Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 27 mensis Junii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.IX)

IX. Conuocatis autem Duodecim [emissariis], dedit eis uirtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent,

2 et misit eos, ut praedicarent regnum Dei et sanarent infirmos.

3 Dixit ad eos: ‘Nihil tollitote in uia: nec uirgam nec peram nec panem nec pecuniam nec duas tunicas habetote.

4 In quamcumque domum intraueritis, ibi manetote et inde exitote.

5 Quicumque non receperint uos, exeuntes e ciuitate illa puluerem pedum uestrorum excutitote in testimonium in eos’.

6 Egressi autem circumibant per uicos fauste nuntiantes et curantes ubique.

7 Audiuit autem Herodes quarti-dux omnia, quae fiebant, et haesitabat ideo, quod dicebatur a quibusdam: ‘Ioannes surrexit a mortuis’;

8 a quibusdam uero: ‘Elias apparuit’; ab aliis autem: ‘Vates unus ex antiquis surrexit’.

9 Dixit Herodes: ‘Ioannem ego decollaui. Quis autem est is, de quo audio ego talia?’. Quaerebat uidere eum.

10 Reuersi emissarii narrauerunt ei, quaecumque fecerant. Assumptis illis, secessit seorsum ad ciuitatem, quae uocatur Bethsaida.

11 Quod cum cognouissent turbae, secutae sunt eum. Excepit eos et loquebatur eis de regno Dei et eos, qui cura indigebant, sanabat.

12 Dies autem coeperat declinare; et ut accederunt Duodecim, dixerunt ei: ‘Dimitte turbam, ut profecti in uicos et campos, quae circa sunt, deuertant et inueniant frumentationem, quia hic in loco deserto sumus’.

13 Dixit autem ad illos: ‘Vos date illis quod edant’. Illi uero dixerunt: ‘Non habemus plus quam quinque panes et duo pisces; nisi forte nos profecti emamus cibaria pro omni hac turba’.

14 Erant enim fere quinque milia uirorum. Dixit autem ad discipulos suos: ‘Facite, ut illi discumbant per conuiuia ad quinquagenos’.

15 Ita fecerunt et discumbentes fecerunt omnes.

16 Sumptis autem quinque panibus et duobus piscibus, cum aspexisset in caelum, benedixit eos et fregit et dabat discipulis suis, ut ponerent ante turbam.

17 Ederunt et saturati sunt omnes; et sublatum est id, quod superfuit eis: fragmentorum sportae duodecim.

18 Factum est, cum esset orans in loco solitario, ut essent cum eo discipuli; et interrogauit illos dicens: ‘Quem me dicunt esse turbae?’.

19 Qui respondentes dixerunt: ‘Ioannem immersorem, alii autem Eliam, alii uero: Vates unus ex antiquis surrexit’.

20 Dixit autem illis: ‘Vos autem quem me esse dicitis?’. Respondens Petrus dixit: ‘Christum Dei’.

21 Qui increpauit illos et praecepit, ne cui dicerent hoc,

22 cum dixisset: ‘Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et pontificibus et scribis et occidi, et tertio die resurgere’.

23 Dicebat autem ad omnes: ‘Si quis uult post me uenire, abneget semetipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me.

24 Qui enim uoluerit animam suam saluare, is perdet eam. Qui autem perdiderit animam suam propter me, is saluabit eam.

25 Quid enim proficit homo, si lucretur uniuersum mundum, se tamen ipsum perdat uel sui detrimentum faciat?

26 Nam qui erubuerit me et uerba mea, eum Filius hominis erubescet, cum uenerit in gloria sua et Patris et nuntiorum sanctorum.

27 Dico autem uobis uere: Sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem, donec uideant regnum Dei’.

28 Factum est autem post haec uerba die fere octauo, ut assumptis Petro et Ioanne et Iacobo ascenderet in montem ad precandum.

29 Dum precatur, facta est species uultus eius alia, et uestitus eius albus, effulgens.

30 Ecce duo uiri loquebantur cum eo; et erant Moyses et Elias,

31 qui uisi in gloria dicebant de exitu eius, quam completurus erat Ierosolymae.

32 Petrus uero et ei, qui [erant] cum illo, grauati erant somno. Cum autem expergefacti essent, gloriam eius uiderunt et duos uiros, qui stabant cum eo.

33 Cum discederent ab eo, factum est, ut Petrus diceret ad Iesum: ‘Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et unum Moysi et unum Eliae’, nesciens, quid diceret.

34 Haec autem illo loquente, facta est nubes et obumbrauit eos; et timuerunt, dum intrant in nubem.

35 Vox facta est e nube dicens: ‘Hic est Filius meus electus; auditote eum’.

36 Cum fieret uox, inuentus est Iesus solus. Illi tacuerunt neque cui dixerunt illis diebus quidquam ex eis, quae uiderant.

37 Factum est autem postridie, ut descendentibus de monte, occurreret illis turba multa.

38 Ecce uir de turba exclamauit dicens: ‘Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unigenitus est mihi;

39 et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et dissipat eum cum spuma et uix discedit ab eo, dilanians eum.

40 Rogaui discipulos tuos, ut eicerent illum, et non potuerunt’.

41 Respondens autem Iesus dixit: ‘O generatio infidelis et peruersa, usquequo ero apud uos et patiar uos? Adduc huc filium tuum’.

42 Cum accederet, elisit illum daemonium et dissipauit. Iesus autem increpauit spiritum immundum et sanauit puerum et reddidit illum patri eius.

43 Stupebant autem omnes de magnitudine Dei. Omnibus autem mirantibus de omnibus, quae faciebat, dixit ad discipulos suos:

44 ‘Ponite uos in auribus uestris haec uerba : Futurum est enim, ut Filius hominis tradatur in manus hominum’.

45 Qui ignorabant sermonem hunc, et erat uelatum ante eos, ita ut non perciperent illud; et timebant interrogare eum de sermone hoc.

46 Intrauit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset.

47 Iesus uero cognita cogitatione cordis eorum, apprehensum puerum statuit apud se

48 et dixit eis: ‘Qui susceperit puerum istum in meo nomine, me recipit; et qui me receperit, recipit eum, qui me misit: nam qui minor est inter omnes uos, is maior est’.

49 Respondens autem Ioannes dixit: ‘Praeceptor, uidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum, quia [te] non sequitur nobiscum’.

50 Dixit ad illum Iesus: ‘Nolite prohibere. Qui enim non est aduersus uos, is pro uobis est’.

51 Factum est autem, cum complerentur dies assumptionis eius, ut ille faciem suam firmaret ad proficiscendum Ierosolymam;

52 et misit nuntios ante faciem suam. Profecti intrauerunt in uicum Samaritanorum, ut [locum] pararent ei.

53 Non receperunt eum, quia facies eius erat proficiscens Ierusalem.

54 Cum uidissent autem discipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: ‘Domine, uis dicamus, ut ignis descendat e caelo et consumat illos?’.

55 Conuersus increpauit illos.

56 Iuerunt in alium uicum.

57 Euntibus illis in uia, dixit quidam ad eum: ‘Sequar te, quocumque iueris’.

58 Dixit illi Iesus: ‘Vulpes habent foueas, et uolucres caeli nidos, sed Filius hominis non habet, ubi caput reclinet’.

59 Dixit uero ad alium: ‘Sequere me’. Ille autem dixit: ‘Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum’.

60 Dixit autem illi Iesus: ‘Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem, cum abieris, annuntiato regnum Dei’.

61 Dixit alius: ‘Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi ualedicere eis, qui domi sunt’.

62 Dixit autem ad illum Iesus: ‘Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei’.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 26/05/2019



  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: