|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
“Coronaeviri” epidemia ubique sollicitas habet nationes; in Sinis autem, ubi morbus ortus est, et gubernatores et populus acriter laborant non solum ne suus populus laedatur sed etiam ne in reliquum orbem transeat. In oppido Wuhan, primo viri orto, plus quam tria milia aegrotorum numerantur; ipsum oppidum fere undecim miliones incolarum continet. Inpraesentiarum in eo oppido haec aguntur ne epidemia propagetur: primum, aegrotos maximis curis sanare; secundum, intercludere omnes contagionis vias; tertium, confirmare omnia medicamina aegris esse reapse praebita; quartum, vitam cottidianam assuetam populo fovere. Organizatio Mundana Sanitatis (OMS) optimas iudicavit actiones Sinenses de epidemia continenda, nam virus pathogenum celeriter scientifice descriptum est eiusque genoma cunctis communicatur; indeque communitas internationalis opportune de re certior facta est, ex quo viri propagatio decrevit. “Sub strenua ductione Sinensium, cooperantibus reliquis nationibus, fidentes possumus hoc virus exstirpare” dixit Xu Bu, legatus Sinensis apud Chiliam (EMOL, 2/2/2020). Scripsit Paulus Kangiser - 03/02/2020 20h41 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||