|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Puella Afghana aquam bibit in castris confugarum Afghaniensium ad urbem Rawalpindi Pachistanorum.
Ut exspectabatur, biocolytis Hafniae portandi e viis erant reclamitantes iuvenes tempore summitatis climaticae.
Siccatus piscis sale sparsus esca est communis incolarum Iacartae metropolis principalis Indonesiae.
Talis videbatur media urbs Bagdati mane post diem, cum serie incursuum suicidialium necati sunt 127 et vulnerati 448 cives.
Nivibus frigoribusque subito afflictae sunt US-civitates Wisconsin, Neoeboracum (New York) et Arizona.
Sepulchro breviter detractum est cadaver cantatoris olim valde populo Chiliensi grati, Victoris Jara, ut medici pathologi investigarent accuratum causam mortis eius anno 1973, postquam milites vi imperium Chiliae cepissent multos fautores partis sinistrae necantes. Scitur Jara tunc a militibus necatum esse, inscitum tamen remanet quomodo mortuus sit. Denuo in coemeterium reportatum cantatorem per vias urbis sancti Iacobis sequebantur sescentes Chilienses.
Unditabulationis athletae totius orbis terrarum in insulas Hawaianas advenerunt, ut certamine mundano adessent. Quo certamine victor discessit 24 annos natus Californianus Greg Long.
Mediolani ab insano quodam homine facie vulneratus est minister primarius Italiae, Silvius Berlusconi. Scripsit Stanislaus Varsoviensis - 17/12/2009 15h55
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||