Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 6 mensis Martii 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HOMINES IN CONSPECTU

QUIS FUERIT STANISLAUS TEKIELI

Stanislaus Tekieli, natus Varsaviae die XVIII mensis Septembris anno MCMLV, nos reliquit die XIX mensis Novembris anno MMXX. Vir humanissimus, fuit scriptor, interpres et diurnarius Polonus et plerumque Polonice scribebat, sed ardenti studio valde Latinam linguam coluit.

Laurea corona ornatus est apud institutum Educationis Generalis LIII Consociationis Pacis Sancti Augustini. Studuit etiam Orientaliis rebus apud Universitatem Varsovianam sed insigne doctoris non assecutus est. Bello Iugoslavo fuit diurnarius actorum Gazeta Wyborcza. Ab anno MMI ad MMIII documenta Holocausti a testibus collegit pro Musaeo Memoriae Holocausti Vasingtoniae. Operam autem dedit Instuto Memoriae Battelle urbis Columbi civitatis Ohio. Ab anno MCMCXCVIII ad MMVII socius operis fuit Sedis Studiorum Medii Orientis. Multa opera publicavit ex quibus anno MMXV Burdubasta, vel Asinus submersus est, de sentententiis et dictis Latinis, postea insequenti anno Burdubasta bis. Moderator frequentissimi Circuli Latini Varsoviensis exstitit.

Haec pauca de initio Ephemeridis scripta sunt ab Albino Latino, situs interretialis auctore.

“Anno MMIII , cum parvos situs interretiales conficere solebam pro nonnullis circulis latinis, ille, sodalis circuli Varsoviensis (et diurnarius), pauca verba mihi dixit de quodam futuro "medio" latino quod condere voluisset sed nesciebat quomodo... Postero die ei primam versionem Ephemeridis proposui. Valde laetus, Stanislaus scribere coepit. Ego etiam nonnullos participes Gregis Latine Loquentium rogavi ut licentiam nobis darent ut textus eorum ederem in Ephemeride... Et mense Junii 2004, prima editio Ephemeridis apparuit in reti!

Victorii Ciarrochi Pisaurensis et nonnullorum ceterorum GLL sodalium gratia, aliqua materia mihi erat ad quasdam rubricas alendas sed Stanislaus maxima pars nuntiorum scribere conabat, necnon novas rubricas..."

Scripsit Lydia Ariminensis - 22/02/2021 18h06



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES In Nigeria CCXCVII discipulae priore die Veneris ex paedagogio a grege armato raptae, heri prima luce liberae dimissae sunt.
Septima eruptio montis ardentis Aetnae magna vi accidit cum nube cinerea per loca proxima sparsa.
Non cessat caedes Itala feminarum; duae in uno die necatae sunt: unus amans scelus confessus est; alter ob suspicionem comprehensus.
Nova gubernatio Itala a Mario Draghi parata est qui apud Quirinalem Praesidi rei publicae administrorum hodie indicem ostendit, assentientibus omnibus factionibus praeter partem Quinque stellarum et Fratres Italiae.
Sedes Australiae meteorologica adseveravit tremorem graduum 7,7 magnitudine maris motum effecisse in Oceano Pacifico Meridionali. Periculum est ne insula Dominus Howe percutiatur.


POLITICA
OPINIONES
HOMINES
SCIENTIAE
SOCIALIA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: