Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 26 mensis Januarii 2022
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HOMINES IN CONSPECTU

REGINALDUS THOMAS FOSTER DIEM OBIIT

Reverendus P. Reginaldus Foster (O.C.D.) die 25 m. Decembris morbo Coronato obivit. Multos per annos munere secretarii epistularum Latinarum in Civitate Vaticana fungebatur, simul atque apud Pontificiam Universitatatem studiorum Gregorianam inter primos docuit necnon inde a anno 1985 scholas aestivas Latinitatis magistris ac cultoribus destinatas in Urbe recitabat ad quas undequaque orbis terrarum centeni fere auditores singulis annis ventitabant ut apud peritissimum praeceptorem studerent. Opera eius Latina sunt multa, ex quibus apud Latinitatis cultores omnes nunc innotescunt Ossa Latinitatis Sola et Ossium Carnes Multae, symbolas complures in periodico Latinitatis edidit, ex quibusdam earum is praemiis est honestatus atque brevi inter moderatores eiusdem periodici numerabatur. Hisce addendum est Reginaldum operam volumini, c.t. “Lexicon recentis Latinitatis” dedisse. Ut homines ad vivum usum sermonis Latini induceret, erat cupidissimus quamobrem sessiones colloquendi tam anno academico quam aestivo tempore instituit, unde plurimi Latineloquentes facultatem Latine sermocinandi adepti sunt. Vestigiis et monumentis urbis Romae perlustrandis valde delectabatur ideoque saepenumero in locis antiquis celeberrimis cum discipulis suis conspici poterat. Homines sua eruditione, et caritate, et mira modestia allectos ad suum litterarum Latinarum amorem studiumque mirabiliter adduxit. Lucem Reginaldus Foster Milvauchiae (C.F.A.S.) die 14 Novembris 1939, haud nobili loco natus aspexit; adulescentulus cum annum decimum tertium attingisset, alumnus sacrorum factus est, deinde decimo quinto vitae suae nomen ordini Carmelitarum dedit ac tandem ex more ad socerdotium est provectus. Vere Reginaldus illud zelo zelatus sum pro Domino et proximo meo dicere poterit. Sit terra levis Reginaldo et requiescat in pace.

Scripsit Patricius Oenus - 30/12/2020 16h34



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES In terra Africa Burkina Faso milites ad telehoraseos nationalis sedem pervenerunt atque per legatum suum Ouedragogo praesidem Kaboré post seditionem iam destitutum captumque esse publicaverunt, quod civium multitudine probatum esse videtur; ille praeses enim contra jihadistarum impetus creberrimos non satis egisse existimatur. Societas attamen Nationum praesidis subitam exsolutionem exhortatur.
Aeronaves Sauditae in Arabiae Felicis portum Hudayda bombardamenta noctu perpetraverunt: pyrobola illa maxime contra telehoraseos sedem, quae ab illis seditiosis "Huthi" Persarum sociis regitur, iniecta sunt. Hac infanda calamitate homines CXL saltem perisse vulnerative esse existimantur.
Nicaeae hodie quidam vir missilium displosione peracta mortuus est. Quod tamen novum est, miles civilis homicidii auctor esse videtur: ut enim praetor Xaverius Bonhomme praedixit, vigil ille contra criminosos missilia iniecit, dum eos comprehendere conatur; quorum attamen alter mortuus est.
In civitate Texana Colleyville homines IV in synagoga per quendam petitorem heri capti sunt atque ante nonnullas horas ab illis vigilibus liberantur. Petitor ille, qui pro sicariae annos LXXXVI in vinclis detinendae "Dominae Qaeda" libertate se pugnare dixit, ab illis vigiliis interficitur.
In prouincia Brasiliensi "Minas Gerais", cuius caput Horizon Amoenus est, pluuiae tempestatesque pollentiores his diebus eueniunt, ita ut ciuium milia XXIV domus relinquere debeant; qui maxime indigenae in pago Nao Xoha inundationum frequentia affecti esse uidentur. Homines XXIV omnino perisse comperiuntur.


SCIENTIAE
SOCIALIA
POLITICA
ATHLETICA
ATHLETICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: