Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 29 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

OPINIONES
Hic scriptores diversi sententiam suam aperiunt.
Comitiorum lex in Hispania reformanda

Comitiorum lex in Hispania reformanda

Quod oestrum Marianum Rajoy praesidem possidet cupientem fervide et cito sancire novam legem de suffragio ferendo in Hispania? Nunc demum, minus quam novem menses ante comitia municipiis eligendis.

Lex vigens computo D’Hondt nuncupato utitur. Hic computus, etsi optimus fortibus praesidentiis formandis, iam satis detrimenti minoribus factionibus in comitiis affert: in quaque circumscriptione, Hispaniae provinciis, omnia suffragia sub ternis centesimis partibus (3%) reduncenda non sunt ad summam obtinendi unius sedilis in Senatu vel Conventu Rei Publicae. Ea de causa illa suffragia perditum eunt. Ergo parvae factiones pauciores sediles obtinent quam quos aliae duae maximae factiones. Hae factiones sunt Popularis, qui maiori numero sedilium Conventus potitus est nationemque administrat nunc Rajoy praeside, et Socialista, Populari administranti dissidens.

His rebus ac temporibus, Factio Popularis (dexterae partes) huius legis reformationem postulat. Non, heus!, ut vigentem legem illis mendis purget, sed ut altiorem defectum reddat. Etenim novas res moliens Rajoy comitantibus suis censet ut syndici municipiorum abhinc eligantur maiori quantitate suffragiorum obtento ab una factione, quamquam ea quantitas solum quadragesima pars centesimae (40%) omnium suffragiorum est. Hoc modo aliae factiones prohibentur ne conveniantur ut syndicum consensu creent, sicut in tota Europa fit. Sine labore animadvertitur introduci oblique quidam deus ex machina generis “the winner takes all” Statuum Foederatorum: illius nationis candidati praesidentiae omnes unius Status sediles Conventui uel Senatui assequuntur cum maiorem numerum eorum in hoc Statu obtinent.

Factio Popularis liquido alias factiones minores timet, maxime uiridem “Podemos”, Possumus Hispanice appellatum (ex collegio opificum mexicarum in Statibus Foederatis pro sua iura pugnantium, anno 1972, quibus lemma "Possibile est", “Sí se puede”, postea transtulit anglicae linguae Obama et sumpsit in sua candidatoria petitione, “Yes, we can”). Factio Popularis formidat ut sinistrae partes consentiant contra se, cum iam eae - discrimine oeconomico nondum soluto, licet tantummodo atra austeritate averruncato - adoptent quodam modo sententias popularis motus 15 M, qui Idibus Martii anni 2011 Madriti et in aliis magnis oppidis nationis congressus ac iratus contra politicos erat.

Plures iuris periti omnino auctoritatem negant huic reformationi legis uigentis, et Chartam Magnam anni 1978 neglegere asseuerant.

Scripsit Daniel Aries - 08/09/2014 21h31



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: