Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Saturni die 22 mensis Septembris 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.2)

II. Diebus autem illis factum est, ut a caesare Augusto exiret edictum, ut describeretur uniuersus orbis.

2 Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino.

3 Ibant omnes, ut profiterentur, in suam quisque ciuitatem.

4 Ascendit autem et Ioseph e Galilaea, e ciuitate Nazareth, in Iudaeam in ciuitatem Dauid, quae uocatur Bethlehem – ideo quod erat e domo et familia Dauidis –,

5 ut profiteretur cum Maria, desponsata sibi uxore praegnante.

6 Cum autem essent ibi, factum est, ut implerentur dies pariendi;

7 et peperit Filium suum primogenitum; et pannis eum inuoluit et reclinauit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deuersorio.

8 Pastores erant in regione eadem uigilantes et custodientes uigilias noctis super grege suo.

9 Angelus Domini stetit iuxta eos, et claritas Domini circumfulsit eos, et timuerunt timore magno.

10 Dixit eis angelus: ‘Nolite timere; ecce enim fauste nuntio uobis gaudium magnum, quod erit omni populo:

11 Natus est uobis hodie Saluator, qui est Christus Dominus, in ciuitate Dauidis.

12 Hoc uobis signum [erit]: inuenietis infantem pannis inuolutum et positum in praesepio’.

13 Subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium:

14 ‘Gloria in altissimis Deo, et super terram pax in hominibus complacentiae [Dei]’.

15 Vt discesserunt ab eis angeli in caelum, factum est, ut pastores loquerentur inter se: ‘Transeamus usque Bethlehem et uideamus hoc uerbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis’.

16 Uenerunt festinantes et inuenerunt Mariam et Iosephum et Infantem positum in praesepio.

17 Cum autem uidissent, notum fecerunt uerbum, quod dictum erat illis de puero hoc.

18 Omnes, qui audierunt, mirati sunt de eis, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.

19 Maria autem conseruabat omnia uerba haec conferens in corde suo.

20 Reuersi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum de omnibus, quae audiuerant et uiderant, sicut dictum erat eis.

21 Postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, uocatum est nomen eius Iesus, quod uocatum erat ab angelo, priusquam in utero conciperetur.

22 Postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt eum Ierosolymam, ut sisterent Domino –

23 sicuti scriptum est in lege Domini: ‘Omne masculinum aperiens uuluam sanctum Domino uocabitur’ –,

24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum uel duos pullos columbarum.

25 Ecce homo erat Ierosolymae, cui nomen [erat] Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israelis, et Spiritus Sanctus erat super eum.

26 Responsum acceperat a Spiritu Sancto non esse uisurum se mortem, nisi prius uidisset Christum Domini.

27 In Spiritu uēnit in templum. Cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,

28 ille quoque accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit:

29 ‘Nunc dimittis seruum tuum, Domine, secundum uerbum tuum in pace,

30 quia uiderunt oculi mei salutem tuam,

31 quam parasti ante faciem omnium populorum:

32 lumen ad reuelationem gentium et gloriam plebis tuae Israelis’.

33 Erat pater eius et mater mirantes super eis, quae dicebantur de eo.

34 Benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: ‘Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israele, et in signum, cui contradicetur

35 – et tuam ipsius animam pertransibit gladius – ut reuelarentur ex multis cordibus cogitationes’.

36 Erat Anna uates, filia Phanuel, e tribu Aser. Haec processerat in diebus multis, et uixerat cum uiro annos septem a uirginitate sua;

37 et haec uidua usque ad annos octoginta quattuor. Quae non discedebat e templo, ieiuniis et obsecrationibus seruiens nocte ac die.

38 Hac ipsa hora, cum superuenisset, confitebatur Deo et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Ierosolymae.

39 Vt perfecerunt omnia secundum legem Domini, reuersi sunt in Galilaeam in ciuitatem suam Nazareth.

40 Puerulus autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum.

41 Ibant parentes eius quotannis Ierosolymam ad diem festum Paschae.

42 Cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis secundum consuetudinem diei festi,

43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus Ierosolymae, et non cognouerunt [hoc] parentes eius.

44 Existimantes autem illum esse in comitatu, uenerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos.

45 Cum non inuenissent, regressi sunt Ierosolymam requirentes eum.

46 Factum est, ut post triduum inuenirent eum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos.

47 Stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius.

48 Videntes eum admirati sunt, et dixit Mater eius ad eum: ‘Fili, cur fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te’.

49 Dixit ad illos: ‘Quid est, quod me quaerebatis? Num nesciebatis oportere me esse in eis, quae Patris mei sunt?’.

50 Illi tamen non intellexerunt uerbum, quod locutus est ad illos.

51 Descendit cum illis et uenit Nazareth et erat subditus illis. Mater eius conseruabat omnes locutiones in corde suo.

52 Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 04/09/2018



  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: