|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS Inimicus invisibilis Per clariorem veri aera, cum natura tota florescit, terrae per plexus flexusque subtiles radiorum solis tenuum, aliquando ignotus serpere inimicus invisibilis incipit. Vigesimi Draco primi momento, formam sumit, faucibus focum iactantibus, viscere intrat, homines carpit, vastas mechercle involvit regiones. Dura pugna impenditur, umquam, nusquam visa! Orbis inopinato ictu exsilit, auxiliares agmina impellit ad movenda, medicos aegri ministros, vigiles auxilium ut dent, solum in Dominum fidentes. Omnia immota sunt, usque Deus … Nunc vero flatus divinus autem spirat! Pugna nec desinit intra muros, domi iuvenes senesque aufert. Multi inermes succumbunt; eorum sors proh dolor ignota manet, morbo capti a familia procul remanent. Prex ad Jesum interim extollitur ab ecclesia Romana. Scitur nec Deum autem mori. Die Paschali Is, resurgens, draconem inferum eu vincet. scripsit Johannes Teresi |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||