Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 20 mensis Martii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

INSOLITA
CRISI OECONOMICA MINUS CARNIS HUMANAE CANICULIS PRAEBEATUR

CRISI OECONOMICA FIT UT PAUCIORES HOMINES A CANICULIS MARINIS NECENTUR

Cave bestiam ferias non agendo

Crisi oeconomica mundana etiam caniculae marinae quodam modo affectae sunt, rarius enim nunc homines in mari natantes dentibus petere possunt. Ita saltem cogitant scientistae Universitatis Studiorum Floridensis, qui annuatim comparant statisticam ictuum canicularum in homines per totum orbem terrarum annuntiatorum. Secundum data eorum, praeterito 2008 anno tantum 59 homines ab istis bestiis marinis appetiti sunt, dum paenultimo 2007 anno - 71. Ita fit, licet maior numerus canicularum prope oras marium appareant.

"Nullo alio modo haec phaenomenon explanari potest prae crisi oeconomica, qua fit ut minus hominum ferias in ore maris facere nunc soleant" - clamat George Burgess, qui moderator est Floridiani gregis studiosorum, noto a nomine indicis a se comparatae International Shark Attack File.

Eandem rem evenisse - pergit Burgess - iam anno 2001 (post cladem bursariam ad societates novae technologiae spectantem), licet numerus incolarum mundi crescere pergeret et tunc et praeterito 2008 anno.

Galeologii (qui scilicet vitam canicularum student) affirmant quoque maiorem numerum canicularum his duobus praeteritis annis ad oras maris apparere, quod effectum sit phaenomeno meteorologico nomine Hispanico La Nina (puellula) noto, quo fit ut permulti pisces de profundis maris adveniant aquas prope oras terrae petentes. Ultimo tempore de ictibus canicularum saepius saepiusque annuntiatur etiam de locis - ut Insulae Coconeae aut magna pars Oceani Indici - ubi rarissime antea talia evenisse reportabantur.

Quattuor victimae dentium canicularum praeterito in anno vitam amiserunt: duo in Mexica, tertius vir in Australia et quartus in USA. 57% victimarum ictuum sint unditabulatores (Anglice surfers), "naves" enim eorum caniculis saepe formam phocae in mentem adducant.

Inter Neolatinistas autem contenditur de vero nomine bestiarum marinarum, quae homines interdum petunt. Sunt qui clamant eas apud veteres nominari aut pistrices, aut squalos, aut lamias, alii quoque pardalem Graecum adducunt, quae vox (praeter galeum), si ad bestiam in mari viventem denotandam adhibita sit, immo eandem - dicunt hi - monstrasse, quam hodie Anglii nomine shark, Germani Hai, Galli autem requin appellant. Nos autem sequimur nomen caniculae (marinae), quod Leo Latinus proposuit.

Scripsit ANL - 23/02/2009 10h32




BREVES Tempestas hodie apud regiones orientales Africanas terram uastauit: multi in inpetu aeris perierunt, quorum numerus centenarum molem attingere putatur.
AŽronavis societatis Boeing mane concidit paulo post profectum ab urbe capite Aethiopiae; omnes CLVII viatores urbem Nairobi petituri perierunt. Suspicio est de exemplari cum sit idem ac quod in Indonesiam ante quinque mensem deciderit.
Mane in re publica Ceca homo triginta tres annos natus a leone domestico in capsa concluso laniatus est. Ille contra legem etiam leaenam in altera cavea custodiebat. Fertur nolens cum fera interclusus esse.
Nullum erit iudicium nec quaestio in milites, qui contra adulescentem Afroamericanum inermem apud atrium auorum missilia per sclopteta iniecerunt.
Custos Aerarii Vaticani pristinus Pell, LXXVII annos natus Australicus, propter uim adhibitam in pueros comprehensus est atque honoris sui a Pontifice Maximo Francisco, qui maxime poenas adicere in eos uult, exutus: quaestio enim de paedophilis coercendis Decembri mense anno MMXVIII de fine eum condemnauit.


INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: