Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Saturni die 28 mensis Maii 2016
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CRATER NUGARUM
sive chronica rerum vix credibilium in orbe terrarum evenientium "mortua lingua" scripta.

Nox est perpetua una dormienda

Quondam Tusci coniuges, Larth Tetnies et Tanchvil Tarnai iurabant inter se aeternum amorem, ut indicat eorum amplexus in operculo lapidei sarcophagi. Ut ii, etiamnunc est qui a suo coniuge ne in tumulo quidem dividitur.

Exempli causa, Fernand Arbelot notus est magis ob suum sepulcrum quam ob operam musicam aliarumque artium. In eo figuratus est ipse artifex qui, iacens, stringit inter manus caput suae mulieris. Oculi in oculis, in saecula saeculorum.
Dux exercitus J.W.C van Gorcum Batavus Luterana religione et Catholica Lady J.C.P.H Van Aefferden statuerunt se condi in sepulchris (aedificatis in 1888) pariete divisis sed cum manibus coniunctis ad amorem ostendendum ultra limites mortis. Religione divisi, coniuncti amore!

Scripsit Marialicia Macula


- 25/05/2016 02h49

Quidam Hibernus cauponam intrat...

Quidam Hibernus qui in parvo viculo habitabat in cauponam ambulat et cito tres cervisias poscit.

Pincerna hoc miratur sed ei ministrat et vir solus ad mensam quiete bibit.

Post unam horam, tribus poculis esiccatis, iterum tres cervisias poscit.

Hoc aliquotiens accidit.

Cras vespere vir ternas cervisias compluriens poscit ac bibit. Mox totus viculus de viro qui ternas cervisias poscit susurrat.

Tandem, post unam hebdomadem, pincerna virum pro viculo rogat: “Ignosce mihi, domine, sed quare semper ternas cervisias poscis?”

“Mirabile, nonne?” inquit vir. “Vero duo fratres habeo: alter in Americam ivit alter in Australiam. Invicem spopondimus ut quotiens biberemus semper duas cervisias ultra posceremus et in hoc modo fraternitatem servaremus.”

Responsum viri pincernae ac toto viculo placuit et mox “Vir Qui Ternas Cervisias Poscit” celebris et fons magnificentiae factus est; advenae quoque venerunt ut eum bibentem viderent.

Quodam autem die vir cauponam intrat et solas duas cervisias poscit. Pincerna dolorosus ei ministrat. Per totum versperem solas duas cervisias poscit vir porro. Pervulgat fabula et preces ab toto viculo pro unius anima fratris sublatae sunt.

Postridie pincerna viro dicit: “Concives tui, inprimis ego, mortem fratris tui commiseramur quoniam, scilicet, solas duas cervisias heri poposcisti…”

Parumper cogitat vir, dein respondet: “Placebit tibi ambos fratres meos vivere ac valere audire; ego autem ob ieiunium ante paschale potione carere volui.”

Scripsit Stephanus Rex
- 21/05/2016 22h50

Examen Viam Complet

LARAMIE, Vyomina (CFA) - Quoddam autocarrum alvaria portans casu in via autocinetica eversum magnam apium nubem quae super via circumvolabat emisit.

Complures apiarii arcessiti sunt ut examen comprimerent quod secundum biocolytam nomine Aren Peter fere LXXII passus tetendit.

Dixit Peter gubernatorem obdormivisse et autocarrum a via depulsum esse. Gubernator autem adiumentum medicum recusavit; solum apes resumere voluit. “Rogavi utrum defessus vel effetus esset respondit autem se paratum operari esse,” inquit Peter.

Peter dixit se apes undique videre potuisse; ita voluit in vehiculo suam manere veritus ne apis se morderet.

Ad gubernatorem autem vocatio in forum data est.

Scripsit Stephanus Rex


- 10/05/2016 17h04
Canis alcoholi salvatus est

Canis alcoholi salvatus est

Mense Martis in Australia (Melburnio) canis terrarius Melitanensis (Maltese terrier) nomine “Charlie” ex morte certa salvatus est ab veterinariis qui eum magnis quantitatibus validae potionis Slavicae (vodka) aluerunt.

Charlie casu antigelidam (antifreeze) bibit cuius pars temperamentum chemicum quod dulce sapit continet. Infeliciter hoc iecur male affligit cum edatur.

Solum autem antidotum in Australia est alcohol quod vim contrariam (chemical reaction) commutat et defectionem iecoris vetat.

Tubus per nasum in ventre positus est per quem alternae alcoholis doses datae sunt.

“Certo ebrius erat,” inquit erus suus nomine Iacinta Rosewarne, “Claudebat et cum eum mulserim me depelleret. Aliquantum vomebat et ganniebat sicut potator.”

Charlie nunc recreatus est ac sobrius - saltem pro tempore.

Charlie non est solus canis qui temeto salvatus est. Mense Ianuarii canis Americanus cui nomen “Cleo” idem remedium accepit.

Quaeso autem cave ne umquam alcohol cani tuo des. Si putas ut dilectus tuus quoddam toxicum sumpserit, potius confestim adfer eum ad veterinarium.

Scripsit Stephanus Rex


- 22/04/2016 14h58
Contra Araneos

Contra Araneos

Incipiam dicens in Britannicis Insulis araneos permagnos esse posse. Sine dubio hortus deliciarum entomologistæ, sed res - necnon somnium turbulentum! – metuenda omnibus arachnophobis. Hic, quasi satis manifestum jam non sit, ille ego sum arachnophobus.

Arachnes vero Græcam non despicio fabulam at illorum proteinaceorum minutum globosum corpus moventium crurum conspectus me terret, maxime cum bene mane balneolo pluvio utor.

Quæstio magnitudinis et viventium et exstinctorum animalium semper me fascinavit ex tempore quo mihi discipulo facultatis medicæ superanda philosophiae naturalis probatio contigit (abhinc sex longos annos, id est orbis terrarum ætas). Clare memini vetusti professoris, maximi inter biologicos philosophos naturales, publice coram nobis astantibus discipulis ignorantiam rei declarantis addentisque, in cauda orationis, causam in aerum atmosphæram nostram efficientium æquilibrio esse investigandam. Cum mihi ea insolita explicatione minime persuasum esset me aliquam Darwinianam rationem esse inquisiturum statui.

Abhinc duo dies, cum culinam intrarem, in inquilinam meam incidi; quae, araneorum magnitudine forte disputata, multa confidentia mihi est confessa: “ Ferunt quondam illos hostes universos necavisse, multo majores se factos esse omniaque foramina istius insulæ occupavisse. ”

Igitur, aranei carissimi, mihi præbete aures: non curo quot quantasque culicum antiquissimarumve muscarum cædes confeceritis sed, quæso, si vobis deformitatem tanti est vestram ostentare, cum non sim in balneolo faciatis!

Vestri amantissimus Franciscus Teutonicus, humanus quidam qui ex animo vos ordine et pulchritudine spernit.

Scripsit Franciscus Teutonicus


- 26/08/2014 20h39




BREVES Haybatullah Ahunjadeh nominatus est novus dux talibanorum Afganistaniae, qui locum tenebit modo necati aeroplanis automaticis US-Americanorum Akhtar Mohammed Mansur.
Primum in hoc anno pretium petrolei Brent superavit limen 50$ per dolium.

Monsanto, US-Americana gigantea negotiatio biotechnologica, reiecit oblationem aemulatricis Germanae Bayer se ab ea emptum iri 62 milliardis dolariorum.

Ob paucitatem sacchari suspensa est fabricatio Coca-Colae in Venetiola. Porro Venetiolanis praebetur Coca-Cola Light.
Incursu aeroplanorum automaticorum (Anglice dron) necatum verisimiliter esse ducem talibanorum Afganistaniae Akhtar Mohammed Mansur – nuntiavit locutor Pentagonii.
Super Mare Nostrum volans evanuit aeronavis viatoria societatis EgyptAir generis Airbus A320 Lutetia Parisiorum Cairum Magnam petens. Omnes 66 peregrinatores/aeronatuae timentur mortui in calamitate esse.
Per omne centum cives Austro- Africanos qui stipendiis socialibus aluntur (i.e. sine labore manent), tantum 86 alii in summa intermedia loborant, nuntiaverunt magistratus Rei Publicae Africae Meridionalis.


INSOLITA
SCIENTIAE
POLITICA
OECONOMIA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: