Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 17 mensis Septembris 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XII)

XII. Interea multis turbis circumstantibus, ita ut inter se conculcarent, coepit dicere primum ad discipulos suos: ‘Attendite uobis a fermento pharisaeorum, quod est uersutia.

2 Nihil autem opertum est, quod non reueletur, neque absconditum, quod non sciatur.

3 Propterea quae in tenebris dixistis, ea in lumine audientur; et quod in aurem locuti estis in cubiculis, id praedicabitur in tectis.

4 Dico autem uobis amicis meis: Ne territi sitis ab eis, qui occidunt corpus et postea non habent amplius, quod faciant.

5 Ostendam autem uobis, quem timeatis: Contimete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittendi in Gehennam. Ita dico uobis: Hunc contimete.

6 Nonne quinque passeres ueneunt dipondio? Et ne unus quidem ex illis est in obliuione coram Deo.

7 Sed et capilli capitis uestri omnes numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus pluris estis.

8 Dico autem uobis: Omnis, qui confessus erit me coram hominibus, etiam Filius hominis confitebitur pro illo coram angelis Dei.

9 Qui autem negauerit me coram hominibus, is denegabitur coram angelis Dei.

10 Omni, qui dixerit uerbum aduersus Filium hominis, remittetur, sed ei, qui maledixerit aduersus Sanctum Spiritum, non remittetur.

11 Cum autem inducent uos in congregationes et ad magistratus et potestates, ne sitis solliciti, qualiter uel quid respondeatis uel quid dicatis:

12 Sanctus enim Spiritus docebit uos illa hora, quae oporteat dicere’.

13 Dixit autem ei quidam e turba: ‘Magister, dic fratri meo, ut diuidat mecum hereditatem’.

14 Qui dixit ei: ‘Homo, quis me constituit iudicem uel diuisorem super uos?’.

15 Dixit autem ad illos: ‘Videtote et cauetote ab omni auaritia, quia si cui res abundant, uita eius non est ex eis, quae possidet’.

16 Dixit autem colationem ad illos dicens: ‘Hominis cuiusdam diuitis ager uberes fructus attulit.

17 Cogitabat intra se dicens: ‹Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus meos?›.

18 Dixit: ‹Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora aedificabo et illuc congregabo omne triticum et bona mea;

19 et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos multos; requiescito, comedito, bibito, iucundator›.

20 Dixit tamen illi Deus: ‹Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te. Ea uero, quae parasti, cuius erunt?’.

21 Sic est [de eo], qui sibi accumulat, et non fit diues in Deo’.

22 Dixit autem ad discipulos suos: ‘Ideo dico uobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid uestiamini.

23 Anima enim plus est quam esca, et corpus quam uestimentum.

24 Considerate coruos, eos non seminare neque metere, quibus non esse cellarium neque horreum, et Deum pascere illos. Quanto magis uos pluris estis uolucribus.

25 Quis autem uestrum cogitando potest adicere cubitum ad aetatem suam?

26 Ergo si ne id quidem, quod minimum est, potestis, cur de ceteris solliciti estis?

27 Considerate lilia, quomodo crescant. Non laborant neque nent; dico autem uobis: Ne Salomon quidem in omni gloria sua uestiebatur sicut unum ex istis.

28 Si autem fenum, quod hodie in agro est et cras in furnum iacitur, Deus sic uestit, quanto magis uos, [homines] pusillae fidei.

29 Etiam uos nolite quaerere, quid manducetis et quid bibatis, et nolite solliciti esse.

30 Haec enim omnia gentes mundi quaerunt; Pater autem uester scit uos his indigere.

31 Verumtamen quaeritote regnum eius, et haec adicientur uobis.

32 Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri uestro dare uobis regnum.

33 Deuendite ea, quae possidetis, et date misericordiale. Conficite uobis sacculos, qui non ueterescunt, aerarium non deficiens in caelis, quo fur non appropiat nec corrumpit tinea.

34 Vbi enim aerarium est uestrum, ibi et cor uestrum erit.

35 Sint lumbi uestri praecincti et lucernae ardentes,

36 et uos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando reuertatur a nuptiis, ut cum uenerit et pulsauerit, confestim aperiant ei.

37 Beati ei serui, quos dominus, cum uenerit, inuenerit uigilantes. Amen dico uobis: praecinget se et faciet, ut illi discumbant et transiens ministrabit eis.

38 Si uenerit in secunda uigilia, et si in tertia uigilia uenerit, et ita inuenerit, beati sunt illi.

39 Hoc autem scitote: Si sciret paterfamilias, qua hora fur uentutus esset, non sineret perfodi domum suam.

40 Etiam uos estote parati, quia Filius hominis uenit ea hora, qua non putatis’.

41 Dixit autem Petrus: ‘Domine, ad nosne dicis hanc collationem an etiam ad omnes?’.

42 Dixit Dominus: ‘Quis putas est dispensator fidelis et prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore [praestituo] mensuram tritici?

43 Beatus ille seruus, quem, cum uenerit dominus eius, inuenerit ita facientem.

44 Vere dico uobis: Supra omnia, quae possidet, constituet illum.

45 Quod si dixerit seruus ille in corde suo: ‘Dominus meus cunctat uenire’, et coeperit percutere seruos et seruas et edere et bibere et inebriari,

46 ueniet dominus serui illius die, quo non sperat, et hora, qua nescit, et dissecabit eum, et partem eius ponet cum infidelibus.

47 Ille autem seruus, qui cognouit uoluntatem domini sui et non praeparauit uel non fecit secundum uoluntatem eius, uapulabit multis;

48 qui autem non cognouit et fecit digna plagis, uapulabit paucis. Ab omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur; et plus petent ab eo, cui commendauerunt multum.

49 Veni ad ignem mittendum in terram; et quid uolo, nisi ut accendatur

50 Immersionem autem habeo, qua mergar, et quomodo coartor, usque dum perficiatur!

51 Num putatis me uenisse, ut darem pacem in terram? Non [pacem], dico uobis, sed diuisionem.

52 Erunt enim ex hoc [tempore] quinque in domo una diuisi: tres contra duos, et duo contra tres.

53 Diuidentur pater contra filium et filius contra patrem, mater contra filiam et filia contra matrem, socrus contra nurum suam et nurus contra socrum’.

54 Dicebat autem etiam ad turbas: ‘Cum uideritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: ‹Nimbus uenit›, et ita fit;

55 et cum austrum flantem, dicitis: ‹Aestus erit›, et fit.

56 Versuti, faciem terrae et caeli nouistis probare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare?

57 Cur autem etiam a uobismet non iudicatis id, quod iustum est?

58 Cum autem uadis cum aduersario tuo ad principem, in uia da operam, ut libereris ab illo, ne forte trahat te ad iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.

59 Dico tibi: Non exibis inde, donec nouissimum quoque minutum reddideris’.


Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 17/08/2019



  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: