Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 2 mensis Decembris 2022
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

VALETUDO & MEDICINA

DE ARTE LOQUENDI CUM SURDIS

Inter ferias, cum magis aliis rebus vacamus atque eis praegravibus quas saepe officii vel quaestus causa sinimus nos obruere, fieri potest ut, fortuito aut consulto, facultate fruamur aliquid discendi aliquidque agendi quod vix alias potuissemus vel discere vel agere. Tale aliquid mihi nuperrime accidit, nam, cum feriatus adhuc essem, a negotiolis didacticis meis ita vacare mihi licuit ut amicum quendam peregrinatorem rude iamdiu donatum Caebuae, hac in urbe Insularum Philippinarum, multoties convenirem; quocum vero permultas horas transigens ad novas res animum attendi.

His paucis enim septimanis plus semel, immo plus bis terque, una cum eodem amico, qui civis meus est in quantum Italus, ad scholam quandam me contuli haud longe a domicilio meo sitam in qua surdi soli docentur, qui saepenumero “surdi et muti” seu “surdi mutique” nonnusquam appellantur (interdum recentissima Latinitate etiam “surdi-muti”), sed revera a nativitate surdi imprimis sunt qui, cum propter surditatem suam numquam homines sermocinantes audiverint, nisi imperfecte loqui valent, si quidem id facere sint docti. Adulescentulos autem surdos ea in schola hoc tempore feriato scriptula audivi recitantes tali haud raro more ut satis bene intellegi possent. Cum vero illa schola, illud immo aedificium scholasticum, sit nonnullis ex eis pueris adulescentulisque surdis etiam habitaculum, opportunitatem horum conveniendorum ego et amicus meus Italus horis meridianis ac postmeridianis quoque habuimus ibi prandentes, cafaeum sorbillantes, quiescentes, ludentes. Aderat et alia civis mea, mulier sanctimonialis quae surdis discipulis magistrisque audientibus praeest necnon ceteris sanctimonialibus, quae omnes servitium surdorum in totam vitam elegerunt vestigia in terra Asiatica secutae presbyteri Bononiensis Iosephi Gualandi, qui altera saeculi undevicesimi dimidia parte surdorum educandorum antistes fuit Congregationemque Parvae Missionis ad Surdos-mutos condidit atque una cum fratre Caesare, qui et ipse presbyter fuit, aluit. Ceterum aliquot magistrae iuvenissimae quoque illa in schola-domo etiamtunc inerant ad nescioquid peragendum, quamquam tempus scholarum iam finem habuerat. Me illic nonnumquam dubitasse fateor utrum cum homine surdo an audiente mihi res esset; didici tamen ita me gerere, quotiescumque animadvertissem collocutorem meum surdum esse, ut verba mea ille intellegere posset. Nam labia sunt distincte movenda et bene exhibenda ut valeat surdus ea legere, ut dicitur; ex aspectu enim solo labiorum Anglice moventium cernere valent ei surdi (etenim sermone Anglico –neque Tagalico aut Caebuano– in eo ludo instituuntur) quid dicatur. Adhibent sane surdi inter se et cum magistris atque educatoribus communicantes linguam gesticulatoriam, quae alia –uti didici– in aliis terris est, ita ut non facile sit surdis Italicis, ut exemplum afferam, Philippinicos alloqui, cum gestus, manibus sane facti sed etiam bracchiorum et vultus motibus, varii ad animi conceptus significandos in variis terris sint. Quantum ad me attinet, nulla lingua gesticulatoria fabulari valeo, quam ob rem ad sermocinandum cum surdis motione labiorum potissimum nitor. Raritas autem eorum qui lingua quavis gesticulatoria loqui possint est causa qua magnopere suadentur discipuli scholae Gualandi (nomine tandem suo institutum illud vocemus, cum sat diffusam mentionem de eo supra fecerim) ut labia aliorum loquentium inspiciendo suaque recte movendo labialem methodum frequenter usurpent et cum extraneis quoque sermocinentur, neque tantummodo in “mundo” maneant surdorum et paucorum audientium qui lingua gesticulatoria uti valeant, ad plerosque vero homines intellegendos inhabiles.

Extra aedes Gualandianas idem amicus Italus virginem surdam duorum et viginti fere annorum bis terve me comitatus convenit quae, cursu studiorum in illa schola dum cum sanctimonialibus Gualandianis habitabat nuper peracto, in quadam Caebuae popina cibis potibusque apparandis quaestum faciebat. Amicus enim meus apud easdem sanctimoniales eam cognoverat de locoque operatorio eius certior factus erat. Aliquantulum denuo illa in popina intra magni emporii parietes posita parvam disciplinam igitur exercui colloquens quam in surdorum domo didiceram. Nam colloquia cum ea adulescente habita, si sic ob brevitatem appellari possunt (salutationes et gratiarum actiones enim, quod meminerim, vix excesserunt), exercitia mihi fuerunt cum homine non audiente labialiter loquendi. Hoc tali de re est memorandum: os nudum remanere debet usque ad loquelae finem, etsi, iuxta normas adversus pestem coronariam impositas, in vehiculis conclavibusque publicis, popinis, cauponis, ganeis, zythopoliis, thermopoliis, tabernis cafaeariis ceterisque tabernis id sit, quantum fieri potest, una cum naso tegendum. Hoc pacto, quamquam nulla lingua gesticulatoria utentes, cum surdis confabulari possumus, dum sat clare ac lente, neque celeriter ut plerumque in loquendo facere solemus, labra moveamus. Nihil autem refert utrum veros sonos tali modo garrientes emittamus necne.

Exercitatio se coram hominibus invalidis vitiisque corporis laborantibus gerendi haec quae narravi mihi equidem facta sunt, ne nimia molestia ei afficiantur neve in rebus agendis nimis impediantur; quae vitia atque invaliditates sane non ad aures tantum pertinent. Confiteor hac mihi in re esse laborandum, ut de alienis condicionibus et corporis et animi et vitae magis sim sollicitus, neque semper me ipsum quasi centrum ac cardinem in cogitationibus meis ponam. Utinam plures appareant, extra feriarum tempus quoque, huiusmodi maximi momenti virtutem exercendi occasiones!

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 11/08/2022 09h11



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.



BREVES Missilia nonnulla per Russicos noctu in urbem Ucrainam Zaporizhzhia, quae recenter propter ergasterii nuclearis contentionem famosa facta est, coniecta sunt nosocomiumque severe affecerunt; praefectus urbi Alexander Starukh aegrotantes modo nec cives alios offensos esse rettulit. -
Cum conservativi praesidis Netanyahu consulatus novus nuper incipiat, Hierosolymae bombarum duarum hodierna conflagratione iuvenis annos XVI natus perit atque homines XXXI offenduntur. Quae vero petitio adhuc nulli sectae vindicatur, sed factionibus islamicis jihadistis necnon parti Hamas maxime placere videtur.
In Indonesia terrae motus graduum 5,6 magnitudine insulam Iavam, incolis frquentissimam concussit: milia domorum corruerunt, centenae mortui et vulnerati; complures autem sub ruinis manent. Aditus partim ob fragmenta in viis intermissi sunt.
Nova nex contra feminam Indicam in urbe Nova Delhi perpetrata est. Sponsus sposam occidit quae ei instabat ut se in matrimonium duceret. Rem reddit magis scelestam quod iste, cotidie, per duodeviginti dies, in horto publico corporis singula fragmenta inhumaverit.
Congregatio, cui "Auxilium Ecclesiae patienti" nomen est, nuntium maestum nuper divulgat: in civitate Nigeriana Kachia lga presbyter Abraham Kunat hodie rapitur; ipse Kunat, ut congregatio addidit, sacerdotum tertius atque vicesimus anno MMXXII raptoribus captus esse videtur.


SOCIALIA
RELIGIO
OPINIONES
POLITICA
ATHLETICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: