Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 11 mensis Octobris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POESIS

Paradisi cantus XXXIII

Virgo, tui simul et genitrix et filia nati,
Corde humilis, simul alta super genus omne creatum.
Consilii aeterni stans termine! Tu illa fuisti,
In tantum naturam hominum quae vexit honorem,
5 Hujus ut ipse opifex non dedignatus ab ipsa
Esse opus in terris fuerit. Vis arsit amoris
Venirem ingressa tuum, cujus calor edidit hujus
Floris in aeterna germen mirabile pace.
Tu nobis isthic medii pro luce diei
10 Fax sanctae es flammae, deorsum mortalibus aegris
Spes fonte ex vivo. Sic virgo es magna potensque,
Ut, qui eget auxilii, in rebus nec confugit arctis
Ad te, idem ipse velit sua vota volare sine alis.
Non modo poscenti auxilium tua cura benigna
15 Succurrit, sed saepe preces prior occupat ultro.
In te cor miserans, in te pius ardor, et ample
Magnificum ingenium concurrit, et una receptas
Quidquid ubique boni est in re quacunque creata.
Hic, qui ex valle ima, summarum quae ultima sumpta est,
20 Singula vestigans exutas corpore vitas
Huc usque inspexit, sibi te indulgente, vigoris
Implorat tantum, ut visus attollere possit
Altius ad primae auctoremque caputque salutis.
En ego, non ardens tantum studio ipse videndi,
25 Quantum hujus propter curam, te qua prece possum
Oro omni supplex, ne sit prex ista minoris;
Ut, quae nunc hebetant mortalis lumina visus,
Omnes dissolvas huic nubes ipsa precando,
Ne se ipsi celet Superum ac tua summa voluptas.
30 Idque etiam te oro, (tibi enim, Regina, quod optas
Posse datum est), ut post, quae tanta ac plurima vidit,
Ipsi incorruptos serves in pectore sensus,
Et vigil humanos vincas custodia motus.
Cerne Beatricem circumslantesque beatos,
35 Conjunctis illi manibus mea vota secundant.
Tam dilecta Deo venerataque lumina in illos
Defixa orantes nobis testata fuerunt,
Quam grato illa animo accipiat pia verba rogantum.
Exin aeternum haud dubitarunt quaerere lumen,
40 Ad quod nulla foret natura creata putanda
Clarius inspiciens aciei mittere robur.
At qui cunctarum rerum, quas discere avebam,
Jam prope eram finem, consumpsi, ut rite dabatur.
Ardorem desiderii. Bernardus ad ista
45 Annuere atque mihi arridere, ut suspicerem alte;
Sed jam talis eram per me, qualem esse volebat.
Nam mihi facta acies sincera, magisque magisque
Se radio insinuans lucem penetravit in altam,
A se quae vera est. Ex illo tempore major
50 Vis oculi venit, quam possim dicere lingua.
Nam cedit sermo, cedit meminisse facultas,
Pressa ictu tanto. — Ut qui in somnis somnia vidit,
Postque ea, quae vidit, manet intus cura reposta,
Nec res succurrit revocanti; non secus ipse
55 Nunc maneo, cum visa mihi paene omnia cessant,
Et cor intus adhuc bianda inde exorta voluptas
Mi liquat. Haud aliter dissolvi, sole tepente,
Nix solet; haud aliter foliis commissa Sibyllae
Carmina perturbata ibant ludibria ventis.
60 O lux summa, adeo exsuperans mortalia sensa.
Suffice parva tui nostrae vestigia menti,
Qualis eras tunc visa mihi, fantisque loquelae
Vim tantam, ut possim genti mandare futurae
Tantum ex divina, qua immense gloria abundas,
65 Unam scintillam. Namque huc redeunte frequenter
Mente, meique oris cantu resonante parumper,
Forte magis populi discent, ut tu omnia vincas.
Credo ego, ob ardentis jubaris quod lentus acumen
Sustinui, passus defectum forte fuissem,
70 Lumina si quando statuissem aversa tenere.
Et memini hoc propter me contra audacius isse,
Immensam donec virtutem tutus adivi.
O mihi gratia opis dives, qua dante, meare
Non timui aeternam in lucem sic, ut, quod habebam
75 Visus, consumptum fuerit! Mihi, quidquid ubique est,
Hoc alto centro demersum, et amore revinctum
Cernere contigerat, simul omne, quod occupat orbem
Terrarum studiis curisque, volumine in uno ;
Rem per se atque modum, et quod privi est moris utrique,
80 Sic conflata simul cuncta, ut quod dicere conor,
Sit simplex lumen. Tunc me vidisse putarem
Totam hujus formam nodi; nam copia gaudi
Largius irrorat mentem haec mihi visa locuto.
Unum horae punctum mihi plus solet esse veterni,
85 Quam si saecla decem bis sumpta et quina manenda
Auso illi fuerint, per quod Neptunus in umbra
Argus suspiciens stupuit. Sic tota morata est
Mens animi suspensa, haerens, immobilis, alte
Intenta, inque suo obtutu magis usque flagrabat.
90 Istam qui adspiciat lucem, fit talis, ut inde
Declinare oculum atque alio divertere nunquam
Vere contentus possit; nam cuique voluptas,
Meta voluntati, tota huc concurrit et extra
Hanc, quaecunque alibi sunt optima, manca labascunt.
95 Parcus ad haec, quae commemoro, jam verba profundam.
Ut qui matris adhuc humectat ad ubera linguam.
Non quia constaret plus simplico imagine vivum,
Quod suspectabam, lumen; nam tempus in onme
Semper idem est, quod erat; sed visus propter acumen,
100 Major ab intuitu cui vis veniebat, imago
lina, mihi tantum mutato, est visa laborans.
Hujus in excelso puncti claroque nitore
Tres orbes triplicem referentes luce colorem
Cernere sum visus triplicemque hunc ambitu in uno.
105 Unus de alterius dissultans lumine lumen
Visus erat, veluti Iris de Iride; tertius ignis
Hinc atque hinc aeque efflatus. Quam angusta loquela
Haec mea ineptaquc iis est, quae mens concipit intus!
Atque haec tantula sunt, ad quae illo tempore vidi,
110 Ut non sufficiant conanti pauca referre.
O, quae sola super te sidis, lucida flamma
Aeterna, et quae te solam una inlelligis, a te
Et percepta et percipiens te, huic annue curae.
Ille orbis visus, te ipsum generante, moveri
115 More repercussi splendoris, fixa moratus
Lumina nostra diu, ille idem intus imagine pictus
Nostra erat, hanc proprio ipsius monstrante colore:
Namque ego pendebam totus defixus in illuin.
More geometrae, qui totus inhaeret in una
120 Circli mensura intentus, neque multa moventi
Invenisse fuit, quod primum postulat usus ;
Restiteram illius tactus novitate figurae:
Cura erat inspicere, u circlo convenit imago,
Alque ut se huic aptat; sed non sat ad ista fuere,
125 Quas habui pennas; at mens fuit icta nitore,
Qui desiderium explevit. Me hic alta reliquit
Phantasiae virtus. Sed jam studium omne meaeque
Regna voluntatis, molae aeque more rotai,
Circumagebat Amor, solem astraque caetera torquens.

Curavit Johannes Teresi


scripsit Abbate Dalla Piazza Vicentino


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: