Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Lunae die 25 mensis Maii 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

OECONOMIA

De nominibus negotiaturarum

Quid significant nomina magnarum societatum negotiatoriarum? Etymologiam nominum septem in re mercatoria gigantum investigaverunt modo diurnariae actorum "Business Insider" Mary Handbury & Emily Cohn.

1. Google. Nomen hoc fructus est longae ac procellosae disputationis inter conditorem negotiationis, Larry Page, et gregem studentium, quos ad nomen aptum inveniendum adhortatus est. Unus horum proposuit vocabulum "googolplex", denotans in sermone mathematico numerum incredibiliter ingentem; discipulus hic tamen pronuntiare id vocbabulum recte non potuit - produxit ore aliquid sonans plus minusve 'google'. Quod nomen Larry Page statim placuit.

2. McDonald's. Raymond Kroc, conditor negotiationis McDonalds's, fuerat primum venditor machinarum gallicaudis lacteis (Anglice milkshake) faciendis. Hic fratres McDonald convenit, isicia Hamburgensia (Anglice burgers) in sui caupona, titulata McDonald's, parvo pretio praebentes. Tres viri decreverunt una rem coquinariam pergere: praebentes praeter hamburgensia etiam gallicaudas lacteas. Kroc postea omnia iura negotiationis a fratribus emit, consilium tamen cepit nomen cauponae (deinde catenae cauponarum) non mutandum.

3. J. Crew. Societas vestiaria, aemulatrix principalis negotiationis Polo domini Ralph Lauren. Conditor, Arthur Cinader, putavit vocem 'Crew' bene pugnaturam contra 'Polo'. 'J' tamen in fronte additum est, ut elegantior nomen videretur.

4. Rolex.Hans Wilsdorf, creator notae Rolex, voluit nomen negotiationi invenire, quod ab omni incola mundi facile pronuntiaretur. Numerosis crucigrammatis (Anglice crossword), combinationisque litterarum sorte factarum usus est, ullo tamen sine effectu, qui sibi placeret. Deinde, equitans, "vocem divinam" audivit sibi in aurem susurrantem: Rolex!

5. Lululemon. Chip Wilson, conditor huius mercaturae, Iapones non valde amavit, nomen ergo sui societati eligit ab his minime prountiandum, carent enim Iapones phonemate simili Europaeo 'l'.

6. ASOS. Haec mercatura interretialis vestiaria primum (anno 1999) nomine pleno AsSeenOnScreen (UtVideturInAlbo) utebatur. Sed mox omnes acronymo potius uti coeperunt.

7. Amazon. Conditor huius tabernae librariae interretialis, Jeff Bezos, varia proposita nominis investigabat. Placuebat sibi maxime 'cadabra' (certe ab abracadabra), sed nimis simile sonabat 'cadaver', ergo alterum nomen quaerebat. Placuebat quoque 'relentless' (immisericors), quod tamen quoque a studiosis relationum publicarum (Anglice PR people) sibi dissuasum est. In fine nomen elegit a fluvio sibi valde amato - Rio Amazonas (ita Lusitanice, nostra autem lingua: Flumen Amazonum).

Scripsit Iconoclastes2.blogspot - - 18/06/2018 09h20



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.



BREVES Post operae intermissionem trimestrem ob virus coronarium, Minister Primarius Italus Conte declaravit omnes tabernas et thermopolia a postero die rursum aperiri licere, servatis securitatis praeceptis: personae induantur et spatium unius metri inter cives retineatur.
Pretium liberationis Silviae Romano ab Unione Europaea gravis quaestio reputatum est, cum factio terroristica Al Shabaab nummis uti posset ad arma emenda et petitiones parandas.
Sicut ante praescripsimus, ea Siluia Romano post longum exilium Romam reuertit: quam tamen in Italicis innumeri despicione quodamque odio puellam islamicam propter consilium suum religiosum uituperauerunt. Manipulum ei ideo magitratus praebere defendendi causa consuluerunt.
Dictator Boreocoreanus Kim Jong-Un, qui diebus superioribus periturus uidebatur, hodie publicam habuit orationem ac conualuisse putatur, praeterea quod centrum nouum soli felicis causa erigere iussit.
Post tot rumores tandem nuntius veridicus perlatus est de valetudine principis Boreocoreani ab Officio Securitatis Nationis: dictatorem Kim Jong-un aegrotum esse. Nihil aliud cognitum est.


HOMINES
HOMINES
OPINIONES
POLITICA
OPINIONES

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: