Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 6 mensis Martii 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

IN ORBE
DE CURIARUM EXPUGNATIONE

Die sexto, mense Ianuario, anno MMXXI, quod apud has paginas relatum est, ubi concilium publicum Foederatorum Americae Civitatium convocatum erat ad lege sanciendum, ut Iosephus Biden praeses designatus die vincensimo eodem mense summum magistatrum initurus esset, contione alibi in urbe a Donaldo Trump habita, magna multitudo ira incensa Capitolium invasit atque binas Congressus curias occupavit. Quorum cum breve spatium potita esset, a biocolytis capitolinis subsidiis firmatis redintegratisque viribus mox depulsa est. Sed dum mulitudo curiam expugnat, duo mortales laesos vitas amitterunt, quorum altera erat Donaldi Trump adsectatrix aedificium fenestro introiens a biocolyta interfecta; alter ipse biocolyta inter expugnationem sauciatus, qui postridie mortuus est. Tres quidem praeter hos suis morbis absumpti sunt.

Huis diei tam mortiferi gesta et facinora, quantum possum, ex actis diurnariis Amercianis Britannisque Latine perscribam.

Ad Contionem Praesidis

Iam satis compertum est, Donaldum Trump comitiis repulsam aegre ferre atque negavisse negareque et negaturum Iosephum Biden consulem creatum esse legitime. Immo vero ille, dum tabellas etiam diribentur, “Si suffragia,” inquit, “legitima numeraveris, facile vincam; sin illegitima numeraveris, isti conari poterunt comitias a nobis furari.” Evento comitiorum pronuntiato, vel argumento vel documento plane indigens crebro insimulabat: multa suffragia vel sub nominibus mortuorum data vel omnino commenta contra leges competitori assignata esse; quaedam instrumenta, quibus tabellae in nonnullis civitatibus sunt diribitae, tam perperam adhibuisse, ut multa suffragia recte sibi data prave deleta sint; iniuste summum magistratum a se ablatum.

Quae calumniae, etiamsi duos menses pro eo a paucis causidicis apud multa iudicia urgebantur, tum a iudicibus reieciebantur, tum a petitoribus ipis retrahebantur, animis tamen multorum suffragatorum eius adeo volvebantur, ut falsa, quae ille dictabat, pro veris haberentur atque nova vox sapeius in signis inscriberetur et apud turbas conclamaretur: “furtum dirimite!”

His opinionibus latius divulgatis – id quod mirum est - etiam apud Capitolium erant qui comitiorum exitum in dubium vocarent. Hoc Capitolium est sedes concilii publici Foederatorum Americae Civitatium, quod Congressus vocatur duoque in partes divisum est, quarum altera est senatus potestate pollens; altera est concilium sive conclave delegatorum, numero maior. Licet utrique sit sua curia propria in Capitolio, comitiis habitis ambae singulum locum consuetudine convenient, ad suffragia approbanda praesidemque designatum lege sanciendum. Quominus id hoc anno fieret, adducti in opinionem vulgi pauci senatores, plures delegati factionis praesidis pristinis, profitebantur se recusaturos.

Eo autem die, quo ambae Congressus partes inter se conventurae sunt, Trump ipse grandem contionem idcirco moliebatur, ut comitias apud adesctatores vituperaret. Quam die undevicensimo mense Decembro Pipilatorio (Anglice Twitter) ita pronuntiavit: “Ex ratione reddita, non potuit fieri ut comitiis depulsam ferrem. Ad hanc culpandum magnus conventus Vashingtoniae die sexto mense Ianuario. Eo intereste: saevietur.”

Id sedibus socialibus interretialibus pervulgatum in dies agitibatur, praesertim apud duo hominorum genera, de quibus alterum est catervarum armatarum, ut Puerorum Superborum (Anglice, Proud Boys), quorum sodales sententias a dextro cornu doctrinae civilis colent; alterum est quorundam civium, qui animis fingunt eos, qui rem publicam administrant, contra populum coniurare. Nonulli horum promiserunt, se conventui praesidis interfuturos.

Die statuto meridie multitudo undique Vashintoniam in hortum quemdam prope Domum Albam situm concucurrit. Non modo Trump ipse, sed etiam Rudolphus Guiliani proprius praesidis cognitor orationem habebat. Priusquam ille locutus est, hic turbae a filio praesidis iam incitatae hoc modo dixit: nemo nisi sontes documenta celare; sibi suffragia ipsa et instrumenta tabellas diribendi in decem dies traderentur ad inspicendum. Deinde hic, qui ipse olim tenax apud populum asseveraverat, de comitiis controversis decernere non esse emistrorum, sed iudicum, repente his verbis poposcit certamen: “rem proelio experiamur!”

Sic locutus locum praesidi cessit, qui oratione inordinate et indistincta longius rem ita circumduxit. Nemo voluisse fieri ut comitia auferentur, sed id verum factum esse. Rem publicam satis tandem passam esse. Suos numquam rem dimissuros, neque umquam concessuros, nec situros linguas illis comprimi. Factionem Democraticam specie virus Serici fraudeque suffragiorum cursualium facinus ingens et indignum obisse, quod curavisset saccos tabellis expletos in certa oppida in diribitoria inferendos. Si Michael Pence suffragia denuo percensenda ad civitates remitti iuberet, si rem iuste gereret, se facile comitiis victurum. Sed quamvis cum suo vicario conlocutus fuisset eumque hortatus, ut rem publicam sustineret, tamen sibi mala de eo referri. Non posse molitia rem publicam recipi; vires exhibendae. Omnes illuc advenisse ad postulandum ut Congressus rem iuste gereret. Nisi illos pugnassisent perinde ac apud inferos fuissent, patriam profecto perditum iri. Ambularent secum Aditu Pennsylvaniense ad Capitolium, senatores delegatosque Republicanos infirmiores hortatum, si forte ei sic spiritu et audiacia accensi rem publicam reciperent.

Ad Capitolium:

Tum fine orationis facto turba ab suggestu discedebat Adituque Pennsylvaniense ad Capitolium incedebat. Ex hoc numero pauci, saeptis tenuibus e medio sublatis, proprius quam eis licebat ad foras Capitolii se contulerunt.

Multidudine appropinquente, prima fere hora post meridiem, cum Michael Pence in senatu negavisset se ipsum posse ex legibus consuetudineque prohibere, quominus Iosephus Biden novus consul fieret, Michael McConnell princeps senatus senatores admonuit, ne quis id tentaret, quod numquam post memoriam hominum in America factum fuisset: comitiorum exitum evertere. Sed his verbis vel ad suos pervicaces continendum vel ad sententias molestas compescendum nihil fere valebat, nam surgit Paulus Gossar delegatus Arizonensis ut ad Congressum referret, ne suffragia populi Arizonensis approbarentur.

Dum haec dicuntur, turba foris augescente biocolytae Capilotini grassatoribus, qui rixari cum eis coeperant, resistentes cognoscebant se pauciores esse quam qui Capitolium tuerentur totum. Nam in binis actais diurnariis paula manus illorum fertur in Capitolium ipsum tunc etiam intravisse, sub primam horam et semihoram.

Michael Pence in praesentia senatum habens in curia manebat, ubi Eduardus Cruz senator Texianus ad Congessum referebat, ut quindecimviri suffragiis percensendis delecti ex iudicibus et senatoribus delegatisque constituerentur. Suffragia, dixit, aut approbare aut reicere et facilius et malum esse: ex concilio suo, cuius exemplum in annalibus reperiretur, posse fieri ut vox populi audiretur atque res demum auctoriate decerneretur.

De hac sententia cum ageretur, secunda fere hora post meridiem, omnia repente turbantur ac miscebantur, quod acie biocolytarum ab occidentale Capitolii parte obruta, grassatoribus muros transcendentibus, caterva oppugnatorum in Capitolium invadebat.

Ad arma:

Tum intra Capitolium, lictores biocolytaeque se ad dimicendum parabant, quorum alii operarios scribasque ex aedificiis vicinis subducebant; alii ostia fenestrasque curiae delegatorum praesaepebant muniebantque atque pyroballistis destrictis se praesidio disponebant; alii secunda hora et quandrante senatu subito discusso Michaelem Pence de rostro deducebant.

Trump autem quid in senatu Pence dixisset certior factus eum Pipilatorio obiurgebat: ei adeo defuisse virtus ut facere non potuisset quae necessaria essent ad rem publicam tuendum. Comitiorum gesta actaque corrigenda esse, quorum exitus fraude et perperam impetratus esset. Patria poscere vera.

Licet haud certum sit, num his verbis turba furore tumens paulum incitata esset, ubi autem foris acies instructae adhuc manebant, ibi adeo saeviebant oppugnatores ut vix eis repugnarent biocolytae. Nam iuxta scalas ante Capitolium, cum illi hos “proditores!” clamantes scutis depellere conarentur atque impetum hourum reprimere, quidam illorum ex cohorte detractus humique prostratus fustibus signisque vapulavit. Alter ostium defendens inter valvam ferream et scutum ei avulsum a grassatoribus compressus contususque est. Alio loco, ubi oppugnatores refringere conebantur fenestras, quibus in aedificium transilirent, tertius biocolyta ictum pyroballista edidit, quo facto adsectatrix Donaldi Trump vexillo amicta, quondam copiarum aerariam miles, tunc stipendiis emerita, cui nomen Asclea Babbit erat, glande transfixa de fenestra humi cecidit, mox mortem obiit. Etiam alibi, Briano Sicknick biocolytae caput vase siphonario (Anglice, “fire extinguisher;” Italiane, “estintore”) percussum est, qui sic laesus postridie mortuus est.

Ad secundam horam et dodrantem, Trump, cui loco tuto opperiri placuit, haec vana verba Pipilitorio devulgavit: “sustentate, quaeso, nostras biocolytas Capitolinos, nam re vera, rei publicae patriaeque adstant. Clementes se continente!” Nihil apud grassatores oppugnatoresque tunc effecit.

Hi, cum magnum eorum numerum aliqua aedificii parte potiti esset, curia senatus relicta, senatoribus dudum deductis, vagantes per atrias aulasque, huc illuc discurrentes, senatores delegatosque frustra petebant, tabularia spoliebant, consilio profecto carebant. Ex hac caterva, quidam titulum Praelocutricis Concilii Delegatorum de valva revulsum refregit; alter codicillos ei in mensa reliquit, in quibus haec verba minacia scripta sunt: “pedem non referemus;” alius lectorium de rostro abstulit. Manus quidem eorum certum biocolytam scalas ascendentem persequebatur, quippe qui ostia curiae senatus non occlusa conspicatus eo consilio grassatores lacessiverit, ut irati se fugientem subsecuti a curia parum tuta abducerentur. Nomen huic, qui ultro obviam periculo ivit, Eugenius Goodman est.

Paulo post tertium horam, plura, quae Pipilitorio vulgaret, Trump mente concepit: Se pacem ab ominbus, qui ad Capitolium essent, rogare; vim vetare. Factionis sui esse, quae iura atque mores tueretur, observere leges biocolytasque. Ne rem longius diferam, ab eo tempore, biocolytae Captolini, subsidio a domesticis copiis (Anglice: National Guard) arcessito, cum adhibere vaporem aptum lacrimis ciendis coepissent, quo facilius oppugnatores opprimerent et e curiis exigerent, quamvis operam Capitolio recipiendo darent, tres fere horas proelio decertaverunt, quoad duces Capitolium esse receptum pronuntiaverunt.

Dum de sede rei publicae depugnatur, Trump novum nuntium sedibus socialibus interretialibus edidit, qua cum adsectores domum redire iusserit, eosdem quoque laudavit, quod patriam amarent, atque decantavit suas de comitiis querelas. Verba euis vix duo horas in sedibus interretialibus manserunt quoad a rectoribus illorum sedium interempta sunt, quod - ut dixit quidam interpres Libri Vultorum (Anglice, Facebook) – periculum violentiae magis auctura quam deminitura essent.

Capitolio resitituto, senatoribus delegatisque in curiam iterum convocatis, cum Michael McConnell princeps senatus negavisset Congressum deterritum esse ab exitio comititorum probendo, quamquam tres senatores, qui nisi tanta vis exhibita in Capitolio essent, suffragia recusaturi erant, iam comitia approbanda censuerunt, tamen Ioshua Hawley senator Missurianus una cum manus delegatorum Republicanorum tunc etiam ad Congressum referebat, ut suffragia denuo percenserentur. Nihil valuit; maior pars sententiis vicit; Iosephus Biden consul designatus demum lege santcus est.

Ad Futurum:

Capitolio sic expugnato tum restituto, ubinam genitium iam sunt Americani? Hoc facinus apud eas gentes, quae adversariae Americanorum sunt, ludibrio haberi videtur, quod apud Rutenos, dicitur Americana rei publicae administrandi ratio ambis pedibus claudicare; Praeses Persicorum rationem democraticam imbecillam confectamque dixit; quidam diurnarii Serici, Praelocutricis Concilii Delegatorum suis de Hong Kong verbis irridendi causa, rogaverunt an ea rem mirabilem visu pronuntiatura sit.

Apud praesidem ipsum, res domesticae non iam bene se habent. Imprimis, duo ministrae, quae usque ad Capitolium expugnatum fideles illi fuerant, officiis statim se abdicaverunt. Deinceps, factio Democratica ad concilium delegatorum tulit, ut ille de seditione sollicitate postularetur, immo vero quod iam a delegatis comprobatum ad senatum referetur decernendum. Quo ita relato, quia iam pauci factionis suis palam contionem in illi repraehenderunt, nonnihil periculum est, ne sententiis senatorum condemnetur. Ad hoc, si ita condemnabitur, prohibebitur ibidem ne iterum honores petat. Sed omnium, quae post expugnationem illo acciderunt, nescio an maxime illius intersit id: quod rectores sedium socialium operas illo adimerunt, ut non iam possit aut Pipilatorio aut Libro Vultorum sententias longe lateque divulgare.

Si quis quietem otiumve rei publicae dehinc fieri posse putet, profecto erret, nam intra Foederale Investigatorum Collegium (Anglice, Federal Bureau of Investigation; FBI) praemonitus est de impendentibus periculis. Videntur enim illi investigatores timere ne catervae armatae moliantur, Iosepo Biden consulatum suum iniente, aedificia publica per omnes civitates expugndanda. Itaque, ne quis praemature praedicat, quatenus res publica Amerciana mutata sit post Capitolium expugantum.

Scripsit Rufus Britannicus - 14/01/2021 18h44



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: