|
|||||||||||
|
IN ORBE
Talias sculpturas sculpunt sculptores in arena litoris maris ad urbem Bulgarorum Burgas.
Ecce simulacrum Sibirensis dei fulguralis Agby, qui secundum nonnullos homines gentis Evenki ante centum annos calamitatem demisit in silvam ad flumen Tungusca, quam calamitatem studiosi plerique effectum ictus asteroidis fuisse putant. Simulacrum illud stat in epicentro ictus.
Palaestini Aegyptum inire cupientes exspectant donec licebit illis transgredi limen Zonae Gazeticae.
Puer panem cotidianum fert in forum urbis capitalis Afghanorum, Cabul.
Mater cum filio birota utens viam, quae sibi aperta sit, quaerit in labyrintho automobilium Pecchini Sinarum.
Imbres monsunici ab adultis ut calamitas videntur, pueris tamen saepe gaudio esse possunt, ut hic in viis metropolis Mumbaiensis Indorum.
Pax denuo regnat in viis urbis principalis Mongolorum, Ulan Bator, pugnis biocolytarum cum actuosis oppositae partis finitis - nuntiant media officialia. Contentio tamen adhuc quasi in aere sentitur...
Navis "Argo" denuo oram Colchidis petit, nunc nautas omnium 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae ferens. Hic eam videmus euripum Corinthiacum tranatantem.
Scripsit ANL - 03/07/2008 11h40
|
BREVES
Turris refrigeratoria in officina nucleari Yongbyon, in Corea septemtrionali, palam diruta est, ut regimen voluntas ostendatur consila nuclearia deserendi. - 28/06/2008 00h36
Summum Tribunal USA decrevit omnibus civibus US-Americanis licere arma ignivoma possidere. - 26/06/2008 17h22 Postquam per Insulas Philippinas mortem tulerat, turbo Fengshen regiones Chinae meridionalis vastare coepit. - 26/06/2008 00h23
VIDE ETIAM
|
||||||||||