Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 18 mensis Julii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POESIS

CALPVRNII SICVLI-BVCOLICA I

Nondum solis equos declinis mitigat aestas,
quamuis et madidis incumbant prela racemis
et spument rauco ferventia musta susurro.
cernis ut ecce pater quas tradidit, Ornyte, vaccae
molle sub hirsuta latus exsplicuere genista?
nos quoque vicinis cur non succedimus umbris?
torrida cur solo defendimus ora galero?
Hoc potius, frater Corydon, nemus, antra petamus
ista patris Fauni, graciles ubi pinea denset
silva comas rapidoque caput levat obvia soli,
bullantes ubi fagus aquas radice sub ipsa
protegit et ramis errantibus implicat umbras.
Quo me cumque vocas, sequor, Ornyte; nam mea Leuce,
dum negat amplexus nocturnaque gaudia nobis,
pervia cornigeri fecit sacraria Fauni.
prome igitur calamos et si qua recondita servas.
nec tibi defuerit mea fistula, quam mihi nuper
matura docilis compegit harundine Ladon.
Et iam captatae pariter successimus umbrae.
sed quaenam sacra descripta est pagina fago,
quam modo nescio quis properanti falce notavit?
aspicis ut virides etiam nunc littera rimas
servet et arenti nondum se laxet hiatu?
Ornyte, fer propius tua lumina: tu potes alto
cortice descriptos citius percurrere versus;
nam tibi longa satis pater internodia largus
procerumque dedit mater non invida corpus.
Non pastor, non haec triviali more viator,
sed deus ipse canit: nihil armentale resultat,
nec montana sacros distinguunt iubila versus.
Mira refers; sed rumpe moras oculosque sequaci
quam primum nobis divinum perlege carmen.
"Qui iuga, qui silva tueor, satus aethere Faunus,
haec populis ventura cano: iuvat arbore sacra
laeta patefactis incidere carmina fatis.
vos o praecipue nemorum gaudete coloni,
vos populi gaudete mei: licet omne vagetur
securo custode pecus nocturnaque pastor
claudere fraxinea nolit praesepia crate:
non tamen insidias praedator ovilibus ullas
afferet aut laxis abiget iumenta capistris.
aurea secura cum pace renascitur aetas
et redit ad terras tandem squalore situque
alma Themis positi iuvenemque beata sequuntur
saecula, maternis causam qui vicit Iulis.
dum populos deus ipse reget, dabit impia victas
post tergum Bellona manus spoliataque telis
in sua vesanos torquebit viscera morsus
et, modo quae toto civilia distulit orbe,
secum bella geret: nullos iam Roma Philippos
deflebit, nullos ducet captiva triumphos;
omnia Tartareo subigentur carcere bella
immergentque caput tenebris lucemque timebunt.
candida pax aderit; nec solum candida vultu,
qualis saepe fuit quae libera Marte professo,
quae domito procul hoste tamen grassantibus armis
publica diffudit tacito discordia ferro:
omne procul vitium simulatae cedere pacis
iussit et insanos Clementia contudit enses.
nulla catenati feralis pompa senatus
carnificum lassabit opus, nec carcere pleno
infelix raros numerabit Curia patres.
plena quies aderit, quae stricti nescia ferri
altera Saturni referet Latialia regna,
altera regna Numae, qui primus ovantia caede
agmina, Romuleis et adhuc ardentia castris
pacis opus docuit iussitque silentibus armis
inter sacra tubas, non inter bella, sonare.
iam nec adumbrati faciem mercatus honoris
nec vacuos tacitus fasces et inane tribunal
accipiet consul; sed legibus omne reductis
ius aderit, moremque fori vultumque priore
reddet et afflictum melior deus auferet aevum.
exultet quaecumque notum gens ima iacentem
erectumve colit boream, quaecumque vel ortu
vel patet occasu mediove sub aethere fervit.
cernitis ut puro nox iam vicesima caelo
fulgeat et placida radiantem luce cometem
proferat? ut liquidum niteat sine vulnere plenus?
numquid utrumque polum, sicut solet, igne cruento
spargit et ardenti scintillat sanguine lampas?
at quondam non talis erat, cum Caesare rapto
indixit miseris fatalia civibus arma.
scilicet ipse deus Romanae pondera molis
fortibus excipiet sic inconcussa lacertis,
ut neque translati sonitu fragor intonet orbis
nec prius ex meritis defunctos Roma penates
censeat, occasus nisi cum respexerit ortus.
Ornyte, iam dudum velut ipso numine plenum
me quatit et mixtus subit inter gaudia terror.
sed bona facundi veneremur numina Fauni.
carmina, quae nobis deus obtulit ipse canenda,
dicamus teretique sonum modulemur avena:
forsitan augustas feret haec Meliboeus ad aures.


scripsit Johannes Teresi


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: