Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 27 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HOMINES IN CONSPECTU
Nadina Gordimer

Nadina Gordimer

Nadina Gordimer orta est anno MCMXXIII Springs, in oppido Austroafricano fodinis aureis diviti, haud longe ab Joannisburgo. Parentes eius ambo Iudaei fuerunt, pater ex Lettonia, mater ex Britannia migraverat. Fide catholica instituta, univeristatem adiit sed non complevit, vehementer perturbata ob disctinctionem phyleticam imperantem; illo tempore cognovit Africanum Nationalem Comitatum (ANC), cui constanter et fideliter favit. Filium Hugonem anno MCMLV genuit, postquam bis matrimonio se iunxerat.

Laurea exornata, post annum MCMLX in universitatibus Civitatum Americae Unitarum docuit ibique incepit pugnam inermem totius vitae suae, ut nigricolorum segregatio in patria sua desineret. Amica fuit Nelsonis Mandela. Die tertio decimo mensis Julii huius anni tumore pancreatico diem supremum obiit, quo ingravescente se nihil amplius scripturam esse ante paucos menses nuntiaverat.

Ab adolescentia litteras coluit, Marcellum Proust, Theodorum Dostoyevsky et Antonium Cechov praecipue diligens. Primam fabellam quattuordecim annos nata publicavit; prima fabula longa "Dies mendaces" (The lying days), anno MCMLIII edita, de nigricoloribus in Africa Australi segregatis agit, sicut pleraeque operae Nadinae, quarum aliquae sunt "Orbis exterorum" (A world of strangers), "Burgeris filia" (Burger's daughter), "Populus Julius" (July's people). "Vitam carpe!" (Get a life) de aegrotantis laboribus agit; novissimus "Nullum tempus sicut hodiernum" (No Time Like the Present) de diffidentia phyletica adhuc in Africa Australi praesenti. Omnes libri eius lingua Anglica redacti sunt, multorum venditio ab regimine Austroafricano vetita est.

Anno MCMLXXXXI praemio Nobeliano litterarum exornata, Nadina Gordimer saepe dixit humana iura sibi magnopere cordi esse quod in iniusta patria crevisset: narrat se primum iniquitatem intolerabilem animadvertisse, cum adolescens in caupona textili cum matre sua lintea a venditore ostenta tangeret, sed mulieri nigricolori digito tantum merces indicare liceret. Brevis et nitidus est eius modus scribendi, specie longinquus ab animi motibus, vehementi tamen civili studio impulsus.

Hanc sententiam pronuntiavit in oratione, qua praemium Nobelianum accepit: "Scriptor ea condicione tantum homines iuvat, si verbis etiam contra fidelitates sui ipsius utitur, si rebus fidit, sicut apparent, ita ut in difficultatibus veritatis funis stamina alicubi retineat, arte scribendi hic illic connectenda".

Scripsit Herimannus Novocomensis - 20/07/2014 20h18



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: