|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS TRIA CARMINA I Semper in orbe volunt multī maledīcere cuidam perdoctī scholulae: "lingua latīna datur omnibus! Est licitum bene discere! Fēmina possit! Vōs tantum puerōs vultis! Amīca nequit". Cūr ita plōrātis? nōs possumus aedificāre templum: pȳramidem quae schola prōrsus erit! Quīn trāns ōceanum? Loca dēsertissima pulchra sunt Ārizōnae! Sit schola nostra nova! Pȳramidem tantum poterunt intrāre puellae nūllus cantet ibī carmen inane tamen! Sī vultis rēctor, nī quis cupit, ipse creābor! Heu! Verbīs lēctīs hī sine pāce trement! "Jam prōdit nemesis, jam vestra vidētur adesse fīnis! Surgit erus! Lingua latīna rugit.” II Flōribus aptātum prātum sine līmine certō innumerīs patuit surripuitque color mē nive candidior. Tua māter habēbat in illō pelle nigrā spōnsum, saepta novamque domum. “Hīc lepidam vītam bene dēgimus, omnia bella!” tunc nātus vitricī verba benigna dedit. Ō mīrum juvenem! Tū vēlōx fulgur in imbre tractim fūgistī, prōrsus alāta pede, per flōrēta quibus color amplīs cēreus īnstat. Sīc trāns oblongae candida saepta domūs ēvāsī timidus cum tē prō semper abīre trīste putāvissem flōrida vasta petēns. Exlēx prātivagus fūr, illīc flōribus abdēns, ergō mē vīdit mēque necāre volēns advēnit vēlōx sed tū, mea cāra, catēnīs fūrem vīnxistī vīque potīta novā in raedā nostrā posuistī corpus et arma! "Quidnam nunc agimus? Nec jugulāre volō nec lībertātem dare condiciōne nefāstā!" tālibus ēdictīs ēvigilāre quiī. III Hilla calēns noctū vitrum foris horrida pulsat hūmānā fōrmā. "Quis venit hūc et ita continuus pulsat?" "botulus cum pāne tenellō quō prō vestītū crassa pudenda tegit!" "quid tibi vīs prōrsus?" "sine, cāre, parumper adesse mē laribus vestrīs" "tē timet omne meum membrum, cūr noctū remeās per tesca serēna?" "nē videant hominēs prōdigium quod ego sum, majonnaesem mihi dā site tangor amīce! siccat Arizōnae spīritus ossa mea" "intrēs sed veniās pedetemptim, fēmina dormit" "Urbānum valdē cor tibi! cāre, dabō dōnum praecipuum" "quidnam dōnāre requīris?" "hoc!" pēdit spurcāns omne quod intus inest majonnaese bonum, tunc rīdēns perfidus ille per cactōs refugit. Fēmina deinde mihi "dīc causam rutubae tantae mihi, dulcis Alexī. cūr ubicumque liquet putridus iste liquor?" "īnsicium magnum mē stultum, cāra, fefellit, quaesō fac crēdās, nōn mihi culpa fuit!" scripsit Alexius Cosanus |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||