Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Lunae die 6 mensis Februarii 2023
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POESIS

Purgatorii, Cantus XXVI

Alter post unum dum sic per marginis oram
Ibamus, caveas, mihi dulcis saepe magister
Dicebat; studiosa juvet te cura monentis.
Sol inibi dextrum humerum feriebat lumine et omnem
5 Occasum clarans mutabat coerula coeli
Candidus; et mage candentes ego corporis umbra
Fingebam flammas; atque hic quoque millia vidi
Umbrarum, indicium tantum quae mente notabant.
Atque haec caussa fuit, cur coepit quisque rogare,
10 Quis sim, atque alternis: Non iste est, dicere, corpus
Fictum. Dein propius, prout est data copia, versi,
Usque magis certam sunt rem cognoscere adorti,
Deseruisse locum veriti, quem possidet ignis.
O tu, qui extremus, non quod pigra membra retardant,
15 Incedis, sed quod te fors reverentia vincit,
Da mihi responsura flammisque sitique perusto,
Nec mihi duntaxat; namque id sitit ista caterva,
Plus quam Indi, Aethiopesque algentis munera rivi.
Dic nobis, quae caussa subest, cur parietis instar
20 Solem defendis, veluti si in retia mortis
Nondum etiam intrasses? — Quaedam sic umbra locuta est;
Et dicturus eram, quis sim, nisi visa repente
Ites alia ac necopina sua novitate stupentem
Me defixisset. Medio nam in calle vomente
25 Flammas, Imic genti gens obvia fronte ruebat,
Quae me suspensum tenuit. Video undique quamque
Umbram ibi festine venienti occurrere et unam.
Quamque sibi alternis parliricr oscula raptim,
Nec remanere, brevi contentam pignore amoris.
30 Non aliter nigrum in campis formica per agmen
Os ori alterius jungit, cum lorte cupido
Fert iter et casus comitum novisse suarum.
Et simulae visum est congressum solvere amicum.
Ante prior passus quam illae transmittat euntes,
35 Singula quaeque novam per se superare laborat
Gentem, clamando elate Sodomam atque Gomorram;
Et nova gens contra clamabat pectore toto:
Pasiphae vaccam ingressa est, ut taurus in iram
Lascivae irrueret. Dein pennis alta secantum
40 More gruum, dum pars montes petit una Riphaeos,
Altera arenosas terras, ea frigus, et ista
Effugiens solem; pergit gens altera, adestque
Altera; deinde iterum in lacrimas cantusque priores
- Ibat clamoresque, prout plus quamque decebat.
45 Deinde milii accessere iterum, velut ante, rogantes
Quae prius adstiterant, intentaeque ora tenebant.
Tum qui bis vidi studium, quod gratius esset,
Sic coepi: O animae secura pace potiri,
Adveniente die, certae; nec acerba, nec aevo
50 Plena remanserunt illic mea membra, sed ipse
Mecum haec portavi cum sanguine et ossibus isthuc.
Hinc ego conscendo, ne coecus me implicet error
Praeterea. Mulier superis in sedibus adstat,
Hanc mihi quae exorat veniam, et mortale per orbem
55 Ipse fero vestrum. Sed major vestra cupido
Sic fiat saturata cito, ut domus hospita coelum
Sit vobis, ubi abundat amor, multoque. patescit
Amplius huic spatium, qui sitis, dicite, ut ultra
Progrediar scriptis; et quaenam est illa caterva,
60 Quae sic post vestrum fertur pede praepete tergum?
Non aliter montanus homo stupet inscius ore,
Turbato mutusque haeret spectaculo, ubi urbem
Et rudis et ferus ingreditur, quam quaelibet umbra
Portento excussa est. Sed postquam exempta stuporis
65 Sarcina, qui subito generoso in corde virorum
Intepet: O te, inquit, felicem, quae umbra rogarat
Me prior, ex nostro quae exportas littore vitae
Notitiam, ut vivas melius. Vestigia nostra
Quae gens non sequitur, malefacto offendit in illo,
70 Per quod se audivit reginam a plebe vocari
Caesar, in opprobrium, curru victore triumphans.
Quare clamantes Sodomam dant terga citato
Cursu,- quodque audire fuit, sibi quisque fatendo
Exprobrat, atque rubore suo flammam adjuvat ignis.
75 Semina sunt labis nostrae ex capite Hermaphroditi
Orta; ast humanae quod nos praepostera legi
Praetulimus, nostrum sectantes more ferino
Ingenium, legitur nobis abeuntibus in nos
Illius nomen, quo infamia nostra notatur,
80 Bellua quae inventa est referentibus ora juvencae
In textis. — Nunc scis, quae nobis acta fuerunt,
Et quae noxa egit sontes. Si forte requiras,
Qui simus, nomenque simul cuj usque reposcis,
Non vacat id fari, nec scirem. Ast ista cupido
85 Per me manca tibi fiet. Nam nomine Guidus
Gdinicellos ego dicor, jamque abluo sordes,
Quod prius indolui, potius quam extrema manerem.
Quales, tristitia orbatum exagitante Lycurgum,
Prosiluere duo visa genetrice gemelli:
90 Talis ego, at tantum non ausim, nomine nostri
Audito patris et reliquorum, quos tulit aetas
Exinnos vates, qui dulci carmine amores
Tam culti cecinere suos. Ego mulus, et absque
Auditus sensu steteram defixus in isto
95 lino haesique diu pendens, nec, cautus ab igne,
Accesi propius. Postquam saturata videndo
Nostra acies fuerat, quae vellet, cuncta spopondi
Haec me facturum, confirmans plurima verbis,
Cuique auimo factura fidem. — At sic incipit ille:
100 Ut didici auditu, post te vestigia linquis
Talia et usque adeo clara, ut nec flumina Lethes
Hatfc abolere queant, aut offuscare nigrore.
'At tua si verum juravit fida loquela,
Dic mihi, cur tua dicta oculique et gestus amorem
105 ln me praeportant tantum? — Huic ego talia contra:
Dulcia, quae quondam cecinisti, carmina, quaeque
Tam sunt duratura diu, quam lege recenti
Musa diu uletur, pretiosa et cara futuris
Scripta tua efficient. O frater, quem tibi monstro,
110 (Et digito prae se stantem mi ostenderat umbram)
Maternae fuit hic linguae faber optimus, inquit.
Praestitit hic cunctis, teneros seu lusit amores.
Tradidit aut scriptis romanlica lege solutis;
Et sine sponte loqui stultos, qui anteire putarunt
115 Lehovicamuh. Mos est bis tollere vultum
Plus ad rumorem, quam mente expendere verum;
Sic prius obflrmant animum, quam audire laborent,
Quid ratio quidve ars poscant. Sic multa vetusto
Ex aevo stupuit Guittonem turba, secuta
120 Vulgata, inque diem crescentia murmura famae,
Illum laudando; verum certamine in isto
Plures de nostris illum ostendere minorem.
Quod si tanta patet privo tibi gratia, ut intres
Claustrum, ubi Christus adest collegi maximus abbas,
125 Dic Pater, huic, noster pro me, quoad indiget usus
Pro nobis mundo hoc in nostro, qui abstulit omne
Peccandi arbitrium nobis. Dein,- forle daturus
Ipse locum adslanti, per flammae incendia fugit,
Assimilis pisci per aquas fundi ima petenti.
130 Paulum ego monstrato accessi, me discere aventem
Illius nomen testatus corde parasse
Huic gratam in nostro sedem. — Tunc liber ita infit:
Tam mihi dulce venit, quod comi voce rogasti,
Ut neque ego possim, nec sit celare voluntas,
135 Quod petis. Arnaldus dicor, qui ploro modisque
Cantito flebilibus, simulatque ego mente recordor
Quo me praeteritae duxit dementia vitae
Jajnque dies mihi tam sperata videtur adesse.
Nunc per virtutem te oro, quae scandere scalas
140 Dat tihi supremas, ut fausto tempore nostri
Sis memor angoris. Dein purum se abdit in ignem.

Curavit Johannes Teresi


scripsit Abbate Dalla Piazza Vicentino


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: