Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 27 mensis Maii 2022
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

IN ORBE

“LEGITE, DUM LUCEM HABETIS” SIVE DE PROCELLA BISAIENSI

Die sexto decimo mensis Decembris proxime elapsi dieque insequenti magna procella cui nomen inter gentes inditum est Rai, apud Philippinos vero Odette, partem non minimam Insularum Philippinarum flagellavit, ut mature in hoc diario nuntiatum est. Quem Latinum nuntium commoto animo, cum primum potui, legi; nam oportuit ad pantopolium quoddam (quod autem propter procellam recens factam ex parte tantum emptoribus patebat) me conferrem ut eum una cum aliis interretialiter editis videre possem. Eiusdem enim procellae sequelis impeditus eram quominus notitiam novissimarum rerum haberem necnon alios homines, immo domesticos longinquos, hodiernorum instrumentorum ope alloquerer certioresque de casibus meis facerem.

Huiusmodi procella –ut puto– nomine Graecanico adhibito typhon quoque potest iure appellari (quamquam sunt qui dicant a voce quadam Sinensi vocabulum Lusitanicum “tufăo” originem trahere), placetque quidem eam typhonem vocare, ut ab aliis procellarum generibus distinguatur, cum tales violentae procellae ex Oceano Pacifico ad occiduum solem versus grassantes in ea Asiae parte frequentes sint quae inter tropicos sita est simulque ad orientem spectat. Nam monstrosus gigas Typhon exitiabilium naturae virium apud Graecos gerebat significationem.

Typhon ergo Rai portionem in primis Bisaiensem huius archipelagi Asiatici cursu suo vehementissimo male affecit. “Visayas” vel “Bisayas” est nomen sex septemve (sunt inter librorum encyclopaedicorum scriptores qui dicant decem) insulis maioribus e Philippinis mediis (neque borealibus neque australibus) datum, inter quas est Caebua, in qua vivo, necnon permultis minoribus parvulisque in eadem pelagi plaga positis; nescio autem an “Visayas” –V littera usurpata– originem ducat a falsa etymologia Sanscrita, minime enim modernum V in vocibus Philippinicis priscis invenitur. Praeter Caebuam ex magnis insulis procella vexatis sunt quae vulgo dicuntur Leyte et Bohol, parva ex parte Mindanaum, Insula Nigrorum et Paragoia: Philippinarum mediarum Mindanao excepto terrae quae secundum typhonis cursum inveniebantur. Uno duobusve post procellam diebus unum et viginti saltem homines in urbe Caebua (insulae Caebuae capite) atque in municipiis finitimis interiisse in ephemeridibus localibus legebatur, tres numerabantur qui ibidem post typhonis aggressionem non iam reperirentur. Mortuorum numerus diebus sequentibus crevit ac tandem omnibus computatis insulis plus quam quadringentos summa totalis dedit. Adhuc multa autem saepeque gravia sunt vivis incommoda qui terras habitent a Typhone vastatas, quae et ego in regione quadam semirurali urbis Caebuae versans aliquatenus sum expertus.

Iam paulo ante quam procella ventis suis rapidissimis arbores sterneret, tecta eriperet, electriductuum malos everteret, vis electrica ad domos non perveniebat. Plerisque duas, tres, plures septimanas fuit –aut adhuc est– opperiendum dum restitueretur, et cum ea lampadum usus, flabellorum et authepsarum electricarum, systematum refrigerationis aëris, armariorum frigidariorum, instrumentorum impressoriorum, computatrorum telephonorumque, nisi forte haec eorum beneficio qui machinam dynamoelectricam haberent vi electrica potuerunt impleri. Difficilior sane factus est interretis usus, aquae publicae per tubos fluxus minutus. Multi habitaculorum suorum tecta amiserunt, haud raro et parietes. Mentio hic mihi videtur esse facienda de serie tabernularum, quales fortasse in Subura Romae frequentabantur, tectis omnino orbatarum; venditoribus alio fuerunt merces transferendae ut mercaturae operam dare pergerent. Adde huc agmina exspectantium ut quid aquae, benzini, rerum –ut paucis dicam– ad vivendum utilium pretiis saepe multiplicatis emerent. Quantum ad talia agmina attinet, timore quodam –ut est verisimile– aucta ea erant, quem psychologi tractant, quo emptores calamitate facta aut imminente ita afficiuntur ut nimis multa non necessaria emant (sicut ipse feci) metuentes ne quae necessaria sunt deficiant.

Ad normalitatem “covidianam”, seu ad “novam normalitatem”, nunc quam primum speramus reverti, per quam duos iam prope annos innumeris additiciis extraordinariisque normis hic apud Philippinos sicut toto fere orbe terrarum alligamur et saepius ad communicandum ac docendum interrete usurpamus, donec ad usitatum vivendi modum –si usitatus etiamnunc dici potest– tandem, velut in portum securum (quantum sine curis esse possumus in tempestatibus licet secundioribus), veniamus.

In capite duodecimo Evangelii secundum Ioannem haec legimus Iesu verba: “Adhuc modicum tempus lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis fiatis”; quae translate sunt sane accipienda, cum de spiritali vita illic agatur. “Ambulate, dum lucem habetis”; ambulemus, igitur, dum lucem habemus! Quem monitum mihi brevi post magnam procellam Rai conanti absque vi electrica quantum poteram codices meos evolvere priusquam vesperasceret atque tenebrae fierent in “Legite, dum lucem habetis” converti, quod in huius pagellae inscriptione offenditur. Penuria aliquatenus affecti rerum quas semper praesto apud nos esse adfuturas facile praesumebamus, pluris nunc tempus faciamus, lucem, libros, aquam, facultatem cum ceteris hominibus communicandi! Maiori quoque sint nobis curae multorum aliorum –et laboriosiores quidem– penuriae.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 23/02/2022 17h47



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: