|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Britannus quidam auctor inscriptionis surripiendae fuisse dicitur Auctor furti, quod in pristinis castris Ausviciensibus erat commissum – de quorum porta inscriptionem „laborando liberamur“ (Arbeit macht frei) surreptam esse constat - Britannus quidam esse dicitur, qui nazistis favet. Acta diurna Britannica „Sunday Mirror“ nuntiaverunt inscriptionem eo consilio esse surreptam, ut venirent illi viro, qui eas res colligere soleret, quae ad nazistas celebrandos pertinerent. Pecuniam autem, si quam ex venditione accepissent, fures insidiis in Suetia parandis soluturos fuisse. Inscriptio illa, quae olim captivis illudendis affixa erat, nocte ea, quae erat inter diem 18. et 19. Decembris, surrepta paucis diebus post furibus comprehensis in silva reperta est.
Darko Jankovic comprehensus est
Darko Jankovic Serbus, qui gravissimorum scelerum arguitur, quae bello Bosniaco commisisse dicitur, in Serbia comprehensus est. Ea res ab accusatoribus publicis rei publicae Serbicae affirmata est. Jankovicium auctorem fuisse caedis anno MCMXCII factae, qua caede in vico Celopek XIX mahometani necati sint. Iam anno MMVIII tres Serbi, qui similia commiserant scelera, ab iudicibus Beogradiensibus ad carcerem damnati sunt. Nam res publica Serbica summam dat operam, ut quam plurimi sceleratorum comprehendantur ac damnentur, quibus adhuc licebat vitam liberam atque otiosam degere. Quod autem fit eo consilio, ut Serbia breviore tempore Unioni Europaeae asciscatur. Tamen uterque dux fugitivus, cui indagando iudices Hagenses summam dant operam, adhuc in libertate est: et dux Serborum in Bosnia viventium, Ratko Mladic, et Goran Hadzic, qui Serbis Croaticis praefuit, nondum comprehensi sunt. „Sine intermissione utrumque quaerimus“, Vladimir Vuckevic, accusator publicus sceleribus bellicis inquirendis, nuper affirmavit. Mladic, qui usque ad annum MMI secure in urbe Beograd vixerat, ex eo anno nusquam iam reperitur. Tamen sunt, qui credant locum, ubi ille vivit, magistratibus Serbicis haud esse ignotum.
Ivo Sanader a partibus HDZ excluditur
Princeps pristinus regiminis Croatici, Ivo Sanader, qui honoris causa praeses adhuc erat partium HDZ, ab his partibus exclusus est. Quem, cum iterum ad rem publicam accedere vellet, postquam sex mensibus abhinc e negotiis publicis se removisset, factioni suae nocuisse Jadranka Kosor, quae nunc iis partibus praeest, hodie vesperi in colloquio cum diurnariis habito dixit. Cum nemo ex iis partibus sciret, quid Sanader in animo haberet, nonnulli sodales eum “novis rebus studere” suspicati contendebant, ut excluderetur. Sanader ab anno MMIII ad annum MMIX et regimini et partibus HDZ praeerat. Quibus de causis tam inopinate e negotiis publicis se removerit, incertum est. Scripsit Volfgangus Austriacus - 05/01/2010 10h46
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||