Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Mercurii die 19 mensis Junii 2013
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HOMINES IN CONSPECTU
QUIS ES,

Quis es, unde venis?

“Quis es, unde venis, qui tuus pater est, peregrine?”. Hoc fideles in forum Sancti Petri congregati, e novo Pontifice quaerere vellent nuper electo. Praenomen in lingua Hispana (Jorge Mario, Latine Georgius Marius) indicia sunt eius nationis Argentinae, nomen oriundum ab Italia (Bergoglio) eius generis, nomen alterum delectum Franciscus ut Sanctus paupertati iunctus, episcopi magisterii erga tot Catholicos Americae Latinae in angustiis versantes. “Venio ab orbis terrarum finibus”, duplici nomine patefacto, tacitis rogationibus respondit. Vultu laeto, verbis sinceris humiliter coram populo se Romae episcopum declaravit.

Ante XXXV annos primus (post nonnulla saecla) Pontifex non Italus electus est, nunc primus non Europaeus, sed Argentinus, primus qui sibi nomen alterum imposuit Franciscus, primus monachus Loyolanus. Ecclesia se vertit tunc ad Europam Orientalem, vigente regimine communistico, nunc ad totius orbis pauperes.

Cum natus esset Bono Aëre anno MCMXXXVI e familia regionis Pedemontanae provinciae Hastae, adulescens, iam periti chemici diplomate honestatus , studuit apud seminarium; postea anno MCMLVIII societati Jesu ascriptus est ut novicius monachus. Adeptus gradum doctoris philosophiae, se dedit aliquot annos ad docendum . Anno MCMLXIV sacerdos ordinatus est. Anno MCMXCII nominatus est Episcopus Auxiliaris Boni Aëris et titularis Aucae. Post V annos fuit Archiepiscopus et insequenti anno Primas Argentinae. Praefuit Consultationi Episcopali Argentinae ab anno MMV usque ad MMXI. Fuit inter candidatos Pontificatus anno MMV, cum prioris Pontificis fautor esset.

Scripsit Lydia Ariminensis - 15/03/2013 18h06



Catherine Gauchon
Artiste peintre

ANL

BREVES In magnis urbibus Brasiliae vehementes reclamationes ortae sunt contra pretia aucta et ingentia impendia ad certamina pedifollica mundana et Olympia paranda.
Rectores octo maximarum orbis civitatum post conventum in Hibernia de vectigalium evasoribus repugnandis convenerunt; minime de bello Syriaco.
Tribunal supremum Hellenicum statuit non licere rete televisificum publicim ERT a regimine claudi: quod cras transmittere recipiet.
Dum rectores et praesidentes octo potentissimarum civitatum in Hibernia septentrionali conveniunt, Russi negant zonam volatui interdictam supra Syriam instituendam esse.
Constat custodes publicos Constantinopoli exulceranti umore "Jenix", ex capsico expresso, ad reclamentes repellendos usos esse.


ATHLETICA
POLITICA
IN ORBE
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: