Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 14 mensis Novembris 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

INSOLITA

NAGASAKIUM

Christianam religionem aliquantulum in Iaponia viguisse constat altera saeculi XVI dimidia parte ac circa annum MDC. Inde ab anno MDXLIX post Francisci Xaverii in Iaponiam adventum, unius ex Ignatii Loyolensis comitibus primigenisque Societatis Iesu sodalibus, valuerunt ibi Iesuitae et evangelizare et plurimos homines Iaponicos ad Christi religionem conversos in eandem recipere incipientes ab insula australi Ximoa, in qua et urbs Nagasakium posita est, necnon a minoribus Ximoae proximis. Quinetiam propter viri alicuius ponderis ad fidem catholicam conversi amicitiam potestatem quandam temporalem obtinuerunt iidem socii Iesu anno MDLXXX in oppido Nagasakio inque eius portu, qui rapide una cum oppidulo crescere perrexit, cum res mercatoriae et dominium civile religioni modo tali se miscerent ut sollicitudinem brevi potius quam gaudium Patris Alexandri Valignano, Iesuitarum moderatoris (“visitatoris”) in Asia orientali et in India, huiusmodi prosperae res excitarent. Cuius sacerdotis Itali nomen ac persona perperam prolata sunt in pellicula cinematographica quae “Silentium” (sermone originali “Silence”) inscribitur anno MMXVI Martino Scorsese moderante in lucem edita, quae autem pellicula aperte fabulam imaginibus exprimit eodem titulo ornatam a narratoreque Iaponico Shūsaku Endō saeculo proxime praeterito scriptam. Nam Alexander Valignano (seu –Latinius– Valignanus) anno MDCVI mortuus est, neque poterat missionibus Iesuitarum Asiaticis anno fere XL eiusdem saeculi praeesse, ut in pellicula a Martino Scorsese disposita fieri videtur. In eadem fabula cinematographica autem Valignanus ipse de magnis periculis missionis Iaponiensis duos iuvenes presbyteros Iesuitas in Iaponiam profecturos Macai monet, qui presbyteri, terra Iaponica attacta, quamquam in eadem persecutionis condicione constituti, fata diversa obibunt. Pater Valignanus vero a sodale Francisco Cabral –de quo sacerdote Iesuita Lusitano item eadem in taenia cinematographica mentio fit– hac re differebat, quod accommodationis cuiusdam fautor ille exstiterat ad cultum civilem ac consuetudines Iaponicas missionariis catholicis suadendae, cum Cabralius, ei aequalis, mores Iaponiensium carpere soleret ac despiceret.

Vivis adhuc Valignano et Cabralio, cum saeculum XVII appropinquaret, afflicti iam erant Christiani Iaponici persecutionibus, quae decenniis sequentibus vehementiores factae sunt, ut clare in pellicula Scorsesiana ostenditur. Dum haud pauci fidem Christianam negabant cruciatus mortemque paventes, permulti per supplicia ac mortem fidei martyres (vocabulum Graecum quod proprie testes notat) tunc evaserunt, inter quos Magdalena Nagasakiensis fulgida exstat, quae adulescens familia Christiana orta (ambo parentes eius martyrium obierant) tertiaria (Tertii Ordinis sodalis) Augustiniana fuit; post martyrium autem omnium praeceptorum suorum Augustinensium sodales Ordinis Praedicatorum est secuta et adhuc in aetatis flore tredecim dies crudeliter excruciata mortem propter fidem suam ipsa oppetivit mense Octobri anni MDCXXXIV. Hodie, die vicesimo eiusdem mensis, memoriam eius Augustiniani specialiter recolunt. Eius effigies iuxta Augustinensium placitum vestem nigram tertiariarum Sancti Augustini profert palmamque martyrii in manu necnon bulgam ad bracchium pendentem; Dominicani vero indumento illo Iaponico quod “kimono” vulgo dicitur indutam solent eam pingere crucemque ac rosarium gerentem, saepe et palmam.

Nullum Societatis Iesu sodalem inde a medio saeculo XVII usque ad eiusdem ordinis suppressionem in Iaponiam amplius missum esse existimatur, cum vix possibile iam esset illa in terra quamvis missionem evangelizatricem exercere. Permulti tamen iuvenes Iesuitae pergebant per id epistularum genus quod “litterae Indipetae” dici solet implorantes rogare ut ad “Indias” vel “Orientales” (Asiam) vel “Occidentales” (Americam) a moderatore Societatis generali mitterentur; quorum nonnulli sanguine etiam suo talibus litteris subscribebant ad ardens martyrii desiderium significandum. Similiter quoad ceteros ordines religiosos res se in Iaponia habebant.

Reperta sunt anno MDCCCLXV, cum sat magnus iam peregrinorum numerus Iaponiam intraret, Nagasakii potissimum et in reliqua Ximoa sed aliis quoque in insulis adiacentibus multa milia Christianorum qui, omnes laici, ad eos pertinebant qui per annos amplius CC a generatione in generationem, etsi ob vexationum metum fidem suam dissimulantes, mores Christianos servaverant ac suis natis tradiderant, baptisma unum ex sacramentis septem –ut saltem videtur– ministrantes. Libertatis religionis colendae hora tandem brevi post haec advenit, quo facto res Christiana Nagasakii rursum floruit.

Quae nova Christianae Nagasakiensis plebis floritio tragice interrupta est die IX mensis Augusti anni MCMXLV, cum alterum pyrobolum nucleare in ipsum Nagasakium ex aëroplano ab alto deiectum est, tribus solis diebus postquam in urbem Hiroshima prius deciderat, cum nonnulli iam Iaponiae ductores (nescio an imperator Hirohito ipse inter eos) de honorabili deditione aequis condicionibus astricta cogitarent nondumque fortasse vastationis Hiroshimaënsis magnitudinem ac significationem bene intellegerent. Quod immanis strages Nagasakiensis verisimiliter haud necessaria quodammodo fuerit aliquid amaritudinis certe addit animisque infundit; donec tamen Nagasakium exstabit atque stabit novae quidem floritionis spes erit. Sinantur tandem Nagasakienses cerasi magis magisque florere.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 20/10/2019 18h13




BREVES Ob copiosissimas imbres Venetiae inundatae sunt cum aqua alta usque ad unum metrum et septem decimalia. Cum lutum cuiusdam domum permananasset, vis electrica virum occidit. Etiam urbs Mathera aquis pervasa est, ubi cava saxea, quae olim habitata sunt, in periculo versantur.
Quinque milites Italici, qui milites Iraquiae exercent contra regnum Chalifi, sauciati sunt ob incursum terroristicum, quorum tres cum vulneribus gravioribus, sed non letalibus.
Tremor terrae graduum quattuor et quattuor decimalium hodie concussit territorium provinciae Aquilae apud finem Latialem. Pavor incolas cepit nullo detrimento accepto.
In insula Philippina Mindanao tremor graduum sex et dimidiae partis terram concussit ob quem plurimi sauciati sunt. Periculum maris motus non conclamatum est.
Tota California in periculo versatur ob incendia quae duodecim milia quaternorum iugerum arserunt; flammae usque ad propinqua Angelopoleos pervenerunt. Prope bis centena milia a domibus abierunt.


IN ORBE
OPINIONES
INSOLITA
IN ORBE
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: