Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Mercurii die 19 mensis Junii 2013
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

INSOLITA
2cb001

Profestrix aut diva?

In quadam schola Californiana, cuius nominis recordari nolo, magistra quae scientiam docebat pueros munus supplementarium exercebat. Lectionibus diei finitis, domum regressa relaxabatur aliquantisper, deinde mutato habitu ne oculos curiosos alliceret, nam speciosa erat, ad alia studia pergebat. Ibat velato vultu ad Studium quoddam Californianum, ubi docebat non scientiam impuberes sed sexum adultos, cum stellam pornographicam ageret. Sic egisse dicitur, ut honoraria rotundiora perciperet. Sed fortasse fuit casus vel error vocationalis, quis scit?

Haec autem consuetudo desivit, ubi scholares docuerunt rectorem scholae pelliculas generis rubri quas invenerunt in Internexu, in quibus actrix flagrans ipsa profestrix erat. Qua re cognita, a munere professorio discedere iubetur. Iam potest exercere melius mimmicam, quae impedimentis magisterii vacat. Igitur scholae magistri hortantur pueros ne quaerant pelliculas profestricis suae quae in suburbiis Internexus inveniuntur. De aliis actricibus, quarum pelliculas quaerere possint, nihil dicunt, quamvis ipsi sunt procul dubio in eo genere versati. In titulo huic epistulae adsignando incertus fui, quam professionem primum amplexa sit, divae an magistrae.

Scripsit Carolus Bogotensis - 25/04/2012 21h50


ANL

BREVES Rectores octo maximarum orbis civitatum post conventum in Hibernia de vectigalium evasoribus repugnandis convenerunt; minime de bello Syriaco.
Tribunal supremum Hellenicum statuit non licere rete televisificum publicim ERT a regimine claudi: quod cras transmittere recipiet.
Dum rectores et praesidentes octo potentissimarum civitatum in Hibernia septentrionali conveniunt, Russi negant zonam volatui interdictam supra Syriam instituendam esse.
Constat custodes publicos Constantinopoli exulceranti umore "Jenix", ex capsico expresso, ad reclamentes repellendos usos esse.
Custodes publici iussu praesidentis Turcarum ex foro Taxi et silva destruenda reclamantes vi expulere, iam diu ibi commorantes.


ATHLETICA
POLITICA
IN ORBE
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: