Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 8 mensis Februarii 2016
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HOMINES IN CONSPECTU
Gerardus Depardieu civitate Russa donatus est

Gerardus Depardieu civitate Russa donatus est

„Slava Rossii“, id est „ gloria tibi, Russia“ : his fere verbis Gerardus Depardieu, illustrissimus histrio Francogallus, Vladimiro Putin praesidi Russiae gratias abunde maximas egit pro civitate Russa accepta. Se admirari Russiam, populum Russum, eius res gestas, eius scriptores. Russiam esse magnam democratiam, ubi homines bene viverent, aliter ac in Francogallia, ubi primus minister ausus esset palam se detrectare. Cum Vladimiro Putin se esse mutuo amore coniunctum . Ceterum ne quis diceret se opportunitati inservire, cui iam puero Russia grata fuisset. Patrem ut communistam solitum esse nuntios, quos statio radiophonica Moscoviensis emitteret, una cum suis audire. Nunc autem se linguam Russam discere velle.

Tamen dubitatur, num Depardieu sedem suam posthac in Russia habiturus sit. Cum Depardieu plebi Russae sit acceptus, tamen haud rari inveniuntur, qui moleste ferant, quod Ramsanium Kadyrow, tyrannum Tsetseniae, mense Octobri laudibus prorsus extulerit et cum Gulnara Karimowa , filia praesidis Usbequiae, in scaena steterit.

Interim in Francogallia de mercedibus scaenicorum, quae nimiae essent, disputatio orta est. Qua Depardieu id, quod fecit, comprobatum habet: se ipsum Francisco Hollande, praesidi Francogallo, dixisse iis, quibus res prospere cederent, a Francogallis semper invideri.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 05/01/2013 22h55



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Cansiopoli (Kansas City) in archivis musei inventam esse adhuc ignotam picturam Hieronymi Bosch, monstrantem sanctum Antonium aquam e rivulo urna haurientem.
Periculum sanitarium ob virus sika ab Organizatione Mundana pro Valetudine edictum est, praesertim quod fetibus, qui in utero materno insunt, grave damnum ex viro evenit vel craneorum deformitas.
Foederalia Agmina Securitatis, sive agentura speculatoria Russorum, putat reos ictus tromocratici in aeronavem Russicam quae mense Ianuario 2015 anni in terrram decidit prope aeroportum Aegyptiacum Sharm el-Sheikh, 224 homines necans esse motum clandestinum pan-Turcicum nomine Lupi Ravi.
Quattuor fossores Sinenses servati sunt postquam per 36 dies sub terra in fodina gypsi provinciae Shandong propter calamitatem (motum terrae) degerant.
Iaponicus minister oeconomiae Akira Amari munere se abdicavit propter accusationes corruptelae.


SCIENTIAE
INSOLITA
OECONOMIA
SCIENTIAE
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: