Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Lunae die 9 mensis Decembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
Die 10 Iul.

Pauca de Ioanne Calvino (1509-1564)

Die 10 Iul. a. 1509 Novioduni Suessionum ('Noyon'), quae urbs in Francogalliae regione 'Picardia' sita est, ortum habuit Ioannes Calvinus, qui septennis matre, Ioanna Lefranc, orbatus est et aegre tulit, ut videtur, alteram uxorem a patre Gerardo esse ductam. Primum Ioannes in litterarum et philosophiae studia Parisiis incubuit, deinde anno 1532 in Aureliana universitate doctoralem iuris gradum consecutus est. Huius disciplinae studium expolivit eam disserendi disceptandique subtilitatem, qua postea is mirum in modum usus est ad suos adversarios oppugnandos. Dum interea Martini Lutheri doctrinae etiam apud Francogallos vulgantur, et hac de causa simultates crebriores fiunt inter catholicos et reformatores, quibusdam viris doctis Luthero faventibus Ioannes familiariter uti coepit, quos inter eminebat Nicolaus Cop, rector universitatis Parisiensis. Hic Kal. Nov. 1533 acroasin fecit academicam, qua non ambigue doctrinam theologicam defendit 'iustificationem fide sola' vocitatam. Calvinus interea nonnullas in urbes se contulit, quo studia sua tranquillius coleret. Anno 1536 Basileae in lucem edidit opus illud, quod postea pluries ampliavit, 'Institutio Christianae Religionis' inscriptum.

Eodem anno Ferrariam ivit et Renatam, uxorem Herculis II Estensis, ducis Ferrariensis, convenit sperans fore ut ab hac ducissa, cuius propensiones erga Lutheranismum nemo erat quin sciret, auxilia qualiacumque acciperet. Sed frustra. Calvino igitur in Helvetiam reverso vir quidam doctus, nomine Villelmus Farel, suasit ut Genava in urbe maneret eo consilio, ut operam ambo navarent ad corruptos civium Genavensium mores tandem reformandos. Quod per duos annos factum est, non tamen sine multorum civium incommodo et contrarietate, utpote qui novas Fareli et Calvini leges ferre haud possent. Quare anno 1538 Villemus et Ioannes expulsi sunt: Villemus hanc in urbem non iam rediit; Ioannes, postquam aliquod tempus Argentorati ('Strasbourg') commoratus erat, anno 1541, exposcentibus ipsis Genavensibus, in horum urbem rediit ibique usque ad mortem (die 27 Mai. a. 1564) vitam degit. Vir fuit integer; totus rebus et cogitationibus religiosis deditus; in cibum parcissimus, corpore macer; ardentes habebat oculos; in eius vultu ne levissimum quidem subrisionis signum deprehendebatur (quod, psychologi quidam dicunt, est indolis fanaticae proprium). Ne minimis quidem voluptatibus indulgebat. Viduam quandam Batavam duxerat uxorem, quae tres infantulos Ioanni peperit, quibus fata (aut Deus, ad mentem Calvini) paucos aetatis dies concesserunt. Mater ipsa anno 1549 mortua est. Tantam apud Genavenses auctoritatem adeptus est veluti praedicator et ecclesiae rector, ut paene nihil ea in urbe accideret quod Calvinus antea haud probasset.

In omnibus huius viri scriptis Latinis et Francogallicis (quae exeunte saeculo XIX in Germania sunt edita et voluminibus plus triginta continentur) duae gravissimae doctrinae inveniuntur: A) doctrina 'praedestinationis'; B) negatio 'liberi arbitrii'. Ad eas doctrinas pertinent exempli gratia quae ipse explanat in praefatione operis supra memorati: "Est, fateor, horribilis illa Dei vindicta super terram: sed si ita meretur hominum impietas, cur iustae Dei ultioni obsistere nitimur? Sic anteactis saeculis Dominus hominum ingratitudinem ultus est [...]". Homo igitur omni merito caret, ut se ipsum non modo salvetur, verum etiam si quid boni a se operatum esse credat. Nam "Prior pars operis boni est voluntas; altera, validus in exsequendo conatus: utriusque auctor est Deus. Ergo Domino surripuimus, si quid nobis arrogamus aut in voluntate aut in effectu", scribit Calvinus ('Inst.', L. II, cap. 3, § 9), memor, sicut ipse fatetur, sententiae huius: "Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro suo beneplacito" (Pauli Apostoli 'Ep. ad Philippenses', II, 13). Haud pauci tamen et liberum arbitrium a Calvino negatum et praedestinationis doctrinam refutarunt, veluti Sebastianus Castellio. Hic doctrinis a Calvino propugnatis refragatus est maxime postquam Michael Servetus, medicus Hispanus et vir haud mediocriter doctus, a reformatore Genavensi de haeresi erat iniuste accusatus atque ipso Calvino impulsore die 27 Oct. 1553 combustus est. Calvino autem, qui hanc poenam capitis defendere contenderat, statim respondit Sebastianus iterans argumenta libero arbitrio faventia quae in opere iam explanaverat 'Dialogi quattuor de praedestinatione, de electione, de libero arbitrio, de fide' inscripto.

Utique sunt qui putent multas persuasiones hominum hac aetate nostra viventium originem duxisse ex ipsis Calvini doctrinis; quorum interpretum pernotus est Maximilianus Weber, cuius liber 'De ethica protestantica et visione rei oeconomicae capitalistica' inscriptus multos per annos atque a non paucis viris doctis valde laudatus est. Non desunt autem qui Maximiliano illi non iam adsentiantur. Si quis denique tres has doctrinas- catholicam, Lutheranam, Calvinisticam- ad hominis salutem aeternam adipiscendam spectantes inter sese comparare velit, is concludere hunc in modum possit: ad salutem sive salvationem aeternam homo perveniet 'fide et operibus' (hoc doctrina catholica docet); sufficit 'fides', respondit Lutherus; 'nec fide nec operibus' addit Calvinus firmiter putans sortem uniuscuiusque hominis a Deo iam decretam esse. Fuit igitur Ioannes Calvinus vir ingenio subtilissimo praeditus, linguae Latinae peritissimus, qua docte usus est ad cogitata vel difficiliora explananda atque ad eas doctrinas vulgandas, quas permulti homines etiamnunc veras esse credunt.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: