Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Solis die 25 mensis Februarii 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

FAUSTUM NUNTIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.XIII)

XIII. Cum egrederetur e templo, dicit ei unus ex discipulis eius: ‘Magister, aspice, quales lapides et quales structurae!’.

2 Iesus dixit ei: ‘Videsne has magnas aedificationes? Hic non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur’.

3 Cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabat eum seorsim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas:

4 ‘Dic nobis, quando ista futura sint, et quod signum, cum haec omnia finitura erunt?’.

5 Iesus autem coepit dicere illis: ‘Videtote, ne quis vos seducat.

6 Multi venient in nomine meo dicentes: ‹Ego sum›, et multos seducent.

7 Cum autem audiveritis bella et opiniones bellorum, nolite timere; [hoc] oportet fieri, sed nondum finis [erit].

8 Exsurget enim gens adversus gentem, et regnum adversus regnum, erunt terrae motūs per loca, erunt fames: [erunt] initium dolorum haec.

9 Videtote autem vosmetipsos. Tradent vos conciliis, et in congregationibus vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.

10 Primum [tamen] oportet in omnes gentes faustum nuntium praedicari.

11 Cum ducent vos tradentes, nolite praecogitare, quid loquamini, sed quod datum vobis erit illa hora, id loquuntor: non enim estis vos loquentes, sed Spiritus Sanctus.

12 Tradet frater fratrem in mortem et pater filium; et consurgent filii in parentes et morte afficient eos;

13 et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, is salvabitur.

14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet – is, qui legit, intellegito –, tunc ei, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes;

15 qui autem super tectum [est], ne descendat neve introeat, ut tollat quid e domo sua;

16 et is, qui in agro erit, ne revertatur retro, ut tollat vestimentum suum.

17 Vae autem praegnantibus et nutrientibus illis diebus!

18 Oratote vero, ne hieme fiat:

19 erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet.

20 Nisi breviavisset Dominus dies [illos], non salvaretur ulla caro; sed propter electos, quos elegerat, [ille] breviavit dies.

21 Tunc, si quis vobis dixerit: ‹Ecce hic est Christus, ecce illic›, nolite credere.

22 Surgent enim falsi christi et falsi vates et dabunt signa et portenta ad seducendos, si possibile sit, electos.

23 Vos autem videtote; praedixi vobis omnia.

24 Sed illis diebus post tribulationem illam sol tenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum,

25 et erunt stellae e caelo decidentes et virtutes, quae in caelis sunt, movebuntur.

26 Tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.

27 Tunc [ille] mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli.

28 A ficu autem discite collationem: cum ramus eius iam tener fuit et germinavit folia, cognoscitis aestatem in proximo esse.

29 Sic et vos, cum videritis haec fieri, scitote [diem] in proximo esse, in ostiis.

30 Vere dico vobis: Non transibit generatio haec, donec ista omnia fiant.

31 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.

32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater.

33 Aspicitote, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit.

34 Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret.

35 Vigilate igitur; nescitis enim, quando dominus domus venturus sit: sero an media nocte an galli cantu an mane;

36 ne, cum repente venerit, inveniat vos dormientes.

37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate!’.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 22/01/2018



  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: