|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Brasilianus Evan Lima cum collegis monstrant artem pugilatus 'capoeira' in litore maris ad urbem Sydney Australiae. Studentes Universitatis Sancti Andreae oppidi Fife regionis Caledonicae (Scoticae) Pictavia spuma obliti celebrant Festum Uvarum Passarum Diei Lunae (Raisin Monday), cum uvae passae magistris donantur a studentibus gratiam pro institutione agentibus. Venum praebita rosaria aliaque obiecta cultus exspectant peregrinatores, cuius turmae adventurae mox sunt in sacram musulmanis urbem Saudianam Mecca. Qui visitatores urbem ac ei proximum montem Noor adorientur tempore festi Hajj. Pathologi biocolytae inspiciunt cadavera circiter sescentorum hominum modo inventa sub aedibus stationis quondam ferriviariae Podzamcze urbis Leopolis in Ucraina occidentali. Quae cadavera spectare putantur ad victimas terroris dictatoris Unionis Sovieticae, Iosephi Stalin. Residete mihi propius! - rogat praesidens Africae Meridionalis, Iacobus Zuma, dominulas variarum terrarum e quibus dominula mundi, id est pulcherrima mulier anni 2009, est iudicibus eligenda. Post imbres ingentes illuvie affligitur Cumbria, quae est regio Angliae partis spectantis ad occidentem et septentrionem. Scripsit Stanislaus Varsoviensis - 24/11/2009 15h42
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||