Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 17 mensis Novembris 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

VALETUDO & MEDICINA
Nuovi strumenti per anticipare la diagnosi di Alzheimer

Praecocis agnitionis morbi Alzheimeriani

... indicia comperta sunt

Praesentia decem phospholipidorum in sanguine indicium est morbi Alzheimeriani duos tresve annos antequam cognitionis defectus manifestum fiat: hoc compertum est post experimentum quo observati sunt plus quingenti senes, morbo illo ab initio minime affecti; unde morbus ante tempus praevideri poterit, facultas et praeveniendi et medendi increscet.

Sanguinis examinatione ut decem phospholipidorum abundantia cognoscatur poterit medicus an homo mente sanus sequentibus duobus tribusve annis dementia passurus sit, exiguis dubiis remenatibus. Hoc nuntiat in actis "Nature Medicine" Marcus Mapstone, studiosus universitatis Roffae (Rochester) in re publica Neoeboracensi, cum aliis medicis Civitatis Americae Unitarum.

Morbo Alzheimeriano nunc laborant CCCL centena millia hominum in toto orbe terrarum, quorum numerus increscente vitae spe anno bismillesimo et quinquagesimo saltem triplex factum iri putatur. Nulla est ad tempus medela quae morbi cursum mutet, praeterea quod nullum notum est praecox signum: more solito tum memoriae lapsus et cognitionis deminutio observantur, cum iam satis gravis est aegrotatio. Si autem indicia biologica morbi ante tempus inventa erunt, medicamenta nova excogitari poterunt. Hodie nonnullae methodi praecocis agnitionis notae sunt magni pretii et hominibus laboriosae, sicut examinatio liquaminis cerebrospinalis ad proteina amylo similia "beta" et "tau" appellata requirenda aut tomographia positronibus emissis (PET), qua signa inflammationis vel globi proteinorum amylo similia aspiciuntur, signa huius morbi certa more solito post mortem reperta.

Cum aliae materiae unde morbus praevideatur nimie dubios exitus praebeant, post hoc experimentum, quo DXXV homines saltem septuagenarii diu observati sunt, decem materiae pingues phosphoro praeditae compertae sunt, quae integritatem aut dissolutionem involucri neuronum ita patefaciant, ut mentis levis dementia futura ante duos tresve annos agnoscatur. Aliis experimentis tamen opus est, donec talis examinatio in senibus perfici possit.

ex actis interetialibus Le Scienze convertens

Scripsit Herimannus Novocomensis - 17/03/2014 22h55



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA




BREVES Ob copiosissimas imbres Venetiae inundatae sunt cum aqua alta usque ad unum metrum et septem decimalia. Cum lutum cuiusdam domum permananasset, vis electrica virum occidit. Etiam urbs Mathera aquis pervasa est, ubi cava saxea, quae olim habitata sunt, in periculo versantur.
Quinque milites Italici, qui milites Iraquiae exercent contra regnum Chalifi, sauciati sunt ob incursum terroristicum, quorum tres cum vulneribus gravioribus, sed non letalibus.
Tremor terrae graduum quattuor et quattuor decimalium hodie concussit territorium provinciae Aquilae apud finem Latialem. Pavor incolas cepit nullo detrimento accepto.
In insula Philippina Mindanao tremor graduum sex et dimidiae partis terram concussit ob quem plurimi sauciati sunt. Periculum maris motus non conclamatum est.
Tota California in periculo versatur ob incendia quae duodecim milia quaternorum iugerum arserunt; flammae usque ad propinqua Angelopoleos pervenerunt. Prope bis centena milia a domibus abierunt.


IN ORBE
OPINIONES
INSOLITA
IN ORBE
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: