Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Lunae die 6 mensis Februarii 2023
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POESIS

Purgatorii Cantus XIV

Ecquis is est, montis qui nostri circumit orbem,
Ante ipsi volucres quam mors aptaverit alas,
Atque aperit clauditquc oculos, ut sponte libido est?
Qui sit, scire mihi non est, tamen arbitror istum
5 Non solum bos intrasse locos. Qui proximus adstas,
Comiter acceptum scitare, ut voce loquatur.
Haec duae, utraeque humero alterius super impendentes,
Umbrae ibi dextrorsum de me sermone serebant;
Deinde locuturae visus fecere supinos,
10 Atque una: O anima, inquit, adhuc quae corpori inhaerens
Coelum conscendis, quaeso, solare rogantes
Atque, unde et qui sis, humane edissere nobis.
Namque stupore tenet tanto tua gratia mentem
Nobis defixam, ut quae nunquam nota fuere.
15 Exspatiatur, agrum lambens medium, inter Hetruscos
Amniculus, dixi, cui Falterona dat ortum,
Nec satis est isti percurrere millia centum.
Inde supra bos artus deporto, et vana requiris
Hortando fari, qui sim, namque hactenus auras
20 Haud mea personuit sat claro murmure fama.
Si bene percipio penitus tua pectore sensa,
Respondit, qui fatus erat prior, innuis Arnum.
Atque ait hic alter: Cur iste vocabula terrae
Illius modo nos celat, velut horrida dictu?
25 Quaeque rogata fuit, proprio sic munere functa est
Umbra: Haud ista scio, verum hujus nomina vallis
Sunt digna, ut pereant: nam prima ab origine, ubi amnis
Sic tumet, ut rigidus, qui obtruncat saxa Pelori,
Mons paene haud usquam hunc superet, mare ad usque profundum,
30 Quo venit, ut reddat, quod siccat flammeus aether,
Damna repensurus, cui debent flumina, quidquid
Advolvunt secum, sic pellitur hostis ad instar
A cunctis virtus, velut anguis, sive maligna
Conditione loci, pravo seu more premente.
35 Quapropter miserae quicunque est incola vallis,
Naturam usque adeo jam commutasse videtur,
Non secus atque omnes Circe inter pascua haberet.
Obseoenos inter porcos it pauper aquarum
Primum, hosquc offendit mage dignos pascere glandes,
40 Quam quoscunque cibos alios consumere, in usum
Humanum lectos. Exin revoluta deorsum.
Occurrit catulis sat plus ringenlibus unda,
Quam praestent vires, quos dedignata, retorquet
Rictum. It delabens, et quo magis ista redundat,
45 Tanto plus catulos versos in membra luporum
Invenit acta malo fato devolaque fossa.
Deinde viam arripiens per plurima stagna profunda,
Offendit vulpes sic plenas fraude dolisque,
Nullam ut nequitiam formident, quae occupet ipsas.
50 Dicere nec parcam, licet hic mihi praebeat aures.
Atque isti bene erit, memori si haec mente recondat,
Quae mihi defunctae mortali corpore, verax
Spiritus enodat. Tuus ecce ante ora videtur
Concursare nepos factus venator, et illos
55 Exagitare lupos in diri fluminis ora,
Et terrere omnes, istorum vendere carnem.
Nec satis est ipsi, vivam, sed deinde necatos
Abjicit, ut senio confecta animalia, inerti
Defraudat multos vita, se nomine honesto.
60 Tristi exit silva foedatus caede; relinquit
Talem, ut mille exin volvendis orbibus anni
Nequidquam studeant primum reparare decorem.
Sicut, ubi accipiat venturi nuncia damni
Verba, os auditor turbat, quacumque periclum
65 Ex parte huic animum feriat, sic altera visa est
Conturbari anima, haec fantis dum pendet ab ore,
Surgere et adspectu tristi haec simul auribus hausit.
Alterius sermo, alterius conspectus aventem
Suadebant horum me inquirere nomina, et illos,
70 Multis immiscens precibus mea dicta, rogavi.
Quare, quae fuerat mecum prius umbra locuta.
Sic iterum: Id tibi me hortaris praestare, quod ipse
Abnuis; at quoniam Superum manifesta voluntas
Efficit, ut tanta te donet gratia luce,
75 Non tibi parcus ero. Quapropter me esse fatebor
- Guidum del Duca. Fuerat mihi sanguis adustus
Invidia tanta, ut, testantem gaudia vultu
Si quem vidissem, sparsum livore maligno
Me quoque vidisses. Ex isto semine talem
80 Demeto nunc paleam. O soboles humana, quid omnes
Impendis curas, inhians quae jura vetandi
Poscunt et quemvis consortem a finibus arcent?
Quem prope me stantem cernis, Reinerius hic est,
Colbolidum decus ac lumen, quem nemo secutus
85 Hactenus est haeres tanta virtute potitus.
Nec solum circa Eridanum montemque fretumque
Et circa Renum jam defecisse videtur
Illius sanguis rebus, queis vera paratur .
Copia opum, atque quibus coalescunt gaudia vitae;
90 Verum intra hos fines sunt sentibus oppida cuncta
Plena veneniferis, et frustra cura laboret,
Ut cultu meliore minus silvescere discant.
Nunc ubinam est Licius bonus Henricusque Menardi,
Et Traversarus Petrus et Carpimus ille
95 Guidus? — Proh genti gens Aemiliana priori
Degenerata! Novas cum vidit Felsina fabrum
Mittere radices, parvo atque ex gramine factum
Nobile virgultum succrescere Bernardinum
Progenitum Fusco jam tota Faventia narrat.
100 Desine mirari flentem, sate sanguine Hetrusco,
Cum memori Guidum de Prata atque Hugolinum
Mente colam Actiacum, nostris qui (legit in oris;
Et cum Fridricum Tignosum mente recordar
Atque hujus socios; cum Traversara recursat
105 Clara domus menti, cum nomen Anastasiorum,
Utraque gens quorum facta est modo nominis haeres,
Matronae atque equites, studia horum sedula, centum
Commoda, sollicitante virum praecordia amore,
Et sensu humano, quae contra versa nefandos
110 Inducunt mores. Quid, Bectinore, moraris,
Gente tua egressa, multis ex urbe secutis,
Improba ne fiat? Sed erit bene Bagnacavallo,
Haud genuisse novam prolem, male Castrocaro,
Et pejus Conio, ulterius qui gignere curant
115 Tale genus Comitum. Si quanto Daemon abibit.
Paganis bene erit, sed non vitae integer, omni
Labe carens, horum nascetur sanguine testis.
O Fantolinae gentis decus, Ugoline,
Luce tuum nomen tuta fulgebit in omne
120 Aevum, ex quo prolis tibi spes amissa futurae est,
Quae tibi degenerans obducat labe nitorem.
Verum, Thusce, abeas jam, nam mage fundere fictus
Interea, quam verba juvat; sic pectora pressit
Vestra mihi ratio. Neque erat mens nescia nobis
125 Auditu instructas abeundo haud fallere posse
Dilectas animas; quare vocem ore premendo,
Addiderant animum haud nota regione viarum
Confisis. — Postquam est nobis data copia eundi
Solis, visa fuit vox aera findere ad instar
130 Fulguris, incursans adversa ac talia fata:
Dedet me leto quisquis me offendit! et uno
Tempore ceu tonitrus, qui, scissa nube, repente
Diffugit, in tenues dispersa evanuit auras.
Auribus ut nostris requies fuit, ecce fragore
135 Altera sic resono, ut subito sit visa tonare
Post fulgur: Sum Aglauros ego, nunc saxea facta!
Ast ego, sollicite properans mage stringere vatem,
Retrorsum, non ante pedem vestigia traxi.
Jamque quiescenti similis cessaverat aura
140 Undique, et ille inquit: Fuit haec vis aspera freni.
Apta suos intra fines cohibere protervos
Terrigenas; sed vos sic escam fhhiatis, ut hostis
Vos fraus antiqui necopinos occupet hamo.
Quare frena parum prosunt, aut signa vocanlum.
145 Retrorsum vos templa vocant coelestia, vestrum
Dum gyros ducunt supra caput, atque decorem
Aeternum pandunt: sed terrae fixa tenetis
Lumina adhuc; ita vos, qui perspicit omnia, pulsat.


Curavit Johannes Teresi


scripsit Abbate Dalla Piazza Vicentino


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: