea.

24 Dico autem uobis neminem eorum uirorum, qui inuitati erant, cenam meam esse gustaturum›’.

25 Ibant autem turbae multae cum eo; et conuersus dixit ad illos:

26 ‘Si quis uenit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc et animam suam, non potest esse meus discipulus;

27 et qui non baiulat crucem suam et [non] uenit post me, is non potest esse meus discipulus.

28 Quis enim ex uobis uolens turrem aedificare, non prius, cum sederit, computat sumptus, [uti sciat] num [satis pecuniae] habeat ad perficiendum?

29 Ne, postquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere, omnes, qui uideant, incipiant illudere ei

30 dicentes: ‹Hic homo coepit aedificare, et non potuit perficere›.

31 Vel quis rex, profecturus ad committendum bellum aduersus alium regem, non prius, cum sederit, cogitat, num possit cum decem milibus occurrere ei, qui cum uiginti milibus uenit ad se?

32 Alioquin, adhuc illo longe agente, legatione missa, rogat ea, quae pacis sunt.

33 Sic igitur omnis ex uobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus.

34 Bonum est sal; si tamen sal quoque euanuerit, quo condietur?

35 Neque in terram neque in sterquilinium utile est, sed foras proiciunt illud. Qui habet aures ad audiendum, audito’.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 11/12/2019



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: