|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati Tamen honor magnus fuit David Stellam olim ferre bene in dalmatica veste infixa eam superbe offerre. Divinum propter et vero singulare ingens signum potestatis adrogantia eos damnabat ad patibulum, homines, mulieres, pueros spretos ut obiectum indignum. Conferto ordine, corpore congelato et anima mortificata, in parvulum spatium coacti sordidum et obscurum, ad mortem ibant sententia certa et praeiudicata. Quis hoc volebat, nisi qui in corde odium habebat, stirpis purae conceptum, pravam potestatem tenebat? At Stella illa quae in Dei caelo lucet, iure mortem delet, totam inscientiam torret. Horrendum scelus captivos eos faciens, ad mortem damnatos, sacrificium iniustum eos reddens ad fossas destinatos, immortales coronaverunt, innocentes extulerunt, nullo pretio a fortiori eorum aetatem aestimaverunt. Numquam memoria adiuvante par caedes temporibus antiquis aetatis vulgaris adventum praecedentibus intentione quaesita et instituta facta est. Historici noti (Herodotus, Thucydides, Xenophon, Tacitus, Tibus Livius) caedem in campo bellico describunt inter hostes positos in utraque parte adversa et ferociter pugnante. Temporum vulgarium occursu, contigit, ut ferox et inhumanus dictator mente perversa caedem non bellicam, sed inhumanam, agere statuit, cum inertem et innocentem multitudinem impulit ad hecatombem praeiudicatam. Quamquam perversa fuisset, dictatoris mens numquam sola concipere par damnum potuit. Oportet recordemur quemque hominen hostoria et factis cogitationibusque culturalibus strui: antequam dictator natus erit, per saecula, ab initio aetatis vulgaris, mala et prava opinio creata est contra Judaeum, avaritiae cupiditatisque figuram inventam. Causa fortasse alicuius exempli, macula infecta expanditur quocumque, adeo ut stirps omnis macularetur. Quod iniustum et perversum est. Haec macula, saxum per tempora maximum facta, saeculis decimo nono et vigesimo omne societatis elementum tam ceperat, ut ex consequentibus mens dictatoris prava iam inclinatione “naturali” formaretur. Commentarium addidit Joachim Grupposo scripsit Johannes Teresi |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||